Quaestio 1
II, Distinctio I, Pars 1, A. 2, Q. 1
Utrum res productae sint in esse a pluribus principiis.
Quod autem a pluribus principiis sint produ- ctae res, dicunt Manichaei, qui ponunt, aliud esse principium spiritualium et incorporalium sive invi- sibilium, aliud corporalium et corruptibilium sive visibilium ; et primum vocant Deum lucis , secun- dum vocant Deum tenebrarum \ Et quod positio eorum sit vera et catholica, videtur:
1. Per sacram Scripturam. Ioannis decimo octavo: "Regnum meum non est de hoc mundo", dicit ipse Rex gloriae et Deus lucis : ergo mundus iste visibilis ad Deum lucis non spectat: non ergo est conditus ab eo.
2. Item, Ioannis decimo quarto : "Venit princeps mundi huius". Rursus, loannes duodecimo vocat dia- bolum principem huius mundi ; et ille est Deus te- nebrarum : ergo videlur etc.
3. Item, Apostolus secundae ad Corinthios quarto et ad Ephesios secundo vocat diabolum Deum huius saeculi ; sed non meretur ahquis dici Deus alicuius, nisi eius quod condidit: ergo etc. Alias plurimas adducunt auctoritates de Scriptura; sed his solutis, solvuntur et aliae.
4. Item, rationibus probant id ipsum hoc modo : "oppositorum oppositae sunt causae^" ; sed spiri- tualia et corporalia habent repugnantiam. Unde ad Romanos septimo: "Video aliam legem in mem- bris meis repugnantem legi mentis meae", et ad Gala- tasquinto: Ca7-o concupiscit adversus spiritum etc. Item, novum et vetus Testamentum adversantur, sicut patet Matthaei quinto, quia ibi praecipiuntur directe conlraria, sicut iurare et non iurare, occi- dere et non occidere. Ergo necesse est ponere duo principia prima, unum spiritualium , aliud corpora- lium, unum veteris Testamenti ', aliud novi.
5. Item, "idem similiter se habens semper na- tum est facere idem". ergo cum Deus bonus uni- formiter se habeat, et similiter semper facit idem. Ergo, cum sit causa conditiva, nullius est destructiva, et cum sit causa productionis, non erit causa de- slructionis nec corruptionis : ergo corruptibilia sunt ab alio principio.
6. Tertia ratio est: onme quod bonus Deus facit, est bonum ; omne quod est bonum, est dili- gendum, et nihil omnino quod fecit est odiendum ; sed iste mundus est odiendus et spernendus; similiter et vita carnalis , primae loannis secundo ° : Nolite diligere mundum; et iterum loannis duodecimo: Qui amat animam suam , perdet eam: ergo etc.
1. Ioannis primo dicitur de Verbo: "Omnia per ipsum facta sunt" ; sed Verbum est bonus Deus: ergo etc. Si dioas, quod omnia non distri- buit pro visibilibus ; conlra: statim pnst sequitur: mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Constat, quod de hoc mundo loquitur etc.
2. Item, Matthaei ultimo: "Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra", dicit Deus bonus: aut ergo iuste data, aut iniuste. Si iuste; ergo caelum et terra sua sunt, et ipse fecit. Si iniuste: ergo videtur, quod ipse Deus bonus iniuste usur- paverit sibi alienum , et ita quod fuerit iniustus.
3. Item, ille fuit conditor rerum visibilium, qui dedit vetus Testamentum. Probatio : Actuum de- cimo tertio " dicit Paulus : Viri fratres, Deus plehis nostrae elegit patres nostros. Et post : Qui habitant lerusalem principes hunc ignoranles et iudicantes impleverunt. Sed iste fuit Deus lucis: ergo etc.
4. Item, rationibus ostenditur : Omne bonum et pulcrum est a Deo bono ; sed omnia visibilia bona sunt et pulcra: ergo etc. Probatio ^: ant bona sunt, aut mala. Si bona , habeo propositum ; si mala : ergo eorum corruptio bona : ergo corruptio est a Deo bono, quoniam omne bonum ab ipso: ergo etc.
5. Item, quaecnmque ad invicem coniunguntur, necesse est coniungi per aliquid, in quo comniuni- cant ^ ; sed in nnllo communicant quae dilTerunt in principiis primis: si ergo anima et corpus coniun- guntur, necesse est, quod ab eodeni Deo produ- cantur ; sed anima est a Deo lucis : ergo etc.
6. Item , quaero de istis duobus principiis , qua- liter se habeant ad invicem : aut enim habent paceni, , aut bellum ^ — ■ aliter enim non video , quo- modo possit esse — sed Dens lucis non potest hellare , cum in eo sit sumnia pax et quies ; Deus tene- brarnm, cnm in eo sit omnimoda malitia, non potest qiiiescere: ergo videtur, quod nec bellant nec quiescunt.
CONCLUSIO.
Error Manichaeorum, quod duo sint rerum principia prima, et a fide et a ratione reprobatur.
Respondeo : Dicendum , quod quaestio de pluralitate principiorum tripliciter potest intelligi, et secundum hoc in diversis locis tractanda est. Potest enim quaeri, utrum plura sint principia, quorum utrumqne bonum; et illud habet determinari in prinio libro, ubi quaeritur de unitate divinae es- sentiae '. Potest nihilominus quaeri, utrum plura sint principia, ita quod unum sit summe bonum, alterum vero summe malum, ita qnod ab uno sit omne bonum , ab abo omne malum ; et illud habet determinari in tractatu de malo " ; non enim potest haec quaestio sciri , nisi sciatur primo , quid sit malum. Potest etiam quaeri , utrum plura sint prin- cipia, quorum unum sit principium incorruptibilium et spiritualium , aliud sit principium corruptibilium et visibilium : et hoc habet determinari nunc, ubi quaeritur de exitu rerum in esse.
