Quaestio 2
II, Distinctio I, Pars 1, A. 2, Q. 2
Utrum primum principium produxerit omnia se ipso, aut mediante alio.
Secundo, supposito quod oninia sint ab uno principio, quaeritur, utrum illud produxerit oninia se ipso, aut mediante alio.
1. Et quod mediante alio, videtur congruum. De liberalitate agentis est , ut non tantum commu- nicet alii actum, sed etiam potentiam multiplicandi et diffundendi ' ; sed Deus est agens liberalissimum : ergo videtur, quod primae creaturae, quam fecit, dederit potentiam faciendi aliam, et illa dat alii , et sic procedendo usque ad ultimam. Si dicas , quod creatura non est capax tantae potentiae; con- tra: maius est facere aliquid, cum ^ est resistentia, quani ubi nulla; sed creatura in faciendo ex cou- trario habet resistentiam , in faciendc ex nihilo , nullam : ergo si capax est primae potentiae, et secundae.
2. Item, de nobilitate agentis est facere nobi- liora opera per se ipsum, et minus nobilia per ministrum ', ut patet — decet enim regem iudi- care, sed non decet eum coquinam facere — ergo si primus rex est nobilissimus et producit res, secundum quod decet eius nobilitatem , videtur , quod ipse debuerit unum producere, et per illud minus nobilia, et sic procedendo usque ad ultimum. Si tu dicas , quod non est simile de Deo et aliquo agente creato, quia Deus non perficitur ab aliquo opere; obiicitur , quod opus regiininis, propagatio- nis et gubernationis divinum est , et tamen Deus regit et gubernat unam creaturam per aliam ; et hoc est ad osteusionem suae nobilitatis : quare non similiter creat * ?
3. Item, ostenditur, quod necessarium sit ita esse, sic: omnis effectus, qui exit ab aliqua causa universali, exit ab ea vel per aliam causam pro- priam, vel per se ipsam appropriatam ; sed Deus est causa universalissima, non valens arctari nec appropriari , cum nulla possit ei fieri additio : ergo cum producit multa, producit per aliam causam propriam.
4. Item, ego video, quod virtus unitatis est ad numeros inflnitos; tamen unitas nullum nume- rum producit, quin producatur pai^iter a numero, qui immediate ipsam sequitur , scilicet dualitate — unde nullo modo unitas faceret ternarium nume- rum nisi per dualitatem, et sic in aliis procedendo — ergo videtur similiter, quod non procedit a Deo multitudo rerum, cum ipse sit summe unus , nisi per ipsas res ^
Sed contra: 1. Quod illud non sit congruum ,^mii.mmti. videtur. Quantum homo recipit ab alio , in tantum ei tenetur ; sed ad solum Deum tenetur creatura ex toto — solum enim Deum debet diligere homo ex toto corde " , et nihil aliud aequaliter — ergo solus Deus dat totum. Sed creatio est actio , in qua totum producitur : ergo etc.
2. Item, maius est rem de non-esse ad esse producere quam conservare et perficere : ergo si Deus mediante alio produceret res, videtur, quod mediante alio conservaret et perficeret : ergo res nullo modo Deo indigerent, ergo nec ad Deum ten- derent. Sed omnia sunt bona, quia tendunt ad ipsum , et ordinata ' : ergo nihil esset bonum nec ordinatum ; in quo enim principaliter est ratio finis, in eodem est ratio boni.
3. Item, quod sit impossibile, videtur. Impos- sibile est , creaturam agere se tota , cum nulla sit omnino siraplex ' : ergo impossibile est, quod agat totum, ergo solum partem.
4. Item, impossibile est, creaturam agere per potentiam infinitam ; sed inter omnino nibil et aliquid est distantia inflnita : ergo non potest reduci nisi ab agente virtutis infinitae ; tale autem est solus Deus : ergo ' etc.
CONCLUSIO.
Deus omnia immediate produxit.
