II, Distinctio 12, A. 1, Q. 1
II, Distinctio 12, A. 1, Q. 1
Utrum materia corporalium creata sit in omnimoda possibilitate.
Circa primum sic proceditur et ostendilur, quod materia creata sit in oninimoda possibilitate, ita quod nullam habuerit formam :
1. Primo per Aiigustinum in libro de Symbnlo ', - qui ait sic: "Prirao omnium formarum capacitas facta est, ut ordinatissimo Dei munere cetera for- marentur, quae formata sunt": ergo videtur, quod in maleria, secundum quod primo condita fuit, fuerit sola formarum capacitas et nulia forma.
2. Item, Augustinus in duodecimo libro Confessionum: "Nonne tu, Domine , docuisti me, quia, priusquam istam informem materiam formares at- que distingueres , non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus; tamen non omnino nihil erat informitas sine uUa specie" ? Et post: "lUud totum prope nihil erat , quoniam adhuc omnino informe erat ; iam tamen erat quod formari poterat". — Ex his duobus verbis expresse coUigitur, quod materia corporum sub omnimoda informitate et possibilitate producla fuerit.
3. Item, quod illud ^M possibile,\\Ae,\m'. Pos- sibile est prius esse sine posteriori^; sed materia prior est omni forma: ergo possibile fuit, eam fieri absque omni forma.
4. Item, ad rerum conditionem concurrit du- plex potentia, scilicet potentia activa et potentia passiva, ut potentia agentis et potentia materiae; sed possibile est, potentiam ageiitis praecedere ef- fectum et natura et duratione: ergo possibile est, quod possibilitas vel capacitas materiae natura et duratione praeexistat omni formae.
5. Item, quod illud sit coji^rwtM?*, videtur sic. Si aliquod unum reperitur in universo, quod eon- stitutum est ex pluribus naturis, et alleram illarum est per se invenire; sirailiter contingit invenire per se et reliquam , ad hoc quod universitas sit completa. Sed res mundanae per materiam componun- tur et formam, et est invenire puram formam, m qua nihil est de possibilitate materiae, utpote Deum: ergo entrepehre puram materiam, in qua nihil erit de actualitate formae. Sed hoc non fuit nisi in mundi exordio: ergo videtur, quod materia producta sit sine omni forraa.
6. Item, Deus est agens ordinatissimus, ergo ab extremo in extremum pervenit per medium; sed medium inter omnino non-ens et ens in actu est ens omnino in potentia: ergo videtur, quod Deus in productione reruni prius de non-ente fecit ' ens in potentia, quam produxerit aliquam formani.
Ad oppositum: I. Hugo in libro de Sacramentis: : "Credo, illam primam materiam non ideo dictam inforraem fore, quod nullam omniuo formam habuerit. quia non aUquid tale corporeum existere potest" ; et hoc idem Magister dieit in littera.
2. Item, Boethius ': "Omne e^.se est a forma" ; sed omne quod creatur, stalim post creationem est: ergo vel est forma , vel habet formam. Si igitur materia prima creata fuit, vel fuit forma, vel ha- buit formam in suae eductionis principio; sed non fuit forma: ergo etc.
3. Item, Philosophus ': "Impossibile est mate- riam separari a morphea" ; sed si materia tempore praeexisteret onini formae, posset ab ea separari: ergo non fuit creata in carentia onmis formae.
4. Item, unilas, veritas, bonitas, sive modus, species et ordo sunt in rebus ex parte principii formalis': sed impossibile est, aliquid esse vel produci . in quo non sit vestigium Creatoris: ergo impossibile est, quod aliquid educatur carens omni forma.
5. Item, si materia illa careret omni forma : ergo et omni accidente: ergo nec haberet extendi nec locari nec esse in motu nec in qiiiete'; sed nihil tale in reruin natura potest existere : ergo materia non potuit in sui conditione omni forma carere.