Ad hanc autem quaestionem dicendum, quod error iste de positione duorum principiorum non solum est contra fidem, immo adeo contra ratio- nem, ut vix credam, hominem, qui aliquid de philosophia scivit, hunc errorem aut posuisse, aut defendisse. — Tamen iste error est pessimus, quia . ^^' praetendit aliquam speciem pietatis. Videtur enim Deo bono attribuere bona et pulcra et nobilia, et alii principio alia. Ideo " magis subintravit et Ec- clesiam Dei magis foedavit, et quia etiam a simpli- cibus raagis potest capi et falsa imaginatione co- gitari. — Et ad istum errorem pessimum de multitu- J,"^,' ^,y dine '° principiorum innumerabiles errores conse- errores. quuntur et vanissimi, sicut illis est notum, qui sectam Manichaeorum novere, sicut de iuramento, matrimonio, homicidio el aliis pluribus , quae omnia suas habent improbationes per Scripturam.
Caput autem et principium erroris damnat [^^''j.j"'"; omnis philosophia, quod duo sint rerum principia jjj^^^"^.'^ !''''■ prima '^ : tum quia ordo universi destruitur , hoc posito, tnm etiam quia divina potentia limitatnr ex hoc, ut non possit corporalia producere, tum etiani quia ex hoc divina essentia circumscriptibilis poni- tur , ut tantum sit in regione iucis ; et si haec vera sunt, nec Deus est Deus, nec aliquid est bonum.
1. 2. 3. Ad auctoritates, nuas adducunt, dicendum, quod mundus dupliciter accipitur in Scri- ptura, videlicet pro mundana conversatione , quae vana est et imniunda, et pro ninndana creatura. Primo modo damnatur in Scripturis, et non dicitur esse a Deo tanquam maluni , quia peccatum non est a Deo , sicut alibi patebit ' ; secundo modo commendatur tanquam boniim et pulcrum, sicut dicitur Genesis primo ^ : Vidit Dem omnia quae fecerat, et erant valde bona , et hoc modo est a Deo. Secundum lianc distinclionem solvuntur obiecta. Nam quod dicitur, regnum Christi non esse de hoc mundo , intelligitur de mundana conversatione , quia ipse non regnat in malis, sed in bonis, quo- rum conversatio est in caelis '. SimiUter , quod dici- tur diaholus princeps mundi et Deus, intelhgitur de mundane et saeculariler conversantibus. — Patet ergo, quod deceptus est stultus et impius Mani- chaeus, quia nescivit distinguere. Et iterwn , pec- cavit in iUatione'; non enim sequitur: est princeps, ergo conditor ; si enim sequeretur , cum rex Fran- ciae sit princeps Franciae ; ergo fecit eam. Qiii sic argueret, stultus iudicaretur; certe nuilto stultius arguit Manichaeus. Riirsus, non sequitur: est Deus, ergo condilor. Nam si sic, cum dicalur ad Philip- penses tertio ° : Quorum Deus venter est, ergo venter creavit illos. Stnlta igilur est haec ratio , quare et Manichaei.
4. Quod obiicitur, quod contrariorum contrariae sunt causae ; illud intelligitur de causis proximis intrinsecis — nam de causa extrinseca ° non habet veritatem — et ideo, quia nescivit distinguere, de- ceplus est pessimus Manichaeus. Et quod ita sit, patet. Si enim conlrariorum contrariae sunl causae primae producentes, tot essenl principia, quot sunt genera contrarietatum : ergo alius Deus' fecisset ca- hduni, et ahus frigidum, et sic de aliis contrarie- tatibus. Si quis ita argueret, ab omnibus deriden- dus esset ; quanto magis stultissimus Manichaeus.
Quod tamen dicitur, quod caro contrariatur spiritui ; dicendum , quod nomen carnis ahquando accipitur pro natura, sicut ad Ephesios quinto '■ : Nemo unquam carnem suam odio habuit; et sic non contrariatur, immo miro amore necluutur. Accipitur etiam pro vitio et corruptione, quae est in carne : et ratione huius contrariatur ; nec tamen habet causam contrariam, quia non habet causam efficientem, sed deficientem.
5. Quod obiicitur. quod idem similiter se habens etc. ; dicendum, quod aliquod est agens, Distincue. quod agit se ipso ; et illud impossibile est quod producendo diversa diversificelur; inuuo uno et eodem ' producit multa. Ahud est agens, quod agit per aliud a se, et illud variatur in agendo diversa. Deus autem est agens primo modo, et non secun- do. Et quia hoc non intellexit Manichaeus, posuit diversa principia et diversos legislatores , cum vi- deat in legibus diversitatem et in rebus. — Et quod Eiempia. stnlte motus fuerit, sensibiliter patet. Videmus enim, quod idem artifex per eandem artem domificandi facit aulam et cloacam ; nunqnid duos artifices oportuit ad haec facienda invenire ? Rursus, idem medicus secundum eandem arlem medicinae diver- sa eidem aegroto seeundum diversos status apponit medicamenta, et diversa dat praecepta et contraria secundum diversitates ' infirmorum ; immo stultus esset medicus, qui eadem semper daret medica- menta et mandata. Si ergo diversus fuit status ho- minum incipientium , ut Iudaeorum , et virorum evangelicorum , quid prohibet, unum et eundem diversa et contraria praecepisse ? Attamen contraria non sunt, spirituahter intellecta.