II, Distinctio 14, P. 2, Divisio Textus
II, Distinctio 14, P. 2, Divisio Textus
Supra egit Magister de productione insensibilium continentium, in hac parte agit de productione insensibilium contentorum. Et quoniam haec sunt in duplici differentia - quaedam enim intra caelos continentur ut materialia respectu generandarum rerum, sicut sunt elementa ; quaedam vero ut activa, sicut sunt caelestia iuminarla - ideo pars ista habet duas. In prima agit de distinctione elementorum ; in secunda de productione luminarium, ibi : Sequitur : Dixit Deus : Fiant luminaria.
Prima pars habet duas. In prima determinat veritatem. In secunda solvit dubitationem, ibi : Si autem quaeratur ubi congregatae sunt aquae.
Similiter secunda pars principalis habet duas. In prima comparat productionem luminarium operibus aliorum dierum. In secunda vero determinat propter quid sint facta, ibi : Quae ideo facta sunt, ut per illa illustretur etc. Et sic duo continentur in parte ista, videlicet distinctio elementorum, et haec satis plana est, quantum ad praesentem materiam pertinet ; secundum autem est formatio luminarium, circa quod plura occurrunt dubitabilia, ut textus sacrae Scripturae plane intelligatur.
On this page