Text List

II, Distinctio 13, A. 1, Q. 1

II, Distinctio 13, A. 1, Q. 1

Utrum lux primo die facta fuerit corporalis, an spiritualis.

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod illa lux, quae dicitur primo die fuisse creata, non erat lux corporalis.

1. Lux enim corporalis est ad decorem et com- ipposi- plementum caeli siderei sive firmamenti: si ergo quod ornat et decorat aliquod corpus non potest nec debet ante ipsum fleri , cum productio firmamenti spectet ad opus secundae diei; videtur, quod primo die lux corporalis nec potuit nec debuit fleri. Et fuit facta lux corporalis, vel lux spiritualis : ergo etc.

2. Item, in enumeratione operum sex dierum intendit Scriptura explicare productionem illorum quae conslituunt universum, sicut manifestum est: ergo vel creatura spiritualis, ulpote Angelus, non est de constilutione universi, vel Scriptura rerum productionem insufDcienter explicat et tradit, vel oportet per aliquid ibi positum exprimi. Sed primi duo modi sunt inconvenientes : restat ergo, quod Scri- ptura explicat productionem creaturae angelicae; sed creatnra angelica fuit in principio creata , sicut ostensum est supra ', quia prior omnium creata est sapientia : ergo eius produclio exprimitur per opus primae diei, vel saltem formatio. Sed opus primae diei non fuit nisi productio lucis: ergo per tucem intelligit Scriptura naturam spiritualem.

3. Item, lux de spirilualibns el corporalibus dicitur proprie. magis tamen proprie de spirituali- bus quam de corporalibus , sicut dicit Augustinus super Genesim ad litteram ". Propriissime enim Deus lux est, et quae ad ipsum niagis accedunt plus habent de natura lucis. Ergo in productione lucis illa creatura debet principaliter intelligi, cui prin- cipalius convenit; sed haec est creatura spiritualis: ergo etc.

4. Item, lux ista corporalis est ad fomentum plantarum et animalium, et etiam ad solatium hominum : si ergo primo et secundo die non erant plantae, quae foverentur, nec animalia nec homines, quibus ista lux aliquod ferret obsequium, vi- detur, quod Deus frustra fecisset eam in prirao dierum. Quodsi Deus nihil frustra facit ^ restat, quod per illam lucem non intelligitur lux corporalis ; sed intelligitur corporalis, vel spiritualis: ergo etc.

5. Item, si lux illa, quae primo die creata est, erat lux corporalis, ergo diem et nocteni corporaliter faciebat: ergo videtur ex hoc, quod productio solis fuerit superflua^

6. Item, si lux illa fuit corporalis, cum esset bona, debuit a divina bonitate in suo esse conservari. Sic enim exponit Augustinus: "Vidit Deus, quod esset bonum", "id est, quod placuit, ut lieret, placuit etiam , ut in suo genere permaneret". Ergo videtur, quodsi lux illa facta esset in principio, quod adhuc maneret: ergo si magnae clari- tatis esset illa, impossibile esset, quod sensum nostrum lateret. Si igitur lumen eius non percipimus sensu, et usum eius non capimus intellectu, ipsa non est: ergo nunquam fuit.

Sed contra hoc obiicitur et ostenditur, quod Fondamanui.lux illa corporalis fuerit:

1. Per texluni'- primo, quia ante formationem lucis praemiltitur, quod tenebrae erant super facieni abyssi: ergo si per abyssum intelligitur materia corporalis, lux, quae facta est ad expulsionem illarum tenebrarum,, erat corporalis.

2. Item, hoc ipsum ostendilur per multos ex- positores, et primo per Bedam: "Occidente luce paulatim et post spatium diurnae lucis inferiores partes subeunte, factum est vespere, sicut nunc usi- tato cursii solis fieri solet". Ergo si hoc non potest intelligi nisi de luce corporali, patet etc.