Respondeo : Dicendum, quod poneie, quod condusio. Deus produxerit res per aliud agens, est contra veritatem et contra fidem, sed solum per Filium suum : "Dixit enim , et facta sunt" ^ ; nec solura con- tra fidem, verum etiam contra rationem.
Et ponenti res omnes productas ex nihilo, omniyio Error 1. est contra rationem , ita ut non possil capi , quomodo agens potentiae flnitae aliquid ex niliilo producat. Nec credo, aliquem philosophorum hoc posuisse.
Sed supposito potenliali sive materiali principio, Error 2. plures fuerunl phiiosophi ^ qui posuerunt ordinem in producendo gradatim descendendo hoc modo : Deus, cum sit omnino simplex, cuius actus est in- telligere, non produxit nisi intelligentiam primam et unicam. Illa vero propter distare a primo ' in- tellexit se et primum , et ita aliquo modo fuit com- posita, et ita produxit orbem suum et intelligentiam secundi orbis; et sic deinceps usque ad orbem lunae et inteliigentiam decimam, quae irradiat super ani- mas rationales ; et sicut ordo est in producendo , P improbatvir ita iu irradiaiido. — Sed iste error falsum habet fundanientum , videhcet quod materiale principium non sit productum, sicut supra probatum est ^ Jlem, falsam habet rationem. Dicit enim, quod, quia simplicissimus est Deus, non producit nisi unum; sed hoc inagis est ad oppositum, quia quanto aiiquid simplicius, tanto potentius ", et quanto potentius, tanto in plura potest: ergo si Deus sim- plicissimus, hoc ipso potest in omnia sine medio. Rursus, haec ratio repugnat eis. Si enim propter simphcitatem non producit nisi unum, cum intelli- gentia secunda sit simpjicior inter omnes, unde venit ' in orbe eius raaior varietas stellaruni, quam in aliquo orbium inferiorum ? Quia videtur per ra- tionem suam, quod uniformes sint ; et ita ratio positionis contradicit positioni.
Propter hoc dicendum, sicut dicit fides nostra, Epuogus. quod omnia in prima conditione immediate a Deo sunt producta. Quia eniin creatio est totius sub- stantiae secundum totum, ideo decuit esse sohus Dei, nec poluit esse alterius sive per allerum, ut probant rationes ad hanc partem inductae.
1. 2. Quod obiicitur de liberalitale et nobilitate, soiatio op- dicendum , quod tain liberalitas quam nobilitas sup- ''°^' ponit ordinem et possibilitatem in actu ". In actu autem creationis non attenditur ordo; aequalis enim virtutis et dignitatis est producere asinum ex nihilo et Angelum, quia utrumque est infmitae potentiae. Non est etiam in hoc actu possibilitas creaturae , ut visum est " , propter inflnitatem. Non sic est de actu regiminis et propagationis ; ideo patet, quod non est simile.
Quod obiicitur , quod creatura est capax , quia ai coniirm. non habet resistens ; dicendum, quod in contrariis resistentia confert ad operationem. Praeterea , esto quod impediat, nihilominus habet iuvans, scihcet fundamentum et appelitum maleriae; sed in creatio- ne nullum habet iuvamentum ; ideo difficilius: ideo non est locus a minori^", ut patet.
3. Quod obiicitur, quod causa universalis non potest in ellectus proprios ; dicendum , quod causa imiversalis, quae non est actus purus, indiget actuahtate causae particularis ; sed illa quae omnino est actus, simul habet in se rationem universalis causae et particularis , quia simul habet primitatem et actualitalem : ideo potest in niulta, et secundum totum potest in illa ".
4. Quod ultimo obiicitur , quod unitas non potest in numeros posteriores sine prioribus ; dicen- dum , quod nec in puncto est omnino potentia activa et sufficiens ad lineam, nec in unitate ad numerum. Nam ipsa unitas est potentia omnis nu- meri ' , non poteiitia sulTiciens per se , et ideo non omnino actualis, vernm etiam aliquo modo passiva, quoniam est pars numeri. Deus autem in omnia potest potentia omnino activa, e' ideo sine omni medio potest creare omnia.