6. Uem, materia lioc ipsura quod est dicitur a forma^ ergo essentialem liabet dependentiam a forma: si ergo impossibile est, aliquid separari ab eo quod essentialiter sibi inhaeret, impossibile est, materiam praeter omnem formam existere.
CONCLUSIO
Materia potest considerari ab anima secundum suam essentiam et ut omnino informis; sed secundum esse non potest existere sine omni forma, nec fuit creata informis.
Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod dupliciter est loqui de materia: aut secundum quod existit in natura, aut secundum quod consideratur ab anima. Si secundum quod conciusio 1, cojmVferaatr ab anima, sic potest considerari in- formis, sive per privationem formae distinctae, sive per privationem etiam omnis formae; et sic docet AugusLinus in duodecimo Confessionum ' essentiam materiae intelligere. Nam materia secundum sui Nouindum. esseutiam est informis per possibilitatem oumimo- dam; et dum sic consideratur , ipsa formarum ca- pacitas sive possibilitas est sibi pro forma. — Est iterum loqui de materia, secundum quod habet conciusio 2. me in natura; et sic nunquam est praeter locum et tempus, sive praeter quietem et motum; et boc modo non solummodo non congruit, imrao etiam impossibile est, raateriam informem existere per privationem omnis formae.
Et hoc est quod dicit Magister el Hugo de sancto Victore, et omnes in hoc tractatores consenserunt , quod illa materia, quae primo producta est per concinsio 3. creationem , non fuit in omnimoda possibililate sive in carentia omnis formae. — Unde concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.
1. 2. Ad illud quod obiicitur, quod primo fa- cta est omnium capacitas, et similiter de eo quod dicitur in duodecimo Confessionum; dicendum, quod Augustinus loquitur de prioritate naturae, non de prioritate durationis *. Secundum enim ordinem nn- turae prius est materia oranimode in potentia, quam sil siib aliqua forma, et ita omniinode informis quara aliquo raodo formata, quia forraationem habet aliunde, sed informitatem et possibilitatem habel ex propria natura; non taraen potest esse prior duratione. Nunquam enim informitas est nisi per aliquam forinam, nec possibilitas nisi per aliquem actum.
3. Ad illud quod obiicitur, (piod prius polest ! esse sine posteriori; dicendum, quod illud non ha- bet veritatem, quando prius a posteriori dependet, vel quando ad ipsum necessariam habel ordinatio- nem, vel etiam quando illud quod est prius in una consideratione , posterius est in altera: oinnibus his de causis fallit praedicta ratio in proposito. Materia "otaDdom. enim a forma dependet el ad ipsam habet neces- sariam ordinationem; et quamvis sit prior produ- ctione sive generatione, posterior est taraen com- pletione.
4. Ad illud quod obiicitur de potentia agentis et raateriae, dicendura, quod non est simile, quia potentia agentis non sic dependet et coinpletur per effectum, sicut potentia materiae dependet et com- pletur per actum.
5. Ad illud quod obiicitur, quod est reperire forraara per se, ergo et materiam; dicendum, quod^ propositio illa non habet necessitatem, sed solum congruitatem. Peccatura est etiain in assumtione^, quia forraa illa, quae cura materia facil corapositum, nunquam sine materia reperitur. Cum enim dicitur: Deus est pure forma, aequivocatur nomen formae, quia non dicitur ibi forma, proiit est perfectio vialeriae; sed forma nominat ibi essentiam , quae Iiabet esse in omniraoda actualitate et coinpletione, et nullo inodo potest pervenire ad alterius compo- sitionem.
6. Ad illud quod obiicitur de ordine in produ- cendo, dicendum, quod ad hoc quod servetur ordo iu productione, non oportet, quod quaecuraque ha- bent ordinein naturae , habeant ordinem duralionis successivae. Contra hoc enim iimumerabiles sunt instantiae^; et ideo, quamvis ens iii polentia sira- pliciter inter non-ens et ens-actu sit raediuin, non oportet, qund duratione sequatur unuin, et praece- dat alterum.