Divisio Textus
II, Distinctio I, Pars 1, Divisio Textus
Unde liber iste secundus, qui incipit : Creationem rerum etc., dividitur in duas partes. In prima agit de hominis conditione ; in secunda de lapsu eius et tentatione, infra distinctione vigesima prima : Videns igitur diabolus etc. Prima pars habet duas ; quia enim homo communicat cum omnibus creaturis, et caetera facta sunt propter hominem, ideo primo agit de conditione rerum in generali, secundo vero in speciali, infra distinctione secunda : De angelica vero natura etc.
Prima pars habet duas. In prima determinat de conditione rerum quantum ad principium efficiens, in secunda vero quantum ad finem, ibi : Et quia non valet eius beatitudinis etc. Prima pars habet tres particulas. In prima proponit veritatem, quae exprimitur in Scripturae sacrae auctoritate. In secunda vero auctoritatem explanat, ibi : Creare est de nihilo etc. In tertia vero, quia per illam auctoritatem positiones erroneae eliduntur, concludit ultimo earum evacuationem, ibi : Horum ergo et similium errorum etc. Et quaelibet harum partium habet duas. In prima namque parte proponit auctoritatem veritatis ; in secunda errorem Platonis, ibi : Plato namque etc. Similiter et secunda duas habet. In prima explanat auctoritatem et verba auctoritatis. In secunda ponit errorem Aristotelis, ibi : Aristoteles vero duo etc. Eodem modo tertia habet duas. Primo enim concludit errorum improbationem, secundo vero fidei confirmationem, ibi : Credamus igitur etc.
On this page