3. Item, quod de luce corporali intelligatur , videtur. Scriptura numeral senarium dierum , et conslat, quod dies isti omnes sunt eiusdem naturae, alioquin non essent insimul connumerabiles : sed post formationem solis a quarto die in antea fue- runt dies corporales: ergo in tribus diebus anlece- dentibus fuerunt dies corporales. Sed tales dies non possunt esse nisi a luce corporali: ergo etc.

4. Item, quod non possit intelligi de luce spi- rituali, videtur, quia /divisio lucis spirilualis a te- nebris est separatio bonorum a malis: ergo si simul est divisio lucis a tenebris et formatio lucis, et hoc fuit totum in primae diei initio, videtnr, quod la- psus malorum angelorum fuerit absque aliquo spalio temporis mteriecto; si ergo hoc est impossibile, si- cut supra' probatum est, patet etc.

CONCLUSIO

Probabilius est, lucem primo die creatam esse corporalem, licet Augustinus aliter senserit.

Respondeo: Dicendum, quod in hac quaestione differenter senserunt Augustinus et alii doctores, si- cut et in quaestione de informis niateriae productione.

Augustinus ■■ enim voluit, quod per caelumm- telligeretur natura spiritualis informis; et quia lux respondebat caelo , per consequens per ipsam lucem spiritualem angelicam naturam formatam dixit in- telligi ad litteram ; per diem vero dixit intelligi ipsara considerationem angelicam ; per septenarium dierum, septemplicem considerationem; et per vespe- ram diei , considerationem creaturae in se ipsam, quia creatura est sicul tenebra; per mane vero, re- i ductionem ipsius cognitionis creaturae in genere proprio ad cognitionem, quae est in summa luce, et ad laudem ipsius Dei. Et quia post perfectam conversionem a laude Dei non cessat, ideo septimum diem , in quo est requies contemplationis , dixit non habere vesperam.

Ad hanc autem positionem manifestandam, satis Scripturam conformat super Genesim ad litteram ^ ubi ostendit , quod multa dicuntur de illa sex dierum enumeratione, quae magis competunt diebus spiri- tualibus et luci spirituali quam luci materiali. Propter quod in productione omnium rerum corporalium di- citur pat, fecit , et factum est ; in productione vero lucis non dicitur nisi fiat, et factum est. — Et huius ratio est, quia omnes aliae res a creatura spirituali habent triplicem modum essendi , videlicet in sua causa producente, et in me^ite rationali,et in cor- porali nuUe.ria sustinente. Creatura autem rationalis non babet nisi duplicem modum essendi, videlicet in Verbo, et in se. — Multa etiam ad hoc adducit, quae ostendunt, ipsam positionem esse consonam tam fidei quam Scripturae quam etiam rationi; et per boc veritatem fidei et Scripturae a recto ratio- nis tramite nullatenus etiam deviare ostendit. Unde idem super Genesim ad litteram libro primo ": "Habemus quod secundum fidem respondendum est omnibus, qui calumniari libris nostrae salutis affe- ctant. ut quidquid ipsi de rerum natura veracibus documentis demonstrare potuerint, ostendamus, ht- teris nostris non esse contrarium ; quidquid autem de quibuslibet suis voluminibus his nostris litteris, id est catholicae fidei, contrarium protulerint, aut aliqua facultate ostendamus, aut nulla dubitatione credamus ipsum esse falsissimuin".

Quantumcumque autem haec positio probabilis esset et rationabilis, calholici tamen tractatores, qui Augustinum secuti sunt', viam aliam magis appro- baverunt, scilicet quod dieruui distinctio esset materialis sive sensibilis, et priinae diei operatio esset foniiatio lucis corporalis, quae tres dies fecit anle productionem solis. — lit quia istam positionem icium (le magis insinuat textus Scripturae. et magis sequun- tur expositores, etiani illi qui Augustinum libenter secuti sunt; ideo positio ista securius et utilius est sustinenda.

Secundum hanc igitur positionem dicendum est, ;oDciiisio. quod Scriptura per lucem illani, quam dicit primo esse factam, corporalem luceni insinuat; et conce- dendae sunt rationes. quae illud probant.

