Text List

Quaestio 2

II, Distinctio I, Pars 1, A. 3, Q. 2

Utrum creatio dicat medium inter Creatorem et creaturam.

Secundo quaeritur, utrum creatio dicat metlium inter Creatorem et creaturam. Et quod sic, videtur.

1. Sicut se habet generari ad generatum esse et fieri ad factum esse. ita creari ad creatum esse; sed fieri est medium inter facientem et factum, et generari inter generantem et generatum-: ergo etc.

2. Item, in omnibus creatis entibus "differt quod esl et quo est^", etiam formaliter: ergo dif- fert similiter quo creatnr et quod creatur. Sed quod creatur est creatura; quo crealur formaliter est creatio: ergo differt creatio a creatura, et simihter a Creatore creatio-passio : ergo est inter utrumque.

3. Item , quod transit non est idem cum eo quod permanet; sed creari rei est in instanti, et non amplius : ergo cum esse creaturae ^ duret et maneat post creationem , ergo differt creari et esse, ergo creatio et creatura.

4. Item, omnis mutatio est via°, et omnis via differt a termino, quia nihil terminatur ad se ipsuiu; si ergo creatio est mutatio et hatjet creaturam pro termino, ergo differt a creatura ul via a lermino. Sed via cadit media inter extrema: ergo etc.

5. Item, per impossibile: si creatio est creatura, et omnis creatura creatur, ergo creatio creatur; sed omne quod creatur, creatur per creationem mediam: ergo creatio per aliam creationem, et sic deinceps usque in infinitum. Si ergo non est abire in infini- tum , patet " etc.

CONTRA: 1. Philosophus de Causis: "Prima rerum creatarum est esse" ; sed nihil ex parte crea- turae esl anle creari: ergo creari non est aliucl quam esse, ergo nec creatio quam essentia: ergo nuUa est differentia creationis ad creaturam.

2. Item, inter ens ab alio et non ab alio non est medium; sed omne quod non est ab alio, est Creator, omne autem quod est ab alio essentialiter, esl creatura: ergo inter ea nihil est medinm.

3. Item, per impossibile ostenditur. Creatura refertur ad Creatorem; aut ergo se ipsa, aut per aliud. Si per aliud, quaerilur de illo, ulrum refe- ratur se ipso, aut alio, et sic procedendo in infi- nitum. Si vero refertur se ipsa — sed refertur per creationem — ergo creatio non est aliud quam creatura.

4. Item, si creatio est medium inter Creatoreni et creaturam, aut ergo aelernum, a. temporale K Quod si aeternum, ergo aliquid aeternum est aliud a Deo; si temporale, ergo ante omnem creaturam esi aliquod temporale. Horum autem utrumque est haereticum dicere et reprolxitum in Concilio Seno- nensi de ideis, quae ponebantur a quibusdam me- diae inter Deum et res.

5. Item, a proportione videtur hoc posse ostendi. Sicut enim se habet Creator ad creaturam, ita crea- tio-actio ad creationem-passionem : ergo, a permutata proportione, sicut se lialjet Creator ad creationem activam, ita creatura ad creationem passivam: sed Creator non differt secundum rem a creatione- actione: ergo etc.

CONCLUSIO

Creatio-actio tantum secundum rationem intelligendi est medium inter Creatorem et creaturam; creatio-passio non est aliud secundum rem a creatura nec medium inter ipsam et Deum secundum essentiam, sed secundum rationem et habitudinem.

Respondeo: Dicendum, quod est loqui de creo- tione-aclione , et de creatione-passione. Si de crea- condasio i.tione-actione loquamur , sic dico, quod non est medium secundum rem , sed solum securidum ra- tionem intelligendi , pro eo quod Deus , cum sit sunune simplex, est sua actio. Si autem loquamur de creatione-passione , tunc distinguendum -, quia per creaturae nomen polest significari el importari omne quod est ab alio, ita quod habet esse post omni/no non-esse. Et hoc rnodo in nomine crealurae claudi- tur ipsa creatio, quoniam creatura non tantum nomi- nat ipsa creata , sed etiain concreata; et sic nonconciasio2.ii est medium nec re nec ralione. k\w modo crea- tura noininat ipsam substantiam rei ab aliquo pro- ductae de nihilo; et slc creatio tenet medium noncoociusios.'; secundum rem et naturam, sed secundum rationem et habitudinem.

Illa tamen ratio non nihil dicit. sed non dicit Expueatar aliquid per essenttam dwersum a creatura, et hoc ; patet sic. Creatio enim dicitur de nihilo esse, crea- j tio nihilominus dicitur esse a Deo; unde habitudinem dicit ipsms ad non esse praecedens et ad suum , esse producens, de ratione sui nominis. Creari enim non significat esse principaliter, sed exire de non- esse in esse, et hoc ab aliquo.

