Text List

II, Distinctio 13, A. 1, Q. 2

II, Distinctio 13, A. 1, Q. 2

Qualiter illa lux fecerit diem et noctem.

Secundo Quaeritur, qualiter illa lux laciebat noctem ei diem. Et dicit Damascenus ', quod faciebat nec emissionem radiorum et contractionein. Ait enim sic: "In primis Iribus diebus, enluxo et con- tracto luiiiine, Dominico praecepto dies et nox fie- bat". El Basilius in Hexaemero': "Tunc autem non solaris corporis motu, sed diffusione principalis lu- niinis , modo se subducentis. modo denuo reducen- tis, secundum divinara praeceptionem dies fiebat, noxque revertebatur". Beda autem et alii exposito- res Latini dicunt, quod diera et noctem faciebat sua revolutione; et hoc habitum fuit in auctoritate prius' posita, quae inducitur in littera^: Occidente luce paulalim etc.

Contra primum modum dicendi obiicilur sic.

1. Primo Scriptura dicit: "Divisit Deus lucem a tenebris": ergo simul fuerunt lux et tenebrae ; sed si lux illa faceret diem et noctem per eraissionem et relractionetu radiorum , cum non sit simul emis- sio et retractio, non esset simul tenebrarum et lu- cis divisio.

2. Item, Scriptura dicit quod lux illa faciendo dieni faciebat "vespere et mane" ; sed si sola radio- rum emissione fieret dies, el sola contraclione fieret nox, nunquara esset vespere et mane, sed semper esset clarus dies, vel obscura nox : ergo ille inodns dicendi non competit sacrae Scripturae.

3. Item, emittere et contrahere radios sunt operationes oppositae: ergo cum solae potestates ra- tionales sint ad opposita ", videtur , quod lux illa essel rationalis substantia: si ergo hoc est absur- dum dicere, videtur etc.

4. Item, quod lux illuminet, iste est actus uatu- ralis et necessarius: si ergo nulla substantia potest se ipsam privare sua necessaria et naturali operatione ', videtur, quod lux, ubi erat, non poterat non illu- minare: ergo non poterat radios suos contrahere.

Contra secundum modum obiicitur sic.

1. Ad hoc, quod fiat moius alicuius corporis .\d opposi- regularis et uniformis, non solum requiritur virtus niotoris , sed etiam congrua dispositio ex parte mo- bilis et ex parte spatii : ergo si adhuc non erat fa- cta orbium distinctio, videtur. quod nuUa fieret huius corporis revoiutio.

2. Item, materia ex omni parte sua erat uni- formis: si ergo motus est propter aliquam diversi- tatem , vel iii eo quod movetur, vel in eo circa quod movetur, videtur, quod illa lux non movere- tur: ergo non faciebat diem et noctera per suum motum.

3. Item, raateria illa ex omni parle erat aeque illuminabilis: ergo si lux illa. iibicumque esset, il- luminabat . quocumque moveretur, continne facie- bat diem: ergo nunquam faciebat mane et vespere.

4. Ilem , si per suiini motuiu taciebat diem et noctem , cum lux. illa ante fuerit producta quam mota , fuit producta anle omnem diem : ergo non fuit opus primae diei. Si tu dicas mihi, quod si- mul coepit esse et illuminare et moveri; quaero, ubi primo incepit moveri : aut enim ex oriente, aut ex occideiUe, aut ex aliqua cUia parte caeli. Si ex oriente, ergo videtur, quod primo fecerit mane et postea vesperam, et tioc est contra Scripturam \ quae dicit : Faetim est vespere et mane. Si ex occidenie, ergo videtur, quod lux coeperit in oc- casu, quod est inconveniens. Si in aliqua parte alia, ut in meridie, lunc videtur. quod dies ille non habuerit viginti quatuor lioras, quod est contra ex- positores "'.

Et propter hoc est quaestio, ubi lux illa sit jiiaesiio facta , et qualiter diem et noctem faciebat.

CONCLUSIO.

Lux illa probabilius noctem et diem fecit suo motu, sicut nunc sol sua facit actione.

Respondeo: Dicendum, quod, sicut praetactum est in principio ^ duplex est hic modus dicendi: unus secundum doctores Graecos , videlicet Basilium et Gregorium et Damascenum ; alter secundum La- tinos.

