Text List

II, Distinctio 15, Dubia

II, Distinctio 15, Dubia

Dub. I.

In parte ista incidunt dubitationes circa litteram, et primo quaeritur de hoc quod dicit : Producant aquae reptile animae viventis. Reptilia et natatilia diversarum sunt specierum : ergo cum producta ex aquis sint natatilia, non debent dici reptilia. Item, cum reptilia spectent ad ornatum terrae, non videtur quod spectent ad ornatum aquae. Item, videtur hic esse nugaiio,. cum dicit reptile animae viventis ; omnis enim anima, eo ipso quod est atlima, vivit.

Respondeo : Dicendum quod in animalibus differt motus rependi a motu gradiendi. Motus enim rependi attenditur secundum tractionem ; animal enim, quod repit, anterius aliquam partem protendens et cum illa aliquid apprehendens, trahit totum corpus suum post se, sicut patet in vermibus ; motus vero gradiendi est per impulsionem. Quoniam igitur ea quae natant, se contrahunt et protendunt anterius, et extendendo se ad anterius quasi tenendo se ad soliditatem vel ad grossitiem aquae trahunt totum corpus suum, sicut patet in natantibus ; hinc est quod omnia natantia dicuntur reptilia, etsi contingat ea aliquando gradi, sicut est in crocodilis et aliquibus quae versantur in aquis et in terra. Denominantur tamen a motu, qui est eis magis naturalis, scilicet qui competit eis secundum habitationem in aquis. Volatilia autem non dicuntur reptilia, quamvis videantur se ferre in aere.sicut pisces in aquis. Est enim diversus modus movendi, quia magis moventur impulsu quam tractu. Dum enim avis volat, clauditur aer in concavitate alarum ; et dum alae applicantur ad corpus, violenter aer propellitur ex parte alarum posteriori, et ex illo pulsu corpus avis procedit anterius. Et ideo volatilia sub reptilium nomine non comprehenduntur ; nec etiam sub genere gressibilium, quia non moventur virtuta pedum sed virtute alarum. Unde potest sic sumi divisio animalium quantum ad motum, quia animal aut movet se anterius trahendo et sic est reptile, sive sit in aquis sive in terra ; aut impellendo et hoc dupliciter : aut pedibus et sic est gressibile ; aut alis et sic est volatile. Et sic patet pro quanto pisces dicantur reptilia, et quod falsum est illud quod primo proponitur, quod reptile distinguitur contra aquatile, immo est in plus.

Ad illud quod obicit, quod reptilia spectent ad ornatum terrae, dicendum quod reptile dicitur quadrupliciter : uno modo quod se trahit vi oris, sicut vermes ; alio modo quod se trahit vi costarum, ut serpentes ; tertio modo quod se trahit vi pennullarum, ut pisces ; quarto modo dicitur reptile large, quod in movendo se magnam partem corporis applicat terrae, quamvis habeat pedes, sicut lacertae et stelliones. Et sic secundum diversas acceptiones reptile potest pertinere ad ornandum diversa elementa.

Ad illud quod quaeritur, quare dicit animae viventis, dicendum quod vita manifestatur maxime per sensum et motum ; ideo anima vivens appellatur quae vivit vita manifesta ; et haec est illa quae dat corpori motum et sensum. Talis autem non est in plantis sed in animalibus ; et ideo ad differentiam plantarum dicit : Producant aquae reptile animae viventis quasi in plantis sit anima virens et in animalibus sit anima vivens, quia haec moventur et sentiunt, illa vero minime.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : "Producat terra iumenta et bestias et reptilia". Videtur enim ibi esse superfluitas, quia omne animal brutum bestia est. Si tu dicas, quod bestia vocatur animal brutum quod nocet, tunc superfluit dicere reptilia. Item, in Psalmis non solummodo enumerantur iumenta et bestiae et reptilia sed etiam pecora : ergo videtur hic esse diminutio.

Quaeritur igitur horum trium differentia et sufficientia. Quaeritur etiam, cum omnia animantia quae sunt in mari, contineantur sub una differentia animalis quae est reptile, et similiter omnia animantia aeris quae est volatile, quare non similiter omnia animantia terrae sub una differentia continentur ?

