Text List

II, Distinctio 16, Diviso Textus

II, Distinctio 16, Diviso Textus

Terminatis duabus primis partibus, in quibus Magister determinavit de conditione creaturae spiritualis et corporalis divisim, hic sequitur tertia pars, in qua determinat de productione creaturae compositae ex utraque, scilicet de homine. Dividitur autem pars ista in partes duas. In prima namque determinat de homine quantum ad ipsius productionem ; secundo, quantum ad permanentiam et durationem, infra distinctione decima nona : Solent plura quaeri de statu primi hominis. Prima pars habet duas. In prima agit de productione hominis in comparatione ad principium effectivum. In secunda vero parte in comparatione ad principia constitutiva, infra distinctione decima septima : Hic de origine animae plura quaeri solent.

Prima pars spectat ad praesentem distinctionem et dividitur in partes duas. In prima parte Magister veritatem narrat, scilicet qualiter Deus produxerit hominem ad suam imaginem, in qua similitudinem habet ad suum principium efficiens. In secunda vero parte veritatem explanat, ibi : Filius vero proprie imago dicitur.

Prima pars habet tres particulas. In prima continuat Magister dicta dicendis. In secunda vero auctoritatem sacrae Scripturae inducit, in qua ostenditur per quem modum homo productus ad suum effectivum principium comparetur, ibi : In Genesi legitur : Faciamus etc. In tertia parte subdit illius auctoritatis expositionem, ibi : Imago autem et similitudo in hoc loco etc.

Similiter secunda pars principalis habet tres partes. In prima enim ponit explanationem inductae auctoritatis secundum aliorum opinionem. In secunda parte secundum opinionem propriam, ibi : Verumtamen haec distinctio etc. In tertia vero ex veritate explanata concludit quamdam conclusionem corollariam, ibi : Quocirca homo et imago dicitur et ad imaginem etc. Et sic summa totius partis huius consistit in hoc, scilicet ostendendo quod homo factus est ad Dei imaginem et similitudinem.

PrevBack to TopNext