Dixerunt enim Basilius et Damascenus, quod lioGrae-lux illa emissioue et contractione radiorum diem et noctem faciebat ; hoc autem dicebant esse in potestate ipsius lucis, non per virtutem propriam sed per praeceptionem divinam. Et huius simile legimus in Scriptura, Exodi 10, 22 : Extendit Moyses manam in caelum, et factae sunt tenebrae horribiles in tota terra Aegypti tribus diebus. Constat enim, quod in illo triduo sol erat in hemisphaerio terrae nostrae habitabilis, et in terram Iessen et in alias habitabiles regiones radios suae lucis emittebat, et a terra Aegypti radios eiusdem lucis contrahebat. Simile etiam forte factum est in passione Domini, ubi sol dicitur obscuratus fuisse ; et hoc totum factum est non natura sed divino praecepto. Et per hunc modum intellexerunt doctores Graeci fuisse in illo primo triduo ; et propterea rationes prius inductae de naturali potestate in nullo eos laedunt. Auctoritates etiam sacrae Scripturae non videntur contraire, quia divisio illa lucis a tenebris non intelligitur quantum ad situm localem, sed quantum ad distinctionem formalem, sicut distinguitur habitus a sua privatione. Et quia ab hoc habitu in privationem et processus erat et regressus, quantum ad regressum in habitum dicitur fecisse mane, quod quidem fiebat radiorum emissione ; quantum vero ad progressum in privationem dicitur fecisse vesperam, quod quidem fiebat radiorum contractione.

Alius modus dicendi est secundum Latinos doctores, qui videtur esse rationabilior, quia virtuti naturali possibilior, scilicet quod lux illa noctem et diem faciebat suo motu, sicut sol sua facit actione. Intelligitur enim lux illa facta fuisse, ubi nunc est sol : nam et ex illa formatus creditur esse sol. Producta autem fuit super eam partem, supra quam est nostrum hemisphaerium, et illud hemisphaerium illuminando fecit diem, et progrediens pervenit ad occasum et fecit vespere, et post demum regrediens ad ortum fecit mane. Unde respectu unius et eiusdem hemisphaerii noctem et diem faciebat successive ; respectu vero hemisphaerii nostri et alterius simul faciebat diem ex una parte et noctem ex alia, ex obiectu illius naturae densae, quae erat in medio illius materiae ; quae quamvis non esset adhuc in forma completa, erat tamen in illa parte ita densata, ut posset proiicere umbram, sicut in parte superiori pro sua raritate et quadam subtilitate poterat suscipere lucis influentiam. Et ideo utrumque horum insinuans Scriptura dicit : Divisit Deus lucem a tenebris, quantum ad existentiam lucis in uno hemisphaerio et tenebrae in alio ; et factum est vespere et mane, quantum ad recessum a nostro hemisphaerio et quantum ad regressum.

Hunc igitur modum tamquam probabiliorem sustinendo respondendum est ad primum, quod obicitur in contrarium, quod non erat ibi idoneitas spatii nec corporis, per quod fieret motus alicuius orbis, dicendum quod sicut sol in claritate illam lucem excedit, ita etiam in motus regularitate propter orbium distinctionem et complementum ; et sicut lux illa claritatem habebat sufficientem pro illo statu, sic etiam superior pars materiae, quae rarior erat et purior, viam sibi praebebat ad motum habilem, quamvis non esset in tanta perfectione, in quanta nunc est aether.

2. Ad illud quod obicitur, quod materia ex omni parte erat uniformis, dicendum quod, etsi ex omni parte esset influentiam lucis aequaliter nata suscipere, illa tamen lux non poterat undique illuminare, sicut et sol nunc non potest. Et ideo, cum ex una parte illuminabatur, ex alia parte erat obscura ; et quia ad lumen uniformiter erat disposita, cum non posset simul illuminari, oportebat illuminari successive, et ita oportebat fieri noctem et diem. Si tu quaeris, quare Deus non fecit lucem ita sufficientem, quod undique posset illuminare, dicendum quod si sic fecisset, per illam lucem esset illuminatio, sed non horarum distinctio nec temporalis successio. Divinae autem dispositioni placuit, mundum quasi carmen pulcherrimum quodam decursu temporum venustare.

