II, Distinctio 14, P. 1, Dubia
II, Distinctio 14, P. 1, Dubia
Utrum motus caeli sit a propria forma vel ab intelligentia.
Dub. I.
Dub. II.
Item, posset aliquis dubitare de hoc quod dicit : Aquas super illud caelum minutioribus guttis et levioribus emanare vaporibus. Si enim hoc verum est, videtur tunc firmamentum porosum esse, ut per illud possint guttae aquae emanare. Videtur etiam illud caelum alterabile esse, si suscipit peregrinas impressiones.
Sed dicendum ad hoc quod non vult dicere, quod aquae modo per subtiliationem caloris pertranseant caelum sidereum, quia nunquam illuc ascendunt ; sed per operationem naturae, quae modo usque super aerem elevat aquas, vult quasi a minori insinuare quod divina virtus aquas super firmamentum sine naturae praeiudicio potuit constituere, cum in sua potestate esset magis et magis corpus subtiliare.
Dub. III.
Item, quaeritur de ista ratione, quam reddit : Non est hic dictum... Vidit Deus quod esset bonum... quia binarius principium est alteritatis et signum divisionis. Contra : Videtur enim ista ratio ita bene esse ad oppositum sicut ad propositum. Binarius enim plus accedit ad unitatem quam aliquis alius numerus.
Sed respondendum est ad hoc, quod ista ratio Magistri est allegorica, vera tamen est. Quamvis enim binarius inter numeros minus ab unitate recedat, primo tamen habet rationem recessus in se, et propter hoc per ipsum intelligitur divisio magis quam per alios numeros, et recessus ab unitate virtutis et perfectionis. Alia tamen ratio est litteralis, quam tangit Magister, in Historiis, quia secundo die notatur facta esse distinctio aquarum ab aquis, quae distinctio, etsi inchoata fuit in secundo die, fuit tamen consummata in tertio, cum dicitur : Congregentur aquae in locum unum. Et quia divina visio significat approbationem post perfectionem, hinc est quod Scriptura tacuit secundo die verbum videndi.