Text List

Quaestio 1

II, Distinctio I, Pars 1, A. 3, Q. 1

Utrum creatio mutationem dicat.

Quod autem dicat mutationem , videtur :

1. Primo per auctoritatem Augustini, duodecimo de Civitate Dei ': "Omnia quae creata sunt, mutabilia sunt, quia de nihilo facta sunt" ; si ergo creabile est mntabile, ergo creatum est mutatura, et creatio est mutalio. Si tu dicas , quod est rau- tabile , quia potest in nihil cedere, et non , quia productum est ; contra : sicut destrui dicit viam deveniendi in non-esse, ita creari in esse: si ergo destructio ponit niutationem , ergo pari ratione et productio.

2. Item, creatio est actio; sed "omnis actio est in motu, et omnis niotus in actione '": ergo qui creat, vere agit: ergo vere movet. Si tu dicas , quod actio divina magis est substanlia quam actio, et talis est creatio ; obiicitur de passione , quia creari est ipsius creaturae. Si ergo creatura suscepti- bilis est vere passionis et mutationis, ergo creatio- passio est mutatio.

3. Item, per Damascenum qui philosophus et theologus est : "Omne quod a versione incipit, in versionem tendit" — loquitur de creatione — ergo secundum ipsum creatio est versio ; sed omnis ver- sio est mutatio, sicut ipse idem dicit, quod creata sunt mutabilia, quia vertibilia: ergo creatio est mutatio.

4. Item, quanto aliqua sunt magis distantia, tanto in perveniendo ab uno ad alterum maior est mutatio et variatio ; sed ens et non-ens sumnie distant : ergo cum creatione de non-ente fiat ens , creatio verissime est mutatio.

5. Item , magis mutatur res , quando suscipit formam novam, quam quando acquirit novum situm; et rursus adhuc magis, quando acquirit formam substantialem , quam quando acquirit dispositionem accidentalem : ergo quando totum de novo recipit et accipit, tunc mutatur maxime. Sed hoc est in creatione: ergo ibi vere est mutatio.

6. Item, si creatio dicit actionem absque omni mutatione, ergo absque omni tempore ; et talia pos- sunt inesse et insunt Deo ab aeterno: ergo videtur, quod Deus res produxerit ab aeterno.

1. Ad oppositum Magister dicit, et habetur in littera: "Cum dicimus, Deum facere aliquid, non aliquem in operando motum intelligimus inesse". Si dicas, quod creatio-actio non dicit motum, sed creatio-passio tantum ; cmitra : idem manet signi- ficatum in activo et passivo, sicut dicit gramraati- cus, sicut recti et obliqui : si ergo in actione non dicit motum, ergo nec in passione.

2. Item, mutari est aliter se habere nunc quam prius * ; sed quod creatur non se habet aliter nunc et prius, quia nunquam se habuit aliter, quam sicut se habet in creatione — nunquam enim fuit aliquo modo nec se habuit aliqualiter, nec ergo ahter quam nunc — ergo non mutatur, dum crea- ^ tur: ergo creatio non est mutatio.

3. Item, immutabile est quod se habet eodem modo nunc et prius: ergo mutabile, quod se habet aliter , cum sit eius oppositum ; sed creatum non se habet aliter nunc quam prius, quia nullo modo se habuit prius : ergo non est mutatum : ergo crea- tio non est mutatio ^

4. Item, "omnis motus et mutalio est perfectio entis in potentia" ; creatio autem est nullo modo entis : ergo creatio non est motus nec mutatio. Prima patet per Philosophum % secunda vero per Magistrum.

5. Item , omnis mutatio fundatur super aliquod mobile ' ; sed creatio non praeexigit aliquod mobile, quia omne mobile per creationem inducitur in esse : ergo creatio non est mutatio.

6. Item, si creatio est mutatio, aut ergo se- cundum accidens , aut secundum substantiam^. Non secundum accidens , quia tune sola accidentia crearentur; sed nec secundum substantiam, quia tunc esset generatio, vel corruptio. Si dicas , quod sub nulla harum specierum continetur: obiicitur, quod non solum secundum Philosophum, sed se- cundum Augustinum " "omnis motus aut est ad situm , aut ad formam" ; sed creatio est ad mate- riam recte ac proprie: ergo videtur, quod non sit mutatio.

7. Item, ex tanta potentia creat Deus, ex quanta generat, quia utrumque facit per potentiara infinitam '; sed Deus potest generare sine mutatione sui et etiam personae genitae: ergo pari ratione potest creare sine mutatione sui et creaturae; aut si non, quaero, quare non ?

CONCLUSIO.

Creatio est mutatio, sed distincta a mutatione naturali.