Ad illud quod obicitur, quod semper illuminabat, ergo semper diem faciebat, dicendum quod non sequitur, quia non quaecumque illuminatio dies appellabatur, sed illuminatio quae est in nostro hemisphaerio ; quae magis dies dicebatur quam illuminatio alterius hemisphaerii, non propter id quod tunc erat solum, sed etiam propter id quod futurum erat.

Ad illud quod obicitur, quod ante fuit producta quam mota, dicendum quod in die naturali duo sunt, videlicet claritas aeris sive rei transparentis et successio temporis. Claritatem autem faciebat lux radiorum multiplicatione in parte materiae transparentis ; et quia lux simul est et lucet et illuminat, simul coepit isto modo dies cum luce. Successionem autem temporis faciebat vel ipsa mutabilitas quae erat in materia informi ante productionem lucis, vel etiam ipsa lux mota quae erat nubes lucida ; et ita utroque modo successio temporis vel simul cum luce incipiebat vel ante ; et illa successio ad primum diem spectabat. Et ideo, quocumque modo dicatur dies, formatio lucis est opus primae diei, non quia prima dies ipsam lucem praecesserit, sed quia simul incepit dies cum luce. Quamvis enim motus sequatur esse secundum naturam, tamen duratione potest simul cum mobili incipere. "Et si tu quaeras", ubi inceperit moveri, dico quod ubi facta est. Sed de loco, ubi facta est, duae sunt opiniones.

Quidam enim dicunt, quod lux illa facta est in meridie. Et rationem huius assignant duplicem : unam quia lux illa primo faciebat vespere et postea mane, sicut dicit Scriptura : ergo videtur quod prius tenderet ad occasum quam rediret ad ortum. Alia ratio est, quia Dei perfecta sunt opera, et ideo diem et lucem fecit in sua plenitudine et ita in meridie. Et hoc videtur sentire Beda et alii expositores, qui dicunt primum diem a plena luce coepisse. Et si tu obicias, quod tunc a principio diei usque ad mane non sunt viginti quatuor horae ; respondent et dicunt quod sex horae huius diei praecesserant, successione temporis pertranseunte, propter mutabilitatem ipsius materiae, et postmodum sexta hora, quae est in numero perfecto, facta est lux, quae est corpus perfectum in sui natura, in plena et perfecta irradiatione, utpote in meridie. Et cum esset tunc tempus aequinoctiale, usque ad occasum fuerunt sex horae, et postmodum usque ad ortum sequentis diei fuerunt duodecim, et sex praecesserant ante formationem lucis post creationem caeli et terrae, et ita factus est dies naturalis perfectus et integer.

Alia opinio est, quod non fuerit mora temporis interiecta inter creationem et distinctionem, immo statim post creationem caeli et terrae produxit Dominus luceih, ita quod posterius natura sed simul duratione. Et isti dicunt quod lux illa coepit in oriente, et sua revolutione perfecta tendendo ab eodem puncto in idem fecit diem naturalem. Et hoc videtur Hugo, in libro De sacramentis sentire. Ait enim, quod non fuit mora interiecta inter creationem et distinctionis inchoationem quae incepit in lucis formatione ; et istud videtur satis probabile, ut ibi coeperit lux illa in die primo ubi conditus est sol in die quarto. Creditur enim sol quarto die conditus fuisse in oriente, non in meridie, et luna in occidente. Et si tu obicias, quod prius deberet dicere : factum est mane et vespere, dicendum est quod sicut dicit Magister in littera, mane dicit finem praecedentis noctis, et ex hoc dicit quamdam obscuritatem propter hoc, quod non tantum dicit diei initium, immo dicit noctis consummationem. Et quia in prima lucis formatione non praecesserat nox, sed statim lux incepit secundum suam totam potestatem illuminare ; ideo dicitur dies illa coepisse a plena luce ; adeo enim lucebat ibi ubi coepit, sicut si esset in meridie. Ideo non dicitur fecisse mane, quia non praecesserat dies, sed prius vespere quod est finis diei, et postmodum mane quod est finis noctis, quia prius fecit diem, et postmodum fecit noctem. Et tam hic modus dicendi quam praecedens satis est probabilis, nec facile discernitur quis eorum plus habeat veritatis ; et ideo, quocumque istorum modorum dicatur, non est facienda magna vis.

PrevBack to TopNext