Respondeo : Dicendum quod quia terra inter caetera elementa minus est decora, ideo magis indiguit decorari. Et iterum, quia ipsa maxime praestat pabulum animalibus inter caetera elementa, hinc est quod plures animalium differentiae reperiuntur in illa. Omnes autem illae differentiae reducuntur ad has tres differentias, quarum numerus et sufficientia potest accipi dupliciter : vel ex parte motus ipsorum animalium vel ex parte finis. Ex parte motus ipsorum animalium sic : omne enim animal quod movetur, aut movetur tractu et sic esi reptile, aut impulsu et sic est gressibile. Et hoc est dupliciter : aut est animal natum saevire aut mansuescere. Primo modo dicitur bestia, secundo modo dicitur iumentum, et sub iumentis comprehenduntur pecora. Ex parte linis sic : animalia enim facta sunt propter hominem ; aut igitur sunt ordinata ad hominis iuvamentum, sic sunt iumenta, quasi iuvamenta ; aut sunt ordinata ad hominis exercitium, et hoc potest esse dupliciter : quia aut exercent nocendo manifeste et sic sunt bestiae, quasi vastiae ; aut occulte, et sic sunt reptilia quae occulte nocent et insidiantur calcaneo. Hos autem fines etsi non haberent, si homo non peccasset, in actu, haberent tamen in aptitudine ; et ex ipsa aptitudine melius erudiretur tunc homo in statu innocentiae quam erudiatur nunc ex actu in statu culpae. Et sic patet horum trium differentia et sufficientia, et patet responsio ad obiecta.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : In rerum distinctione catholici tractatores dissentire inveniuntur. Cum enim non sit Deus dissensionis, sed pacis, et Scripturae sint in eodem spiritu expositae quo fuerunt conditae, sicut dicit Gregorius, videtur quod nullatenus possint dissentire. Item, verum vero non opponitur : ergo si catholici tractatores dissentiunt, unus dicit verum et alter dicit falsum ; sed intellectus Scripturae non potest esse nisi verus : ergo, cum dissentiunt, necesse est alterum eorum depravare Scripturam, et ita non erit catholicus tractator sed polius haereticus.

Respondeo : Dicendum quod vis facienda est in hoc quod dicit Magister : "dissentire videntur" Videtur enim aliquando quod est, et videtur aliquando quod non est ; et secundum hunc duplicem modum potest intelligi verbum Magistri, ut catholici tractatores in aliquo videantur dissentire et dissentiant, in aliquo videantur dissentire, non tamen dissentiant. Aliquid enim dicunt assertive et aliquid dicunt opinando. Quantum ad illud quod assertive dicunt, in hoc non discordant, quia quod asserunt per revelationem sancti Spiritus dicunt, qui non est sibi contrarius. In eo vero in quo opinantur, dissentire possunt et aliquando dissentiunt, quia opinio venit aliquando ex probabili coniectura rationis, in qua homo frequenter decipitur, deceptione potius quae est poena quam culpa, a qua vix aliquis tractator catholicus immunis fuit. Et ideo talis dissensio reprehensibilis non est. Quamvis enim discordent aliquo modo iudicia, concordant tamen desideria ; omnes enim catholici tractatores veritatem dicere volunt. Et sic patet responsio ad illud quod obicitur.

Aliter posset dici, sicut supra tactum fuit, quod, etsi dissentire videantur, non tamen dissentiunt, quia non dicunt quid fuerit in re, sed quid congruum esse potuerit ; nec dicunt quid legislator, scilicet Moyses, in illo verbo intellexerit, sed magis quid Spiritus sanctus intenderit, qui eum illustravit. Et quoniam diversi modi producendi, sive simul sive successive, congruere possunt divinae potentiae, et Spiritus sanctus in eadem Scriptura multa simul intelligit et facit expositores intelligere, ideo, etsi discordia videatur inter doctores sanctos secundum exteriorem taciem litterae, non tamen est discordia secundum veritatem. Et ideo signanter dicit : dissentire videntur, non dissentiunt. Unde Augustinus in libris suis in multis locis tenuit viam aliorum Sanctorum, ex quo patet quod non erat eis contrarius.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : "Novam creaturam facere cessavit" Contrarium enim dicitur Ieremiae 31, 22 : "Novum faciet Dominus super terram". Item, ad Galatas 6, 15 : "In Christo enim lesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed nova creatura".

Respondeo : Dicendum quod novum dicitur dupliciter. Uno modo dicitur novum contra antiquitatem cursus naturae et consuetudinem rationalis creaturae ; et sic Deus non cessavit in sex diebus facere novam creaturam, immo multa facit miraculose et mirabiliter contra solitum cursum naturae et consuetudinis humanae, et ista nova dici possunt. Alio modo dicitur novum, cuius nulla similitudo praecessit, nec etiam aliquod principium creatum quod esset ipsius seminarium ; et sic dicit Magister in proposito quod novam creaturam facere cessavit ; et dicitur etiam Ecclesiastis 1, 10 : Nihil sub sole novum. Nihil enim produxit Deus, cuius non fecerit aliquo modo simile, vel cuius non produxerit principium seminale in operibus sex dierum. Et sic patet quod non est contradictio aliqua. Aliter etiam posset dici quod requievit facere novam creaturam, quae quidem sit de necessitate perfectionis universi ; productio autem Christi excedit universi complementum, et ideo purae gratiae est, et dicitur Deus fecisse novum, cum mulier circumdedit virum.

