Text List

II, Distinctio 18, A. 1, Q. 1

II, Distinctio 18, A. 1, Q. 1

Unde fuerit productum corpus mulieris.

Circa primum sic proceditur et quaeritur, unde fuerit productum corpus mulieris. Et dicit Magister in littera, et tractum est de secundo Genesis, quod mulier formata est de viro, et non de quacumque parte, sed de costa, ex qua mulier est de viro dormiente formata. Et sic tria tanguntur in formatione mulieris, scilicet quod facta est de viro et de viro dormiente, et non de quacumque parte sed de costa eius et osse.

Rationes principales

Contra primum obicitur sic. 1. Genesis primo : "Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, masculum et feminam creavit eos". Si ergo Deus in primaria conditione masculum et feminam simul creavit, non videtur quod mulierem de viro produxerit.

2. Item, sexuum distinctio spectat ad perfectionem speciei ; sed aliae species animalium, in quibus est distinctio sexuum, simul et semel productae sunt : ergo etc.

4. Item, quod se habet per modum materialis ad alterum minus est completum quam illud quod ex ipso producitur : si ergo vir habet completionem respectu mulieris, non mulier de viro sed econtra vir de muliere produci debuit.

Contra secundum obicitur sic. 4. Somnus vel sopor est quies animalium virtutum cum intensione naturalium ; sed in Adam non erant sensus fatigati nec virtutes animales : ergo videtur quod somnus ille non fuerit Adae naturalis. Si ergo nihil debuit fieri circa Adam nisi quod eius naturae congrueret, videtur quod Deus in eum non debuit soporem immittere, ut de costa eius produceret mulierem.

5. Item, in separatione illius aut fuit aliqua laesio et afflictio aut non. Si sic : ergo Adam ante passus est poenam quam committeret culpam. Si non : ergo ita bene potuit fieri de latere vigilantis sicut de latere dormientis.

6. Item, maiori potentiae attestatur separare partem a toto ab homine vigilante sine dolore quam a dormiente : magis igitur fuisset manifestata Dei potentia, si absque dolore produxisset mulierem de latere Adae vigilantis, quam cum produxerit de latere dormientis.

Contra tertium obicitur sic. 7. Sexus muliebris est infirmior quam sexus virilis per naturam : ergo de partibus eius infirmis debuit fieri : non ergo de osse, sed potius de carne.

8. Item, in textu postmodum subiungitur : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea ; ergo non tantummodo de costa Adae facta est sed etiam de carne alia.

9. Item, costa illa aut erat necessaria Adae aut superflua. Si necessaria : ergo debuit alia costa reddi Adae pro illa. Si superflua : ergo corpus Adae non fuit in prima sui productione perfecte formatum, cum ad perfectionem spectet nihil habere superfluum, nihil diminutum. Item, si superflua erat : ergo non oportebat carnem repleri pro ea.

Est igitur quaestio : quare mulier de viro ? et si de viro : quare magis de dormiente quam de vigilante ? et si de dormiente : quare magis de costa quam de carne ?

Conclusio

Corpus primae mulieris formatum est de osse lateris Adae, in quo duplex est ordinis congruentia.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod cum sapientia Dei admirabilis et laudabilis ostendatur in omnibus operibus suis, potissime tamen manifestatur in formatione creaturae rationalis. Hoc autem clarius apparet, si consideretur ordinis congruentia, quam servavit divina sapientia, dum produxit mulierem de latere viri. Congruum enim erat mulierem sic de viro produci, tum propter ordinis habitudinem quae attenditur inter virum et mulierem in humana specie, tum etiam propter ordinem et habitudinem quae attenditur inter ea quae per virum et mulierem habent significari.

Vir enim et mulier secundum suorum sexuum proprietatem et naturam sic facti sunt ut invicem coniungerentur, et ex hoc unus in altero quietaretur et unus ab altero sustentaretur. Quia igitur forti vinculo et singulari mulier coniungitur viro et e converso, ideo unus sexus productus est de altero. Quia vero illa coniunctio dat viro quietationem, ideo producta est de viro dormiente. Rursus, quia vir dat mulieri fortitudinem et sustentationem, hinc est quod mulier dicitur esse facta de osse. Et quia in omnibus his est quaedam aequalitas mutuae societatis, ideo formata est mulier de osse non quocumque sed de costa et eius latere. Et sic patet quomodo modus formationis respondet proprietatibus illius mutuae coniunctionis quae est inter virum et mulierem secundum rem.

Consonat etiam nihilominus his quae significantur per mulierem et virum. Per virum namque et mulierem significantur Deus et anima, Christus et Ecclesia, superior portio rationis et inferior. Primae significationi competit formatio mulieris ex viro secundum modum praedictum. Quia enim omnes spiritus rationales immediate producuntur a Deo tamquam a primo principio et immediato, et Deus in eis requiescit et quasi soporatur dum deliciae suae sunt esse cum filiis hominum, et rationalis spiritus a divino spiritu inhabitante confortatur et roboratur : optima consonantia conformatur signum signato, secundum quod per virum et mulierem significatur Deus et anima.

Similiter correspondet secundum quod per virum et mulierem significatur Christus et Ecclesia. Ecclesia enim ex Christo formatur, dum de latere Christi dormientis in cruce profluxit sanguis et aqua, ex quibus in Sacramentis Ecclesiae redundavit efficacia, per quae Sacramenta fundatur Ecclesia ; et sic vir respondet Christo, dormitio respondet morti, ablatio costae apertioni lateris.

