Text List

Quaestio 1

II, Distinctio I, Pars 2, A. 1, Q. 1

Utrum a primo efficiente debuerit, vel potuerit esse rerum multitudo.

Quaeritur ergo primo , utrum a primu eiliciente debuerit, vel potuerit esse reruni multiludo. Et quod non,videlur prinio sic:

1. Per Philosophum ': "Idem, uniformiter se habens , natum est efficere idem" ; sed efficiens pri- mum unum est omnino uniformiter se babens: ergo videtur, quod nuiiquam multa facere potuerit , ergo unum solum.

2. Item , a suinrae l3ono nunquara possunt esse mala, a sumnie vero non- possunt esse falsa: ergo a summe uno non possunt esse multa.

3. Item, mundus sensibilis dicitur assirailari mundo archetypo, qui est in mente divina — ad illius enini expressionem factus est — sed in illo omnia sunt unum: ergo et in hoc mundo: ergo vi- detur, quod ab illo non potuerit esse multitudo '.

4. Item, a Deo exitus est-per generationem , per spirationem et per creationem; sed per genera- tionem non emanat nisi una sola persona, et simi- liter per spirationem : ergo per creationem non egre- ditur nisi una sola creatura.

Contra: 1. Quanto substantia producens est Fnndaraeni.1. melior, tanto niagis est sui diffusiva, et quanto ma- gis est sui diffusiva , tanto pluribus nata est se com- inunicare; sed primum efficiens esl optimum inter orania: ergo^ etc.

2. Item, quanto substanlia spiritualior, tanto plurium esl cognitiva^ sed suprema substantia est spiritualissiraa: ergo multorum est cognitiva. Sed non est cognitiva multorum praecedentium se vel comitantium: ergo multorum ab ipsa exeuntium.

3. Item, quanto substantia simplicior, tanto po- tentior, quia "virtus quanto magis unita, tanto ma- gis infinita^" ; sed quanto potentior, tanto in plura potest: ergo si substantia primi principii est sirapli- cissiraa, ergo potest et debet ad sui inanifestationein producere multa, cuni ipsa sit unica.

4. Item, quanto causa prior, tanlo univei'salior, unde prima est universalissima"; et quanto univer- salior, tanto plurium principium: ergo cum princi- pium productivum universi sit simpliciter priinuni, debuit ergo et potuit exire ab ipso multitudo i'erum.

CONCLUSIO

Multitudo rerum est a principio uno, quia est principium et primum et unice unum.

Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam no- tandum est , quod si de principio intrinseco ratur, unde veniat multitudo rerum, maxime secun- dum speciem, patet, quud a forma. Sed unde veniat multitudo formarum tanquam a principio effecHvo extrinseco , patet , quocl ab efficiente uno. — Sed qualiter potest venire nuiltitudo a principio summe et perfectissime uno, diificile est intelligere. Et ali- qui circa hoc erraverunt.

Quidam enim dixerunt, quod quamvis unus opinio 1. esset rerum Conditor, tamen multa et varia facit improbaiur. propter multitudinem formarum idealium. — Sed illud improbatum est in primo libro ', ubi ostendi- lur, qnod omnes illae unum sunt; nec est in Deo secundum rem alius numerus quam personarum.

Aliqui vero dicere voluerunt, quod hoc erat opinio 2. propter luultitudinem mediorum. Deus enim , cum sit unus et suimne simplex, intellexit se; et se in- telligendo et nihil aliud, produxit primam Intelli- gentiam; et illa Intelligentia intellexit se et Deum, et ideo produxit duo, scihcet aliam Intelligentiam et orbem suuni; et sic descendendo et muUiplicando. improbaiar. — Et ista opiuio iu lectioue praecedenti - est impro- bata, ubi ostenditur, quod Deus immediate producit omnia.

Tertii dixerunt, quod multitudo rerum erat a opinio 3. principio unico propter multitiulinem et infmitatem rcflexionum quibus divinus iiUellectus supra se re- flectitur et intelligit se, et intelligit, se intelligere; impjobatur. et sic usque in infmitum. — Sed illud nihil est. Primum, quia falsum est, quod in Deo sit mnlti- tudo rellexionum ^ cum Deus sit suum intelligere. Ilein , ex hoc nunquam proveniret nisi diversitas secundum numerum.

Et ideo est posilio recta, quod miiltitudo in conciiisio-2. rebus est a principio uno, quia est primum prin- cipium et unice unum. Quia eniin est principium simpliciter primum, ideo fecundum et posens est fecuiiditate infmita et immensa. Si enim unitas, quae est prima in genere numeri, est principium,a quo possunt infiniti numeri egredi, et punctus, a quo in- flnitae lineae; quod est simpliciler priinum est ita potens, quod omnino immensum ^ Propter ergo im- mensitatem infmita polest, sed propter immensitatis manifestationem multa de suis thesauris profert, non oinnia, quia effectus non potest aequari virtuti ipsius priinae causae. — Quia vero unice imum, ideo simplieissimum et spiritualissimum et perfectissi- mum: quia simplicissimum, maximae polentiae; quia spirilualissimum, maximae sapientiae; quia perfe- ctissimum est, bonitatis summae; quia maximae po- tentiae, multa potest; quia maximae sapientiae, multa novit ; quia summae bonitatis , multa vult prodncere et se communicare. — Et ideo a principio unn. quia primum et unum, exit' miiltitudo.

1. Quod ergo obiicitur. quod idem similiter se soiuiioop! habens etc. ; dicendum, quod intelligitur m his agen- tibus, quorum virtus est arctata et limitata; et hoc non habet locum in Deo".

2. Qnod obiicitur, quod a bono non sunt mala; dicendum, quod non est simile, quia mala et falsa dicunt ' privationes et defectus, et ideo non habent causam efficientem, sed deficientem, qualem non de- cet esse Deuni; sed multitudo est positio, et ideo causam habet elfectivam.

3. Qnod obiicitur de archetypo et sensibili mundo , dicendum , quod iste imitatur illum in quantum potest, sed deficit. In illo enim est summa Noi.indam. i pulcritudo per omnimodam unitatem; hic autem, si esset unitas, non esset pulcritudo, quia noo esset ordo nec perfectio. Et ideo, ut mundus hic imilare- tur in perfectione et pulcritudine, oportuit, quod haberet multitudinem , ut multa fticerent quod ununi facere per se non posset^

4. Quod ultimo obiicitur de generatione et spi- ratione, iani patet: quia genitus aequalis generanti per omnia implet et imitatur ipsum, similiter et Spiritus sanctus; et ideo superflueret aliam ponere personam ". Sed non sic est in creatura, quae est bonitatis linitae; ideo quod non potuit capere crea- tura in se, accepit quodam niodo in sibi socia, ut sic ex multis una perficeretur mundialis machina.

PrevBack to TopNext