1. Ad illud vero quod obiicitur primo, quod jaiio op- lux est ad decorem et ornatum caeli; dicendum, quod non qualitercumque. sed pront est in distinctione completa secundnm numerum et propriela- tem corporum caelestium, stellarum scilicet et planetarum; et hoc non fuit ante dicm quartum.

2. Ad illud quod obiicitur, quod conditio an- gelicae naturae debet in sex diebus explicari: di- cendum, quod illud non oportet explicite dici, sicut etiam nec de lapsu naturae angelicae in Scriptura legitur historialiter, sed magis allegorice. Et ratio jtandam. huius cst , quia Scriptura principaliter intendit agere de operibus reparationis. sicut dicit Hugo ' ; et pro- pterea, ut illa mehus explicentur, agit de lapsu et conditione , et ratione huius determinat de his quae faciunt ad horninis conditionem et conservationem. Et quia in Scriptura non agitur de reparatione an- geli lapsi, ideo nec explicite agitur de lapsu nec de conditione instituti.

Aliter etiam posset dici, quod quia Scriptura ! soiuiio. tradebatur genti rudi , quae versabatur " circa sen- sibiha; ideo prirno in operibus sex dierum condi- tionem sensibilium insinuat, nihilominus tamen prae- bens viam per haec sensibilia ad intelligenda spiri- tualia; hoc enim fecit ad illa insinuanda. Unde non indocte per formcUionem lucis intelligi potest for- matio naturae spiritualis, principalius tamen insi- nuatur formatio corporalis. Et sic patet, qualiter processus Scripturae , quamvis videatur esse vulga- ris, tamen est sufficiens et rationalis.

3. Ad illnd quod obiicitur, quod lux princi- palius convenit naturae spirituali ; dicendum , quod verum est quantum ad proprielatem vocabuli, non yoiandum. est tamen verum quantum ad iisum communem. Nominata enim luce, nisi determinetur per antece- dentia et subsequentia , lucem intelligimus corpo- ralem, per quam tainen perducinuu- ad intelligen- dum etiara spiritualem, quia "cognitio nostra inci- pit a sensu". Et sic docet Dionysius in libro de Divinis Nominibus '.

4. Ad illud quod obiicitur, quod lux corporalis est ad fomentum viventium et solatium animalium; dicendum, quod lux non solummodo habet istam utilitatem, iinmo etiam alins multas. qnae fortasse nos latent, quarum etiani usum potuit tunc habere; sicut multae creaturae habent virtutes et utilitates, quas nos igiioramus, et tamen eas habere non du- bitamus. — Posset tamen dici, quod usus eius fuit Aiiter. diem et noctem facere, non ad animalium illustra- tionein, sed ad divinorum operum distinctionem ; nnde, etsi tunc non faceret ad illustrationem liumani sensus, facit tamen nunc ex ipsa dislinctione ad illustrationem intellectus, dum ex illa intellectus capit distinctionem divinorum opernm.

b. Ad illud quod obiicilur, quod superfluum fuit facere solem ; dicendum , quod falsum est; quia, etsi lux illa perfecte illuminaret et diem faceret. secundum quod sufficiebat pro illo tempore ad die- rum distinctionem; placuit tamen Deo, rebus ad maiorem perfectionem deductis, utpote ad ornatum, lucem facere pleniorem, quae etiam diem faceret clariorem. Et propter hoc ex ipsa etiam luce sive nube lucida solem fecit in maiori lumine, sicut di- cetur postea '.

6. Et per hoc patet illud quod obiicid^atur ultiino , scilicet quod lux illa debuit manere. Di- cendum enim , quod verum est, quod manet secundum formam et naturam, sed non oportet, quod maneat secundum illum statum, secundum quem primo formata erat; nianet aulem in sole, qui ex ipsa formatus est, sicut innuunt expositores, et melius patebit super litteram °.

PrevBack to TopNext