Text List

Quaestio 1

II, Distinctio I, Pars 2, A. 2, Q. 1

Quis sit finis principalior rerum conditarum, utrum divina gloria, an utilitas nostra.

Circa primum sic proceditur ; cum omnes crea- turae conditae sint propter divinam gloriam et uti- htatem propriam, sicut dicit Magister ^ et accipi po- test ex Scriptura, et Augustinus dicit in libro de Doctrina christiana, quod Deus nos fecit et diligit non propter utilitatem suam, sed propter bonitatem suam et utilitatem nostram ; quaeritur ergo, quis sit finis principalior conditionis rerum, utrum divina gloria, vel utilitas nostra. Et quod gloria Dei, videtur.

I. Ille est finis principalior, qui est ulterior — Fumjamcnia. finis enim ultimus est potissimus " — sed ulterior finis est Dei gloria quam utilitas nostra — nain iion gloria Dei propter utilitatem, sed utilitas ad glo- riam ordinatur — ergo videtur, qnod gloria Dei sit principalior.

2. Item, ilie finis est principalior, qui est per- fectior ; sed gloria Dei est perfectior : ergo etc. Pro- batio mediae : perfectior linis est , qui perfectiorem reddit operationem ordinatam ad ipsum : sed multo melius est opus, quod quis facit propter gloriam Dei quam propter utilitatem suam. Unde Apostolus primae ad Corinthios decimo': Omnia in gloriam Dei facite : ergo etc.

3. Iteni, ille finis est piincipalior, qui est es- sentialior ; sed gloria Dei est essentialior unicuique rei conditae, maxime rationali, quam utilitas sua. Nam res propter malitiam potest privari sua uti- litate, sed non potest unquam privari, quin sit ad Dei gloriam.

4. Item, ille finis est principalior , qui est uni- versalior, propler hoc quod principalis finis totum debet complecti ■ : sed gloria Dei est finis , quem as- sequitur omnis natura, sive humana sive angelica, sive bona sive mala: ergo etc.

CONTRA: 1. Ille est flnis principalior rei cori- .\ii opposi- (ijtae , quem efficiens magis intendit; sed Deus ma- gis intendit in conditione creaturae eius utilita.tem quam gloriam suam : ergo etc. Probatio mediae: sicut dicit Apostolus primae ad Corinlhios decimo tertio^: Caritas non (juaerit quae sua sunt, sed quod alterius ; sed Deus quae agit facit ex perfe- ctissima caritate : ergo nec quaerit nec intendit quod suum est, ergo non suam gloriam, sed utilitatem alienam.

2. Item, ille finis est principalior conditionis rei, quem res cdndita magis appetit; sed unaquae- que res ita appelit suum commodum vel utilitatem, quod nullo modo potest velle oppositum^ sed oppo- situra gloriae divinae potest velle, sicut patet in blaspheniis : ergo utilitas etc.

3. Item, iUe fmis est potior conditionis rei, ad quem efficiens non pervenit nisi per effectum; hoc patet, quia, si aeque bene defenderer a pluviis absque , domo sicut cum domo, si facerem domum propter talem defetisionem , facerem frustra. Si ergo Deus non est magis gloriosus post conditionem rerum quam ante, si faceret res principaliter propter glo- riam suam , faceret frustra : quodsi non frustra fa- citS non producit ergo principaliler propter gloriam suam, sed propter ulilitatem ;ilienam.

4. Item , ille fmis principalior est , qui effectum magis perficit, cum ad ipsum pervenit; sed Dei fruitio magis animam perficit quam Dei laudafio : ergo principalius facta est anima propter fruitionem quam propter Dei gloriam et laudem.

CONCLUSIO.

Rerum conditarum principalior finis est Dei gloria sive bonitas, non quidem acquirenda vel augenda, sed manifestanda et communicanda.

Respondeo: Dicendum, quod flnis conditionis conciusio. rei sive rerum conditarum principalior est Dei gloria sive bonitas, quam creaturae utilitas. — Sicut enim patet Proverbiorum decimo sexto ° : Universa pro- pter semetipswn operatus est Dominus ; sed non propter suam utilitatem vel indigenliam, quia Psal- mus": Dixi Domino : Deus meus es tu, quo- niam bonorum meorum non eges : ergo propter suam gloriam , non , inquam , propter gloriam au- gendam, sed propter gloriam manifestandam et propter gloriam suam conununicandam ; in cuius manifestatione et participatione attendilur summa utilitas creaturae, videlicet eius gloriflcatio sive bea- tificatio.

1. Quod ergo obiicitur. quod carilas alienum soia,'io op- commodum quaerit; dicendum, quod secus est in no- his et in Deo. Nam in nobis bonum proprium differt Notandum. a bono communi ; sed in Deo bonum suura est bo- num commune, nam ipse est "bonum omnis boni". Si ergo eflectum non ordinaret ad se vel non fa- ceret propter se , cum ipse sit bonum , a cjuo omne bonmn . iam effectus non esset bonus. Quoniam ergo utilitas creaturae tota altendilur in ordinatione ad bonum, quod Deus est; ideo caritas Dei omuia re- ctissime fecit et convertit ad se. Non sic est in nobis.

2. Quod obiicitur, quod ille flnis est principa- lior, quem natura magis appetit; dicenduni, quod est loqui de natura dupliciter : aut de natura ut de- Distinciio. ficiente , vel ut perfecta. Dico ergo, quod natura deficiens in se recurvalur: ideo proprinm bonum desideral, et ideo suum commodum. Natura vero perfecta amore carilatis sursum elevatur. et multo magis improportionaliter Dei gloriam desiderat quam utilitatem propriam : ut patet in habentibus carita- tem. — • Quod ergo dicitur, quod ille finis est princi- palior, quem natura magis desiderat; verura est de natura recta et. perfecla".

3. Quod obiicitur, quod ille est principalior flnis conditionis rei, ad quem res facta '" pertingit ; responderi potesl dupliciter. Prhiio, qiiod lioc habet verilatem, quando operans operatur propter indi- gentiani alicuius finis, ad quem non potest pervenire nisi per opus, quod producit: sed talis operans non est Deus, sicut patet : et ideo non habet locum hic. Aiiasoioiio. — Vel aliter dicenduni, quod res faclae sunt propter Dei gioriam. non. inquam, acquirendum vel amplian- dam, sed ostendendam et communicandam. ?A quain- vis gloria Dei sit sine rebus factis , non tamen com- municatur vel manifesiatur iiisi per res productas.

4. Quod obiicitur, quod fruitio niagis perficit; dicendum, quod laus dupliciter est, scilicet|je/-/ecto el imperfecta. Laus imperfecta minus perficit animam quam fruitio ; sed non sic laus perfecta, quia anima magis laetatur in gloria et plus gaudebit de Dei gloria et honore quara de sua glorificatione, et plus iucundabitur in laudando ' quam in considerando proprium bonum. Et ideo patet, quod ille finis est ulterior.

PrevBack to TopNext