Respondeo : Dicendum , quod quaedam est productio , in qua productum se liabet aliter nunc et prius, quia secundum aliquid sui fuit prius sub una dispositione, et nunc est sub alia; et talis est productio, quae esl ex materiali principio, ut na- turalis generatio. Quaedam est productio, in qua productum onmi ' modo se habet nunc et nuUo modo prius; et talis est prodnctio, quae est ex nihilo. Tei-lia est productio , in qua productum aeque omnino se habet nunc et prius, si tamen est ibi dicere prius ; et talis est Fihi generatio ab ae- terno. Ab aeterno enim sic processit ut nunc '. — Deiermina- Prima habet rationem m.otus et mutationis et tio triam froimiic- productioms : molus , ratione praeparatioms mate- riae, quae fit per dispositiones accidentales , et haec indiget successione et tempore; mutationis, ratione exitus in esse sive receptionis substantialis formae, quae fit in instauti; productionis vero, ratione eius, quod illam formam non a se habet, sed ab alio effectivo*. — Seeunda caret ratione motus, habet tamen rationem mutationis et productionis. Ratione motus caret, quia cum non habeat materiani , nulla potest praeire dispositio; habet tamen rationem mu- tationis, quia ibi est subita et nova formae indu- ctio; habet rationem productionis , quoniam hoc° habet ab alio effectivo principio. — Tertia caret ratione motus et mutationis , habet tamen rationem productionis. Ratione motus et mutationis caret, quia nec est ex materiali principio, nec ex nihilo; sed tamen est ab aliquo'', et sempiternaliter est ab ipso.

Concedendum est igitur, quod productio crea- conciasio. ; turae est mutatio; et concedendae sunt rationes ad hoc, licet aliquae videantur sophisticae.

1. Quod ergo obiicitur, quod est sine motu ; soinuo op- dicendura, quod illud intelligitur sine motu agentis, " non tamen sine mutatione producti. Si enim, ut dicit Philosophus ', anima, dum movet corpus, im- raobilis perseverat, quanto magis Deus, dum creat et mutat omnia, "ipse stabilis manens dat cuncta mu- tari" — . Si ergo obiiciat , quod verbum activum et passivum idem significant; dicendum, quod falsum est, quia actio et passio dicunt diversa genera ' ; tamen in coniugatione unum ponitur iuxta alternm, quia secundum vocis formationem unum venit ab alio.

2. Quod obiicitur, quod mutari est aliter se habere nunc et prius ; dicendum , quod ista non est generalis ratio eius quod est mutari sive rautationis, sed solius mutationis naturalis.

3. Quod ergo obiicitur: immutabile est quod se habet eodem modo, et mutabile quod se habet aliter; diceiidum, quod hic est consequens^, quia si mutabile et immutabile opponuntur, ut priva- tio et habitus, et immutabile est quod se habet eodem modo;tunc mutabile est sive mutatum quod non se habet eodem modo. Sed hoc habet tres cau- sas veritatis: aut quia nullo modo se habet prius et posterius ; aut '" nullo modo prius, et aliquo modo posterius , et ita non eodem modo ; aut quia simpli- citer aliter se habet prius, et aliter posterius: et ideo, cum procedit a pluribus causis veritatis ad unam , peccat secundum consequens.

4. 5. 6. Ad tres rationes sequentes patet re- sponsio, quia omnes procedunt de mutatione natu- rali, quae praeexigit materiam et ens in potentia, et quae est generatio; tali autem raodo creatio non est mutatio, sed supra hanc mutationem ; unde po- test dici supernatui-alis mutatio. Et si quaeras , utrum sit mutatio ad formara aut ad situm; dico quod est ad totam rei substanliam, et ita ad for- mam, ac per hoc sub mutatioiie ad formam potest compreliendi.

7. Quod quaeritur de generatione Filii, dicen- dum , quod non est siniile : quamvis enim utraque sit ab aequali potentia, tamen creatio est ex niliilo. Sed ex non potest dicere identitatem nec causalita- tem , ergo ordinem : ergo fieri ex nihilo habet esse post nihii, et ita post non-esse: ergo aliquo modo se habet nunc, qiio non se habebat prius; et ideo necessario mutatio ponitur per productionem de nihilo, vel^ inceptio. Filius autem est de Patris sub- stantia per identitatem, nec oportet, quod habeat ordinem ad nihil sive ad non-esse: ergo potest sem- per esse, et ita produci sine initio et mutatione. Unde productio rei non ponit inchoationem rei ne- cessario, sed productio ex nihilo necessario ponit; et ideo creatio iiidudit mutationem, generatio vero Filii minime.

PrevBack to TopNext