II, Distinctio 14, P. 2, A. 1, Q. 1
II, Distinctio 14, P. 2, A. 1, Q. 1
Utrum omnia luminaria caeli locentur in uno corpore continuo.
Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum omnia luminaria caeli locentur in uno corpore continuo. Et quod sic, videtur.
1. Per textum sacrae Scripturae quae dicit omnia luminaria in firmamento posita esse, Genesis 1, 14 : "Fiant, inquit, luminaria in firmamento caeli" etc.
2. Item, hoc videtur ratione. Quaecumque corpora distinguuntur ab invicem, distinguuntur aut forma aut superficie ; sed corpus caeli a luna usque ad caelum stellatum est uniforme, et iterum non est corpus habens terminatam superficiem : ergo impossibile est ipsum habere pluralitatem sive distinctionem : ergo omnia luminaria sita sunt in eodem corpore.
3. Item, si aliqua corpora sunt distincta ab invicem, ad motum unius non sequitur motus alterius ; sed ultima sphaera movet totum quod infra ipsam est, ab oriente in occidens : ergo necesse est totam naturam caelestem esse unum corpus continuum.
4. Item, sicut aves sunt productae ad ornatum aeris, ita luminaria ad ornatum caeli ; sed unum est corpus aeris, quod ornatur omnibus avibus : ergo pari ratione unum est corpus caeli, quod ornatur omnibus luminaribus.
Ad oppositum arguitur sic. 1. Numerus venit in corporibus eiusdem naturae ex divisione continui ; sed orbes planetarum dicuntur esse septem tam a naturalibus quam a mathematicis : ergo sunt discontinui : ergo luminaria caeli non sunt in eodem corpore continuo.
Item, impossibile est duo corpora, quae moventur diversis omnino et disparatis motibus, secundum suum totum esse continua ; sed orbes planetarum, sicut dicunt astronomi, moventur contra ultimam sphaeram : ergo impossibile est ad invicem continuari.
Item, Damascenus in enumeratione caelorum distinguit caelum septem planetarum a caelo stellarum ; sed hoc non esset, si corpus illud, in quo sunt planetae et stellae, esset continuum : ergo etc.
4. Item, si omnia luminaria essent in firmamento posita, ita quod in uno corpore continuo, tunc omnino stellae essent fixae et nullae erraticae : si ergo aliae dicuntur esse fixae et aliae erraticae, videtur quod positae sint in alio et alio corpore.
Iuxta hoc quaeritur, quare Deus plures fecit stellas quam faceret planetas, sive quare plures sunt stellae fixae quam erraticae.
Conclusio
Caeli luminaria posita sunt in pluribus orbibus, in corpore tamen uno continuo, quod Scriptura vocat firmamentum
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam notandum est quod secundum communem positionem loquentium circa hanc materiam, sive naturalium sive mathematicorum, luminaria locantur in diversis orbibus. Haec autem distinctio orbium secundum melius intelligentes non venit ex distinctione formarum, sicut distinguuntur aer et aqua, nec venit ex discontinuatione superficiei, sicut distinguitur lapis a lapide, sed venit ex diversitate motuum. Diversitas autem motuum non tollit continuitatem in eo quod est subtile et ad motum habile, sicut manifeste apparet in aqua, quando eundum diversas sui partes ad diversas movetur positiones, et similiter in aere ; ex hoc tamen non discontinuantur. Secundum hanc igitur positionem dicendum est luminaria caeli posita esse in pluribus orbibus, in corpore tamen uno continuo, quod Scriptura vocat nomine firmamenti ; et ideo dicit omnia luminaria posita esse in firmamento caeli. Unde rationes ad hanc partem inductae sunt concedendae.
1. Ad illud ergo quod obicitur, quod numerus est ex divisione continui, dicendum quod verum est de illo numero quo numerantur corpora eiusdem naturae in genere entium ; sed non est verum de numero quo numerantur corpora in genere mobilium. Ad hunc igitur numerum faciendum sufficit sola motuum distinctio ; et sic est in proposito.
2. Ad illud quod obicitur, quod orbes planetarum moventur contrariis motibus ultimae spherae, ergo discontinuantur, dicendum quod non sequitur ; hoc enim non habet veritatem nisi in corpore solido. In corpore enim subtili et raro, sicut est aqua et aer, manifestam habet instantiam. In his enim distinctio potest venire a virtute motoris, salva continuitate mobilis, propter hoc quod est maxime obediens motori ; nec habent superficiem sic terminatam sicut habent corpora solida. Et illud patet plane, cum duo venti oppositi perflant in aere, ita quod unus de super et alter de subter.
3. Ad illud quod obicitur de Damasceno, quod caelum planetarum distinguitur a firmamento, dicendum quod distinctio caelorum plus attenditur secundum diversitatem proprietatum et motuum quam attendatur secundum discontinuationem corporum, licet utroque modo possit attendi. Unde et Rabanus in distinctione caelorum caelum sidereum et caelum planetarum sub eodem caelo comprehendit.
4. Ad illud quod obicitur, quod si planetae sunt in firmamento, non sunt stellae erraticae, dicendum quod non sequitur, quia in eodem corpore possunt contenta diversimode collocari, ita quod unum alligatur inseparabiliter, reliquum vero minime. Et stellae fixae dicuntur immediate positae in octava sphaera, cuius motu moventur ; planetae vero sunt in orbibus inferioribus, qui moventur motu alio ; et ideo aspectui nostro errare videntur, dum contra viam superioris orbis incedunt.
Ad illud quod quaeritur, quare in ultima sphaera luminaria plura posuit Deus, ad hoc assignat Philosophus tres rationes. Et prima ratio est, quia sphaera octava maxime est causa vitae inferiorum prae caeteris sphaeris ; et hoc non potest esse nisi per diversum lumen in diversis stellis. Secunda ratio est, quia natura temperavit ut daret inferioribus sphaeris, quae plures habent motus, stellam unam ; et superiori, quae habet pauciores, daret stellas multas. Tertia ratio est, quia motus influit a superioribus orbibus in inferiores. Quia ergo praedominantia in influente debet esse ut orbis ille caeteris praecelleret inferioribus quos movet, abundavit in corporum luminarium multiformitate. Inter has autem rationes media ratio videtur esse probabilior, in qua ostenditur divina sapientia, quae multiformitatem ad unitatem reducit ; et ideo illi sphaerae, quae plus accedit ad uniformitatem motus, dedit multiformitatem corporum ; illis vero, quae habent motuum multiformitatem, dedit luminarium unitatem.