Text List

II, Distinctio I, Pars 2, Dubia

II, Distinctio I, Pars 2, Dubia

DUB. 1.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram , et quaeritur primo de hoc quod dicit Augustinus et habetur in littera=: Quia bonus est Deus , su- mus. Videtur enim falsum dicere. Nara si consequen- tia est bona : ergo, si non essemus , Deus non esset bonus. Si dicas, quod non est consequentia neces- saria, et" quia non dicit ibi consequentiam , sed causam; obiicitur conin hoc, quia bonitas Dei aut est causa sufficiens, aut non. Si sxifficiens , ergo ponit effectum eo modo , quo inest; sed necessarium est, Deum esse bonum: ergo necessariura fuit, crea- turas exire in esse, ergo non voluntarium; cuius oppositum monstratura est in libro primo in tractatu de voluntate '. — Item , videtur male appropriare. In vestigio enira est correspondentia causae ad effe- ctum, ita quod essentia creaturae repraesentat es- sentiam Creatoris, potentia potentiara, veritas veri- tatem et bonitas bonitatem: ergo deberet dicere: quia Deus est , sumus. Propter hoc est quaestio : cum ad nostrum esse concurrat potentia, sapientia, bonilas, quare causalitas nostri esse potius attribuitur boni- tati quam aliis?

Respondeo: Dicendum, quod causa in actu est ex concuFsu efficlentis et finis, quia flnis movet effi- cientem in his inferioribus. Et quoniara voluntas dicit illud quo eiBciens iungitur fini in habentibus intellectura, hine est, quod voluntas est causa im- raediata; et ita dictum est et ostensum in primo libro^ Quoniam ergo bonum dicit rationera duplicis causae, scilicet efficientis et finis, hinc est, quod bonura est ratio, quare voluntas est in actu, et ita potissima ratio productionis effectuum. Et ideo no- strum esse attribuitur bonitati, non per raodum repraesentandi , vel appropriationis in repraesen- tando, sed ratioms in causando. Unde prima conse- cpientia includit hanc, scilicet: quia bonus est Deus, vult se diffundere; et quia vult se diffundere, vult creaturam prodncere; et quia Deus vult creaturam producere, vult creaturara esse; et ita, quia bonus est, suraus".

DUB. II.

Item quaeritur de hac propositione : In r/uan- tum sumus, boni sumus. Ergo videtur, qnod nos boni simusper essentiam, quod est contra Boethiura in libro de Hebdomadibns '", qui dicit, quod sumus boni participatione. — Item, si in quantum sumus, bnni sumus: ergo non est intelligere esse, abstra- cta bonitate; quod falsum est, cum intelligatur ve- ritas, bonitate abstracta.

Respondeo : Dicendum , quod bonitas est duplex in creatura: una quae est ex forma dante es.^e, alia quae est ex forma dante bene esse. Prima est boni- tas substantialis , qnae non addit supra forraam i novam essentiam ", sed solum relationem ad finalem causam, ex qua comparatioiie omne aliud a Deo habet esse bonum. Et quia illa comparatio ad cau- sam essentialein sive fmalem est essentialis , nec unquam esse relinquil nec potest relinquere; hinc est, quod Augustinus dicit: "In quantum sumus , boni sumus". — Ad illud ergo quod obiicitur de Boethio, dicendum , quod ipse vocat bonum per es- sentiam illud bonum, quod est absolute bonum, non ex dependentia ad aliud. Hoc autem modo nulla creatura bona est, immo ex comparatione , et ideo particijMlione. Nec sequitur, quod accidentaliter ; quia participatio non est accidentalis respeclu primae bonitatis, quae est ex forma dante esse, quamvis sit accidentalis , secundura quod est ex foruia dante hene esse.

Ad illud quod obiicitur, quod non est intelli- gere esse etc; dicendum , quod illud quod attribuitur alicui secundum quod ipsiini, potest dupliciter attribui : aut enim consequitur , anl praecedit. Si praecedit, sic est ita essentiale, quod sine ipso nec est nec potest inlelligi. Sed si aliquo modo conse- quitur, non tamen cadit in aliud genus, potest qui- ivoiaudum. dem inteliigi intellectu apprehendente et intellectu semiplene resolvente; sed intellectu p/ene ad causas comparante nou potest intelligi, non intellecto illo, maxirae cum illud dicit habiludinera necessariam et relationem ad causara, sicut verura et bonum'.

DUB. III.

Item quaeritur de his causis, quas assignat Magister circa unionem animae rationalis. Dicit enim primo , quod causa est Dei voluntas ; secundo , quod est causa instructio nostra. Et videtur, quod utra- que sit inartificialis. Prima enim responsio potest ad omnia dari ; in secunda videtur principium peti , quia, si non esset imita, limpide videret Deum nec indigeret exemplo': ergo si exemplo indiguit, non fuit nisi propter minorationem suae cognitionis.

Respondeo: Dicendum, quod Magister respondet sufficienter et hene. Sufficienter quidem , quia cum sit duplex via cognoscendi opera Dei, scilicet fide el inlelligentia , ad soliditatem fidei sufficit scire, quod Deus voluit, quem credit niliil velle nisi ra- tionabile; unde in prima responsione satisfacit fidei, et haec responsio in omnibus fideli \ ut fldelis est, plene suflicit. — Ad soliditatem intelligentiae reddi- tur ratio; et cum non possit reddi ratio vel causa ex parte Dei , redditur ex parte creaturae. Et haec est raanifestatio divinae bonitatis in suo opere, in quo debet se manifestare non solum propter nostram indigentiam , verum eliam ad suam gloriam ^ ; et sic patent obiecta. Respondetur etiam hic causa efficiens et finalis, et sic sufficienter et plene.

PrevBack to TopNext