Dub. V.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Illum diem benedixisse et sanctificasse dicitur etc. Cum enim tempus, quantum est de se, sit indifferens, et dies dicat tempus, non magis debet benedici dies septimus quam secundus. Item, cum sanctificatio respiciat creaturam rationalem, quid est quod dicitur, quod sanctificavit diem ? Item, cum aequalis vel maioris dignitatis sit bene operari quam requiescere, videtur quod magis debuit benedicere diei sexto in quo operatus est, quam diem septimum in quo requievit.

Respondeo : Dicendum quod sicut dies dicitur esse malus, non ratione sui, sed quia mensura est actionis malae, sicut dicit Apostolus ad Ephesios 5, 16 : "Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt", sic dies dicitur benedictus et sanctus, quia est mensura alicuius operationis in qua est benedictio et sanctificatio. Et nihil aliud est diem aliquem benedicere et sanctificare, quam diem tali actioni ut mensuram deputari. Quoniam igitur Deus omnia fecit propter hominis instructionem, ut hominem non solum verbo sed etiam opere erudiret, sicut sex dies operatus fuerat, sic sex diebus dedit homini licentiam operandi et intendendi rebus inferioribus ; et sicut septimo die ab opere cessavit, sic voluit quod septimo die homo ab omni opere cessaret et ei per contemplationem ; inhaereret et inhaerendo quiesceret. Et quia in hac inhaesione homo obtinet a Deo ampliationem benedictionis et sanctitatis, ideo dies septimus dicitur a Domino benedictus et sanctificatus, non ratione sui sed ratione illius quod Dominus deputavit in illo fieri. Et sic patet responsio ad obiecta ; patet etiam, quantum Deo placet quod homo sibi soli intendat et in eo requiescat, dum talem vacationem sive requietionem benedixit et saoctificavit ; propterea in Lege frequentissime iterat inter omnia mandata de observantia sabbati.

Dub. VI.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Numerando dies usque ad septimum procedimus. Cum enim status esse non debeat nisi in aliqua perfectione, et senarius potius dicat perfectionem quam septenarius vel etiam denarius, videtur quod aut infra septem deberemus stare aut ultra procedere. Quaeritur etiam, quare gentiles qui sacram Scripturam non recipiunt, in computatione dierum usque ad septem procedunt. Si tu dicas quod hoc est propter septenarium planetarum tunc non videtur ordo rectus, quia mars non sequitur immediate lunam : ergo non debet sequi dies martis post diem lunae.

Respondeo : Dicendum quod numerus dierum praefigitur secundum diversitatem mensuratorum, quibus ipsa mensura appropriatur. Quoniam igitur nunc dies non appropriatur ad aliquem specialem effectum, sed solum in primaria rerum conditione, in qua reperitur distinctio secundum septem, ideo numerus dierum secundum illum numerum semper terminatur, non propter perfectionem numeri vel temporis quod clauditur in septenario, sed ; propter perfectionem divini operis et quietis accipitur sic numerus.

Gentiles vero numerum dierum accipiunt penes dominium septem planetarum, secundum quos regi habet et disponi tempus ; et quia saturnus est primus inter planetas, dicunt quod dominatur in prima hora diei, et sequens planeta in sequenti, et sic usque ad septem horas ; postmodum iit regressus ad principium, et sic procedendo ; et postmodum ille planeta, qui dominatur in vigesima quinta hora, ille est principium sequentis diei et ab illo denominatur dies illa, et sic deinceps procedendo denominant septem dies a septem planetis. Et hoc patet consideranti ordinem planetarum, quo ordine servato in enumerando, quando saturnus dominatur in prima hora diei, sol dominatur in prima hora sequentis et luna in prima hora tertii, et sic procedendo ulterius. Hunc autem modum denominandi dies nec omnino tenemus, ne videamur "elementis mundi servire", nec omnino relinquimus propter consuetudinem ; unde dominicam diem nominamus a nobis, sabbatum a Iudaeis ; in aliis diebus servamus consuetum morem gentilitatis. Ecclesia tamen loco illorum nominum ponit : secunda feria, tertia feria, et sic deinceps. Et sic patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext