Text List

II, Distinctio 17, Divisio Textus

II, Distinctio 17, Divisio Textus

Supra egit Magister de productione hominis in comparatione ad principium extra ; in hac vero parte agit de productione eius quantum ad principia constitutiva, scilicet quantum ad corpus et animam. Dividitur autem ista pars in duas. In prima determinat de productione viri ; in secunda vero de productione mulieris ex viro, infra : In eodem quoque paradiso mulierem formavit etc., distinctione decima octava, in principio.

Prima pars habet duas, in prima determinat de hominis formatione ; in secunda de hominis formati locatione, ibi : Hominem autem ita formatum etc. Prima pars habet duas. In prima determinat de productione animae in se ; in secunda vero in relatione ad corpus, ibi : Sed utrum in corpore an extra corpus etc.

Pars autem illa, in qua determinat de productione animae in se, habet duas. In prima determinat veritatem ; in secunda removet errorem, ibi : Putaverunt enim quidam haeretici etc.

Similiter illa pars, in qua determinat de productione animae in comparatione ad corpus, habet duas. In prima determinat, utrum Deus creaverit animam in corpore an extra corpus. In secunda quaerit, utrum Deus fecerit hominem in aetate perfecta, ibi : Solet etiam quaeri, utrum Deus hominem repente etc.

Similiter pars illa, in qua determinat de locatione iam formati, habet duas. In prima determinat de loco eius in se. In secunda vero determinat in comparatione ad contenta, ibi : In hoc autem paradiso erant ligna etc.

PrevBack to TopNext