Concordat etiam haec formatio significationi prout per virum et mulierem superior portio rationis et inferior habet significari. Sicut enim vir est fortior et mulier est infirmior, sic superior portio et inferior ; et sicut mulier ex viro, sic inferior portio est ex conversione spiritus ad haec inferiora. Dum autem ad haec inferiora convertitur, cessat a vigilantia contemplationis et quodam modo efficitur infirmior semetipso et tendit ad mollitiem mulieris ; et ideo quodam modo soporari dicitur et os ei auferri et exinde mulier formari.

Et sic patet quod magna fuit congruentia ordinis observata in huius formatione mulieris, sive in se sive in significato per ipsam. His visis, de facili respondetur

Ad rationes

1. Quod enim primo obicitur de textu Genesis, dicendum quod illud dictum est per anticipationem ; praeterea, illud dictum est quantum ad productionem animae, secundum quam non est formata mulier ex viro sed ex nihilo, sicut infra patebit.

2. Ad illud vero quod obicitur de aliis speciebus, iam patet responsio. Non enim est simile propter legem matrimonii, quae non ita attenditur in bestiis sicut in hominibus.

3. Ad illud quod obicitur, quod vir est muliere perfectior, dicendum quod materiale minus est nobile quam illud quod ex eo producitur, secundum id quod est materiale ; vir autem non fuit materia mulieris secundum se totum sed. secundum aliquid sui, scilicet secundum costam ; et ideo, quamvis vir est nobilior, potuit tamen ex eius costa corpus mulieris formari. Nam non est tanta perfectio in una costa viri quanta est in uno corpore mulieris. Quodsi quaeras, quare magis mulier de viro quam vir de muliere, dicendum quod hoc aliquando futurum erat, sicut in secundo Adam, scilicet Christo ; et ideo, ut perfecta essent Dei opera, debuit esse similiter et mulier de solo viro. Sic enim sunt impleti, sicut dicit Anselmus quatuor modi eductionis hominis in esse : Unus, qui est de viro et muliere, quem modo observat natura ; alius, qui nec de viro nec de muliere, qui fuit in productione primi hominis ; tertius, qui est de viro tantum, et hic fuit in formatione Evae ; quartus, qui est de muliere tantum absque viro, et hic fuit in productione Christi, de Virgine. Tunc autem magis congruebat mulierem educi de viro, ut ostenderetur quod vir caput est mulieris, et quod non vir propter mulierem sed mulier propter virum, et alia plura quae prius tacta sunt.

4. 5. 6. Ad illa quae obiciuntur de soporatione, dicendum quod ille sopor non fuit ex lassitudine, sed fuit ex divina immissione, sicut dicit textus ; nec tamen fuit contra naturam, quia si Adam stetisset, esset utique in illo somnus, non propter debilitatem potentiae sensitivae, sed propter vigorationem particulae vegetativae ; quoniam, etsi neutram harum virium contingeret in Adam lassari, tamen quando una cessabat ab operatione, contingebat alteram vigorari, dum tota anima circa actum unius virtutis intendit. Immisit autem Dominus soporem in Adam, non propter hoc quod non posset separare costam a vigilante sine dolore et horrore, sed propter significationem et propter etiam mentis Adae sublevationem, quia, sicut dicunt Sancti, Adam in illo sopore multa praevidit. Unde statim, cum evigilavit, prophetice locutus est ; et in hoc multum ostenditur Dei potentia, qui sic potuit separare costam ut natura non amitteret quietem suam. Et ex hoc patent illa tria obiecta de sopore. Primum enim non valet, quia ibi non erat somnus ex lassitudine. Secundum similiter non valet, quia non est factum propter laesionem hominis occultandam. Tertium etiam non valet, quia ita bene manifestata est Dei potentia dum non excitavit dormientem a somno, sicut manifestata esset si formasset eam de latere vigilantis sine dolore aliquo.

7. 8. 9. Ad illa quae obiciuntur, quod non debuit fieri de osse, dicendum quod non tantummodo mulier facta est de osse sive de costa, sed etiam aliqua particula fuit sumta de carne Adae, sicut sequens littera innuit : Hoc nunc os de osse et caro de carne mea. Magis autem fit denominatio ab osse, sive quia illa fuit pars principalior, sive quia vir mulieri confert robur, et mulier per viri consortium vigoratur, vir autem per mulieris consortium emollitur - et ideo dicitur esse caro repleta pro costa, quia vir dat fortitudinem et suscipit infirmitatem - sive etiam quia costa illa locum carnis occupabat ; non enim facta fuit in Adam, ut in eo maneret, sed ut de ea formaretur mulier. Et sic patent illa tria obiecta. Primum enim non valet, quia mulier, etsi debilis sit in se, tamen a viro habet roborari ; et ideo magis dicitur esse facta de costa quam de carne. Secundum non valet ; quod enim mulier dicitur esse facta de costa, non intelligitur praecise, ita quod non de carne. Tertium non valet, quia si illa costa superflua erat Adae, in quantum erat individuum, erat tamen opportuna, in quantum erat mulieris principium. Et ideo resurget in muliere, non in viro, sicut planius explicatur in quarto.

PrevBack to TopNext