II, Distinctio 12, A. 1, Q. 2
II, Distinctio 12, A. 1, Q. 2
Utrum materia producta sit in perfecta actualitate.
Secundo quaeritur, utrum 'materia illa produ- cta sit in perfecta actualitate. Et quod sic, videtur:
1. Primo per textum Genesis secundo': "Istae sunt generationes caeli et terrae in die , qua crea- vit Deus caelum et terram et omne virgultum agri" etc.: ergo in eodem die producta sunl quae prius dixit per sex dierum mmierum fuisse distincta.
"2. Item, Ecclesiastici decimo oclavo^: Qui vivit in aeternum creavil oninia simul. Si omnia simul sunt creala, ergo corporalia et spiritualia et omnis corporalium differentia."
3. Item, lob quadragesimo ': Ecce Behemoth, quem feci tecum; sed Behemotli est Angelus prirao faclus , et homo ultimo die faclus : ergo omnia si- mul facta sunl. — His auctoritatibus arguit .Augu- slinus pro sua opinione in hac parte.
4. Item , hoc ipsum ostenditur ratione. Ab agente perfectae potentiae debet exire effectus, se- 'cundum quod magis" est manifestativus summae po- tentiae ; sed maioris potentiae est posse simul omnia producere quam successive: ergo magis est decla- rativa divinae potentiae productio materiae cum per- fecta actualitate formae simul et semel sibi collatae, quam postmodum ex illa successive eductae: si ergo Deus operalur, secundum quod eius potentiam ma- gis decet \ videtur etc.
o. Item, "perfecte sapientis est ordinare*": ergo si confusio repugnat ordinationi, videtur, quod Deus nihil produxerit cum confusione, cum sit per- fecte sapiens; produxit igitur sub ordine. Sed ordo praesupponit distinctionem : ergo elc.
6. Item, perfectio effectus attestatur perfectae bonitati in elBciente : si ergo Deus est bonitatis per- fectissimae, videtur , quod statim cum produxit materiam, dejjuit ipsam formis plene perficere, cum ipse hoc posset, et materia etiam exigeret. S7 tii clicas , quod hoc non concludil, quod statiiu debuit perficere, sed quod ex rationabili causa et potuit et debuil differre; obiicitur contra hoc: quia natura et ars operatur quam citius potest, et de excellen- tia virtutis et bonitalis est, quod effectum suum compleat velociter: ergo si lam natura quam ars est iniitalrix divinae artis et virtutis °, videtur , quod Deus, cum statim complere potuerit, quod nulla mora temporis vel durationis distulerit.
Sed contra: 1. Prinio per textum Genesis 'Fumiamenta. arguitur, ubi dicitur, quod per sex dierum spatium complevit Dominus opus , quod inchocwerat : ergo videtur, quod non subito raateria sit in perfecta actualitate producta, secundum sacrae Scripturae sen- tentiam. Si igilur "luaior est huius Scripturae au- ctoritas quam omnis humani ingenii perspicacitas", ut dicit Augustinus **, inagis standura est huic sen- tentiae quara omni i^ersuasioni humanae. Si dicas , quod rudibus loquebatur Jegislator, nec potuit sinml dicere quod simul potuit Deus facere ; neutra ista- rum responsitmum videtur sufQciens, quia propter ruditatem auditoris non debet ei aliquis dare oc- casionem deceptionis; Moyses autem bene noverat, quod ipsi verba eius ad litleram intelligerent : ergo scienter docebat eos id, unde possent decipi et er- rare. Ilem, qiiamvis non simul potuerit omnia di- ce.re et opera illa exprimere, tamen potuit expri- mere, omnia siraul facla esse.
2. Item, Chrysostomus super loamiem. homilia vigesima secunda^ ail, "quod simul exstitit per substantiam materiae non simul apparuit per speciem formae": ergo non videtur, quod simul producta sit sub formis. — .\d hoc snnt auctoritates com- muniter Sanctorum et doctorum, ut .\mbrosii-, Hie- ronymi, Gregorii, Basilii , Dionysii et Damasceni et aliorum plurium, tam Graecorum quam Latinonim.
3. Item, per rationem videtur hoc ipsum. Quam- vis Deus posset statim hominem in beatitudine col- locare et universum in ea perfectione, in qua erit post iudicium, facere; maluit tamen ordinem ser- vare non sohim in mundi existentia, sed etiam in decursii, quia efficacius sic manifestatur eius sa- pientia '. Ergo simlliter videtur , quod in primario rerum exitu non tantummodo servaverit ordinem quantum ad ipsum esse, sed etiam quantura ad ipsum producere sive facere: ergo non videtur, quod omnia simul produxerit, sed successive.
4. Item, divina [iotentia'non tantum manifesta- tur in productione fornuie, sed etiam tantum et amplius mariifestatur in eductione materiae; mate- ria autem secundum , maiorem sui capacitatem ma- gis declarat efflcientis potestatem. Sed tanto maior est capacitas in materia, quanto maior est in ea informitas: si ergo ad manifestationem divinae po- tentiae debuit materia produci capax , secundum quod erat possibile, videtur, quod Deus debuit eam producere in tanta informitate, in quanta materia posset aliquo modo subsistere: ergo non sub per- fecta formarum distinclione.
