II, Distinctio 16, Dubia
II, Distinctio 16, Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo quaeritur de ratione quam reddit Magister, cum ait : In eo quod dicit : Faciamus, una operatio trium personarum ostenditur. Cum enim indivisa sint opera Trinitatis, et tres personae ita operatae sint simul omnia alia, sicut fecerunt hominem, quemadmodum in productione hominis dicitur : Faciamus, ita deberet dici in productione aliorum. Item, quaeritur, quare in productione hominis utitur legislator verbo primae personae, scilicet faciamus, in productione aliorum verbo tertiae personae, scilicet dixit et fecit ? Iuxta hoc etiam est quaestio, quare distinguit inter productionem hominis et bestiarum, cum eodem die producta sint ad ornatum eiusdem elementi ?
Respondeo : Dicendum quod in productione hominis non tantum erat manifestatio Trinitatis in vestigio, sed etiam secundum imaginem ; ideo tribus personis pluraliter attribuitur productio hominis ut ostendatur quod in homine Trinitas repraesentatur expresse, in aliis vero insinuatur Trinitas quoquo modo, licet non ita explicite. Et quia ratio imaginis non convenit nisi personae quae potest loqui per se, ideo in productione eius utitur verbo primae personae. Et iterum, quia haec creatura praecellit alias in gradu et dignitate, ideo productionem hominis distinguit a productione bestiarum, licet propter convenientiam in ornando terram in opus unius diei conveniant. Et sic patet responsio ad quaesita.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Dei et angelorum non est una et eadem imago. Contra hoc est : quia, cum angelus sit imago Dei, quod conformatur angelo, per consequens conformatur Deo : ergo quod est imago angeli est imago Dei. Item, unum opus potest esse Dei et angeli : ergo pari ratione videtur quod eadem imago.
Respondeo : Dicendum quod quia imago dicit ordinem ad illud cuius est imago, tamquam in finem et ordinem immediatum, cum impossibile sit Deum et angelum eiusdem rei esse finem immediatum et ultimum, impossibile est eamdem imaginem esse angeli et Dei. Quia vero Deus cooperatur angelo, et omne quod est ab angelo est a Deo, ideo possibile est unum opus simul esse et angeii et Dei. Nec valet illud quod obicit, quod si aliquis repraesentat angelum, per consequens repraesentat Deum. Quamvis enim inferri valeat quod creatura quae repraesentat angelum, repraesentat Deum mediate, non tamen potest inferri quod repraesentet immediate.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Fuerunt nonnulli qui ita distinxerunt ut in hoc loco imaginem intelligerent Filium, quos etiam consequenter reprehendit. Videtur enim quod convenienter dixerint, per illud quod dicitur ad Romanos 8, 29 : Quos praedestinavit, conformes fieri imaginis Filii sui. Item, quod ita oporteat intelligi, videtur. Aut enim Imago stat ibi pro re creata aut pro re increata. Si pro creata, ergo idem est dicere : Faciamus hominem ad imaginem, quod : faciamus hominem ad se ipsum. Si pro increata ; sed illa non est nisi Filius : ergo videtur quod expositio illa sit recta. Propter hoc quaeritur quae istarum expositionum, quas Magister assignat in littera, sit tenenda.
Respondeo : Dicendum quod duplex est modus exponendi istam auctoritatem : Faciamus hominem etc. : unus intelligendo de imagine increata, alter vero intelligendo de imagine creata. Primus modus triplicatur. Unus est, ut imago et similitudo referantur ad idem, scilicet ad essentiam in tribus personis. Secundus modus est, ut imago et similitudo referantur ad idem, scilicet ad personam Filii. Tertius modus exponendi est, ut imago referatur ad Filium et similitudo ad Spiritum sanctum. Ita hos omnes modos ponit Magister, quos tamen non approbat, licet sustineri possint. Primum enim arguit de improprietate, quia divina essentia non est proprie imago. Secundum de falsitate, quia Filius non est imago nostra ; et de hoc etiam quod dicit quod homo non est imago sed ad imaginem. Tertium arguit de incertitudlne, quia auctoritatem ex Scriptura non habet.
Alius modus exponendi est de imagine creata, et iste triplex est. Unus, qui sic exponit, ut imago praecedat similitudinem et dicit quod imago est in naturalibus et similitudo in gratuitis. Secundus, qui sic exponit, ut similitudo concomitetur imaginem ; et iste est quod imago sit in potentia cognoscendi, similitudo in potentia diligendi. Tertius modus, qui sic exponit, ut imago sequatur similitudinem secundum rem ; et iste dicit quod similitudo est in natura et imago in forma.
Omnes hos modos approbat Magister et sustinet ; et satis videtur probabile quod Scriptura de imagine creata intelligat, quamvis etiam possit intelligi de increata. Verum est enim quod homo praedestinatus est ut conformetur imagini Filii Dei ; nec ideo Magister illam positionem redarguit quod hoc non sit verum, sed quia illa imago non potest proprie dici nosira ; vel etiam, quia non solummodo Filius est imago, sed etiam homo, cuius contrarium dicebatur in illo modo exponendi.
Ad illud vero quod obicitur, quod imago non potest stare pro creata imagine, dicendum quod immo, quia imago accipitur in abstractione ; et sic potest dici homo fieri ad imaginem, sicut tabula dicitur fieri ad imaginem, quando sibi imprimitur imago Herculis. Hinc est quod homo non tantum est imago sed etiam ad imaginem, quia non secundum omne quod est, est imago, immo differt ab imagine ; Filius vero secundum omne quod est, est imago Patris, et ideo solum est imago non ad imaginem.
Dub. IV.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Non omnino aequalis fiebat illa imago, tamquam non ab illo nata, sed ab eo creata. Quod enim creatur non est per naturam sed per artem ; sed quod est per artem non univocatur cum eo quod est per naturam, immo aequivocatur : ergo aequivoce dicitur imago de Filio Dei et de homine.
Respondeo : Dicendum est quod imago de Filio Dei et homine nec dicitur aequivoce nec dicitur univoce, sed analogice secundum prius et posterius. Quod ergo obicitur, quod illud quod creatur est ab arte, dicendum quod quaedam est ars cuius operatio consequitur naturam, et opus istius artis sic est artificiale quod non est naturale ; et ideo opus istius artis cum opere naturae in eodem nomine faciunt aequivocationem, sicut homo pictus et homo verus. Quaedam est ars quae est fundamentum naturae, et opus istius artis bene est naturale, quia fabricat ipsam naturam, et talis est ars cuius opus est creare ; et ideo non oportebit esse aequivocationem. Vel dicendum quod ideo est aequivocatio, quando dicitur homo pictus et homo verus, quia hoc nomen homo primo et principaliter imponitur homini vero ; et ideo, cum dicitur de homine picto, alia est acceptio et alia significatio. Non sic imago primo et principaliter imponitur Dei Filio, sed omni ei quod expresse repraesentat alterum.