Si ergo quaeratur, quae sit habitudo , quae im- pe i. n portatur in coinparatione ad non-esse; dicendum, quod illa habitudo dicitur mulatio. — Et si quae- ras, quid sit illa mutatio; dico, quod non est aliud quam ipsa res. — Et hoc patet , quia est mutatio ad Tripiei , " ... nT , mutatio. esse, et mutatio ab esse, et mutatio in esse. Muta- tio ad esse nihil ponit nisi a parte termini; mutatio ab esse nihil ponit nisi a parte principii; mutatio in esse ponit ex parte utriusque; et ideo mutari primo modo nihil aliud est, quam nunc primo esse. Mutatio .secundo modo nihil aliud est, quam nunc ultimo esse; et ideo non ponit aliquid aliud secun- dum rem^ sed solum secundum intentionem. Mu- tatio vero in esse utrumque extremum habet et subiectum, quod est prius natura quam lerminus. Ideo et talis mutalio aliquid potesl esse natura prae- cedens lerminum, et diversum ab illo secundum rem, qiiamvis non sit ens actu completum. — Et ideo non sic creatio esl medium inter Creatorem et creaturam, sicut generatio inter generantem et generatum. Dicen- do igitur comparalionem ad non-esse, dicit" medium non diversum per essentiam, sed secundum rationem.

Similiter dicendo comparationem ad Creatorem. Triplex enun est relatio: quaedam. quae fundatur tripiici di- super proprielatem accidentalem , sicut aliqui di- cuntur similes, quia albi; quaedam. quae funda- tur super dependenliam essentialem, sicul compara- tio materiae ad formam; quaedam, quae super originem naturalem. Prima relatio addit aliud per essentiam ' ; tertia relatio nihil aliud nisi pure esse, sicut patet in divinis; media relatio dicit aii- quid , quod est quodam modo idem , quodaiu niodo aliud. — Creatio autem dicit relationem secundum medium modum , quoniam ipsa creatura essentialiter el tolaliter a Creatore dependet.

Et ideo concedendum , quod creatio non est Epiiogns. aliud secundum rem a creatura, nec medium inter ipsam et Deum secundnm essentiam , sed secundum r.ationem et habitudinem; unde est prius natura creari quara esse, non duratione '. Plus lamen est .voiaiidiim. j(jem crcatio-actio cum creante quam creatio-passio cum crealura, quia ibi non est differentia nisi solum secundum modum nostrum accipiendi ; hic auteui est differenlia rationis et etiam habitndinis, quae non facit liiversitatem per essentiam, quia habitudo illa est essentialisl Similiter iudicandum est de unitate, bonitate, veritate essentiali.

His visis patent obiecta. Concedendae enim sunt rationes proljantes, quod non est verum medium secundum rem.

1. Quod obiicitur de generari et generatura soiutio op- gsse, patet responsio ex dictis, quia generatio non est secundum totum, immo aliquid praeexigitur de generando, cuius est entelichia' ipsa generatio na- tura praecedens ipsam formam, ac per hoc diversi- tatem notat. Non sic creatio, secundum quam flt tota rei substantia a virtute divina inuuediate, quae rem creat volendo, eam primo esse, cum non sit.

2. Quod obiicitur, quod differt quod et quo; dicendum, quod illa non est differentia per essentiam, sed quodam modo differt, quodam modo convenit. — Vel dicendum, quod non est simile, quia creatio Aiiter. complectitur totam rei substantiam, quae constare dicitur ex quo est et quod est.

3. Quod obiicitur, quod transil; dicendum, quod non transit ratione eius quod significationi suae sub- steruitur, sed solum ratione connotati; quod patet. Si enim creari est tiunc primo esse, desinit creari non ivalione eius quod ponit, sed ratione immedia- tae collationis ad nihilum.

4. Quod obiicitur, quod mutatio est via: dicen- dum, quod mutatio, quae habet duo extrema', illa est, quae necessario differt a termino, cniusmodi est rautatio in esse; mutatio vero, quae habet tan- tum ultimum extremum ens, non potest dicere me- dium, sed necessario oportet, quod se teneat cura altero extremornm.

5. Quod obiicitur, quod oinnis creatura creatur; dicendum , quod verum est de creatura proprie di- cta; si auteni large dicatur, non solum creatura di- citur quod creatur, sed quod concreatur et quod est creaturae annexum; et hoc modo est creatio. — Si ergo quaeritur, quomodo potest esse ; dicen- duni , quod in primis est status , ut prius tactum fuit^ Unde sicut unitas, quae lacit subiectum unum, non est una alia unitate, sic nec creatio, qua sub- stantia exit in esse , per aliam creationem produci- tur sive concreatur.

PrevBack to TopNext