0. Item, impossibile est, dies materiales * simul esse: ergo impossibile est hoc intelligere, quod Deus simul omnia produxerit, et tamen ea produxerit per sex dies. Oportet ergo secundum positionem, quae ponit, omnia simul esse producta, senarium illum dierum intelligere spiritualiter , et ita luceni spiritualem et noctein spiritualeni. Ergo si haec omnia simul producta sunt, in primo instanti divisa est lux a tenebris, id est boni .\ngeli a malis: ergo non fuit mora inter creationem et lapsum, quod estsupra^ improbatum, et ostensum est esse con- tra .\ugustinum.
6. Item, cum sacra Scriptura ordinat opera sex dierum, aut ordinat quantum ad ordinem duratio- nis, aut quantum ad ordinem naturae, aut quan- tum ad orclinem dignitatis. Si quantun; ad ordinem dignitatis: ergo cum homo sit dignissima creatura- rum, debuit eius productio attribui, primae diei. Si quantum ad ordinem naturae: ergo productio solis et lunae " anle productionem plantarum et herbae. Restat igitur , lioc esse dictum quantum ad ordi- nem temporis sive durationis.
CONCLUSIO.
Probabilius est, omnia corporalia simul esse creata secundum materiam, non autem simul, sed per sex dies esse distincta secundum formam.
Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam notandum est. quod circa hanc quaestionem diversae fuerunt Sanctorum opiniones.
Quidam enim Sancti in hac quaestione magis secuti sunt viam Iheologicam, trahentes rationem ad ea quae sunt fidei. Quidam vero, inter quos praecipuus fuit .\ugustinus, magis secuti sunt viam philosophicam, quae illa ponit, quae magis videntur rationi consona: unde et intellectum Scripturae tra- xit ad rationis confirmationem et attestationem. Unde cum videatur ralionabilius, a summa potentia omnia produci simul, et mora temporis interiacentis nul- lius videatur esse utilitatis vel necessitatis ; posuit, omnia simul esse producta. suam positionem confir- mans per auctoritates sacrae Scripturae, et expo- nens illud quod videtur sibi contraire. videlicet de dierum distinctione, ostendens, quod illi dies non fuerunt dies materiales, sed potius spirituales, qui omnes simul potuerunt esse. — Et haec positio niul- tum fuit rationabilis et valde subtilis.
Verumtamen, quia ad hanc posilionem videtur intellectus Scripturae distrahi, et securius est et ma- gis meritorium, intellectum nostrum et rationem omnino Scripturae supponere, quam ipsam aliquo modo distrahere: ideo communiter alii doctores, et qui praecesserunt .^ugustinum, et qui secuti sunt, sic intellexerunt et posuerunt, sicut textus et lit- tera sacrae Scripturae Genesis sonare videtur. Unde posuerunt, omnia corporalia simul esse creata in maleria, sed non simnl, sed per senarium dierum, esse distincta in fornm. — Hanc positionem, etsi niinus videatur rationabilis quam alia, non tamen est irrationabile sustinere. Quanivis enim ratio non percipiat liuius pnsitionis congruitatem , prout con- siderationi suae innititur, percipit tamen , prout sub luraine fidei captivatur. Est enim huius successivae formationis et distinctionis irUio quadruplex , vide- licet lUtemlis , moralis , allegorica et anagogica.
Litteralis in hoc, quod Deus non tantum in- tendit facere quod polest, quautum ' etiam com- municare creaturae quod potest recipere. Unde cum possit dare healiludinem absque raeritis, vult taraen, quod raereamur. Sic cuni posset statim perflcere materiam, maluit tamen ipsam sub quadam infor- mitate et imperfectione facere, ut ex sua imperfe- ctione quasi materia ad Deum clamaret, ut ipsam perficeret. Et hoc idem voluit per senarium dierura differre, ut in perfectione numeri simul ostendere- tur perfectio universi °. SecunduQi enira arithmeti- cum senarius est numerus perfectus, quia constat ex orauibus suis partibus aliquotis, ita quod nec deficit nec excrescit. Partes autera aliquotae di- cuntur , quae sumtae aliquotiesr reddunt totum ".
Ratio moralis esl, ut in hoc erudiatur homo , quod sicut natura corporea per se ipsam informis existit, tunc autem formatur, cum divina bonitas eius inforraitati tribuit formam; sic anima formari non potest per se ipsam, nisi Deus gratiam suam infundat *. Cui etiam senarius nuraerus attestatur , quia tempus est merendi per universura terapus vitae praesentis, ut postmodum detur homini quies, quia non pervenitur ad perfectionem merili usque ad consummationem gratiae flnalis, post quam nulla sequitur vespera: et ideo dies septimus non habet sibi assignatum vespere in Scriptura.
