II, Distinctio 18, Tractatio Quaestionum
II, Distinctio 18, Tractatio Quaestionum
Ad intelligentiam huius partis circa duo incidit hic quaestio. Primum est circa productionem corporis mulieris de latere viri. Secundum est circa productionem spiritus sive animae eiusdem mulieris, et per consequens omnium animarum quae sunt in posteris. Circa primum quaeruntur tria. Primo quaeritur, unde mulier formata fuerit. Secundo quaeritur, utrum secundum seminalem rationem corpus mulieris in costa praecesserit. Tertio vero quaeritur, quid sit secundum rem et essentiam ipsa ratio seminalis.
On this page