Text List

II, Distinctio 14, P. 2, A. 1, Q. 2

II, Distinctio 14, P. 2, A. 1, Q. 2

Utrum luminaria in orbibus suis moveantur motibus propriis.

Secundo quaeritur, utrum luminaria moveantur in orbibus suis motibus propriis. Et quod sic, videtur.

1. Aves enim, quae sunt ad ornatum aeris, motu proprio moventur in illo, et pisces in aquis : ergo et pari ratione luminaria in caelis.

2. Item, motus orbium non ponitur nisi propter motum luminarium, quia, circumscripto corpore, de se aequaliter habent influere, sive moveantur sive stent ; sed natura non facit per plura quod potest facere per pauciora, nec facit cum maiori difficultate quod potest facere cum minori ; si ergo idem facit motus sideris, quod facit motus totius orbis, videtur quod naturae sit consonum ponere quod stellae moveantur propriis motibus.

3. Item, si luminaria moventur motu suorum orbium, cum moveantur motibus disparatis et quasi in oppositum caelo stellato, tunc videtur quod fiat ibi obviatio et retardatio, cum illud in quo moventur, sit unum corpus continuum.

4. Item, manifeste videmus ad oculum, in planetis esse elevationes et depressiones, progressiones et retrogradationes ; sed hoc non posset esse nisi propriis motibus moveri habeant : ergo etc.

Sed contra : 1. Si motibus propriis moventur planetae, ergo vel duo corpora erunt in eodem loco, vel necesse est vacuam esse viam, per quam transit planeta, vel necesse est corpus caeli rarefieri et condensari et ita corrumpi ; sed quodlibet horum est manifeste impossibile : ergo etc.

2. Item, natura non deficit in necessariis, maxime circa ea quae sunt in ipsa nobiliora ; ergo si in his quae moventur motu proprio, providit instrumenta, utpote pedes et alas vel pennas, videtur quod in caelestibus corporibus debuerit dare ista ; sed ista non habent sicut patet ad sensum : ergo vel natura in eis deficit vel non moventur motibus propriis.

3. Item, stellae in octava sphaera non moventur nisi motu illius sphaerae ; ergo si ita collocatur unusquisque planeta in suo orbe, sicut stellae in octava sphaera, videtur quod nullum luminare proprio motu habeat moveri.

4. Item, si luminaria aliqua moverentur motu proprio ad faciendum progressionem vel retrogradationem, Impossibile esset motum caeli esse uniformem ; si ergo motus est uniformis et perpetuus, videtur quod nihil sit planetas moveri motibus propriis et aliquando retrocedere aliquando progredi.

Conclusio

Luminaria coeli probabilius non moventur propriis motibus, sed ad motum orbium, in quo ipsa sita sunt.

Respondeo : Dicendum quod de hac quaestione controversia est inter naturales et mathematicos.

Mathematici enim, maxime considerantes apparentia, ut illa possent salvare simul cum motus perpetuitate et uniformitate, posuerunt excentricos et epicyclos, et planetas moveri motibus propriis in epicyclis ; et secundum hoc, salvata motus uniformitate, aliquando contingit planetam de primi, aliquando elevari secundum motum ipsius planetae in epicyclo, et epicycli in excentrico, et excentrici circa centrum proprium, quod est extra centrum mundi.

Ad obiectionem autem naturalium de corporis illius continuitate respondent diversimode, dicentes quod non est inconveniens, si corpus illud scinditur motu planetae, quia naturae igneae. Alii dicunt quod corpus illud non scinditur, et planetae pertranseunt ; corpus enim lucis simul potest esse cum alio corpore.

Positio vero naturalium est, sicut Aristotelis et Commentatoris, quod planetae non moventur nisi motu suorum orbium, sicut clavus fixus in rota movetur motu rotae, non proprio ; et hoc ponunt propter illius corporis incorruptibilitatem, propter quam non potest scindi nec transitum praebere alii corpori. Ponunt etiam idem esse centrum orbium superiorum et inferiorum, scilicet centrum mundi, propter rotunditatem perfectam ipsorum orbium qui circulariter moventur, ita quod unus non subintrat alterum. Ponunt etiam cum hoc maiorem et minorem velocitatem in orbibus ; et ex hoc habere modo retrogradationes, modo progressiones, quia, cum unum corpus multum praecedit alterum sua velocitate, alterum videtur retrocedere. Et haec omnia valde videntur rationi consona.

Et ideo, licet positio mathematicorum secundum iudicium sensuum videatur esse verior, quia secundum illam viam procedendo et indicando non falluntur circa motus corporum superiorum, secundum rem tamen non oportet esse verius, quia falsum frequenter est via inveniendi verum ; sed rationabilius videtur procedere et ponere naturalis philosophus. Ideo si illam positionem sustinere velimus, potest responderi ad ea quae obiciuniur in oppositum.

1. Ad illud enim quod obicitur, quod aves in aere et pisces in aquis motibus propriis moventur, dicendum quod non est simile, quia tam aer quam aqua sunt corpora, quae possunt rarefieri et condensari. Et praeterea, ista elementa non sunt sic nata moveri, ut corpora, quae ad eorum ornatum spectant, ipsorum motu sufficienter possint transmutari localiter, secundum quod exigit decor universi. Praeterea, ipsis animalibus competit motus progressivus propter sui indigentiam, et qui est ad assequendum aliquod delectabile ; et hoc in luminaribus caeli nec competere potest nec debet.

2. Ad illud quod obicitur, quod motus orbium est propter motum luminarium, dicendum quod verum est ; tamen ex hoc non sequitur quod sola luminaria debeant moveri. Non enim sic salvatur integritas corporis quinti, si stellae moveantur motibus propriis, sicut si moveantur in orbibus suis, quia ibi per talem motum corporum caelestium non fit aliqua mutatio de loco ad locum secundum totalitatem mobilis, sed circa locum, nec alicuius corporis divisio ; et hoc totum perfectio et incorruptibilitas caeli exigebat.

3. Ad illud quod obicitur, quod, si moventur motu orbium, videtur quod sit retardatio et obviatio, dicendum quod non est obviatio, nisi quando directe secundum eamdem lineam corpora moventia sibi obviant. Hic autem non est sic, quia orbes inferiores sunt sub superioribus ; ideo motus eorum eis non repugnat nec etiam retardat propter maximam mobilis ad motorem obedientlam.

4. Ad illud quod obicitur de illis retrogradationibus et progressionibus, dicendum, sicut tactum est, quod etsi videantur fieri ad sensum, hoc non est nisi propter maiorem et minorem velocitatem ipsorum orbium, quam si quis bene sciret explicare, hac via unica posset salvare illud ad quod salvandum mathematici ponunt circulorum et centrorum multitudinem ; sed hoc ad aliam scientiam spectat.

PrevBack to TopNext