Allegorica vero ratio est, quia, sicut expresse Augustinus ^ ostendit, in illa prima mundi conditione, quae distincta est per senarium, totum spatium decursus mundi praesentis secundum sex aetates praesignatur : ut primus dies priraae aetati respon- deat , secundus secundae , et sic deinceps, secundum quod plane adaptat Augustinus super Genesim ad litterara'; quod hic longum esset repetere.
Ratio autem anagogica est, ut in illa dierura RaUo *. distinctione intelligatur perfectio cognitionis in an- gelica natura beatificata , secundum quod plane ostendit Augustinus super Genesim ad htteram quasi per totum \ quod ideo vocat ad liUeram, quia ex- positionem istam, quam alii reputabant anagogicam, dixit Legislalorera intendisse ad litterara. Nihil ta- voiandum. raen ibi asserendo dicit, sed protestatur ipse, modo inquisitorio se ibi procedere. Et sicut patet ex eius intentione ihidera ° . magis volebat intellectum ex Scriptura elicere, ex quo Scriptura non posset a viris philosophicis derideri, nec propter hoc ahquis, natu- rali philosophia imbutus, a fldei veritate retardari, sicut ipse aliquando fuerat retardatus, raagis, inquara, quam intellectum principalem exponere, quem ibi habuit Legislator; et magis intendit ostendere, quid congruum fuerit vel tunc esse potuerit, quam quid factnm fuerit. Et in duodecimo Confessionum ■" osten- Notandum. dit. quod una et eadem Scriptura multiplieiter potest intelligi, et in omnibus sensibus vere, quorum nullus Spiritum sanctum latuit, ex cuius inspiratione Scri- ptura edita fuit. Et in hoc manifeste ostendit, quod aliis non contradicit. — Hanc igitur positionem susti- nendo, ad obiecta in contrariura respondendum est.
1. Ad illud enira quod primo obiicitur de textu Genesis, dicendum, quod dlud dietura est per reca- pitulationem , et iste terminus die ibi confnnditur, ut teneatur pro diversis diebus, vel tenetur zeic- gmatice ", ut reddatur singulis membris illius reca- pitulationis.
2. Ad illud quod obiicitur de EcclesiasUci de- cimo octavo'-: Qui vivit in aetermm etc; dicen- dum, quod Scriptura facit vim inter creare et fa- cere. Nara creationeni vocat productionem ex nihilo, factionem vero ipsam distinctionem ; et hoc bene signiflcatur Genesis secundo , ubi dicitur , quod ces- savit ab omni opere suo , quod creavit, ut faceret. Omnes igitur Sancti in hoc concordant , quod omnia sunt simul producta in materia; et ideo concedunt, omnia simul esse creata, sed taraen non simul facta.
3. Ad illud quod obiicilur de lob quadrage- simo , dicendum , quod Gregorius ' exponit , quod tenim dicit ibi simultatem non temporis, sed simili- tudinem rationis, quasi dicat, ecce Behemoth, quem feci tecum', id est tibi similera in rationis capacitate.
4. 5. 6. Ad illud quod obiicitur, quod maioris potentiae est declarativum , producere multa simul ; dicendum, quod Deus potentimn suam magis inten- debat manifcstare in productione de non-esse in esse quam postmodura in formatione; ibi enim ma- gis manifestat sapientiam et boniiatem. Et ut siii- gillatim et distinctim et appropriatim in productione effectuum manifestaretur perfectio potentiae, sapien- tiae et bonitatis: placuit divino Auctori praeraittere • opus creatioiiis , postmodura subiungere opus di- stinctionis, postremo vero opus ornatus et decora- tionis. Et in primo manifestatur potenfta , in secundo sapientia, in tertio vero bonitas perfecta, licet omnia in quolibel horum manifestari possint. Et ideo ' bene manifestata sunt post consummatum esse rerum illa tria, sicut si in principio statim materia fuisset producla et distincta et ornata. — Et per lioc patent duo sequentia, quae procedunt consimili via, videlicet de bonitatis et sapientiae perfectione. Illae enira rationes non concludunt, nisi quod Deus materiara in informitate non debuit relinquere, quia hoc esset contra ordinera et perfectionera ; sed dum fecit inforraem, ut forniaret, et imperfectam, ut perficeret, ostendit, et perfectionem et ordinem a se materiae dari. Et si tu obiicias , quod ad perfe- ctionem oranium horum spectat velociter effectum perficere et ordinare' et distinguere; dicendum. quod illud verum est, ubi agens agit secundum totura suum posse; ubi vero condescendit possibilitati et infirmitati et utilitati alienae, non habet veritatem; et sic est in proposito. Sicut enim Deus- sacram Moiandmr Scripturam nobis tradidit quasi rudi raodo et inepto, ut quilibet posset capere et inlelligere, cum tamen in Christo sint infiniti thesauri sapientiae et scien- tiae*; sic etiam in formatione rerum, quantum de- cebat, condescendit modo naturae et etiam erudi- tioni rationalis creaturae. Et quia ex illa dilatione homo erudiebatur, sicut prius visum est; ideo pla- cuit divinae potentiae, bonitati et sapientiae, rerum formas sub dierum successione distinguere, cum ta- men posset eis subito raateriam distinguere et ornare.