Text List

II, Distinctio 21, A. 1, Q. 3

II, Distinctio 21, A. 1, Q. 3

Utrum ordo et progressus tentationis in primis parentibus fuerit conveniens.

Tertio quaeritur de tentatione primorum parentum quantum ad ordinem et progressum. Et dicit Scriptura et Magister in littera quod tentatio incepit a muliere et per mulierem pervenit ad virum.

Rationes principales

Et videtur quod hic modus progrediendi competat astutiae diaboli et quod etiam debeat a Deo permitti. 1. Ordo enim destructionis contrarius est ordini constructionis : quae enim sunt ultima in componendo sunt priora in resolvendo ; sed mulier fuit ultimo facta et formata : ergo videtur quod via deformationis et corruptionis a muliere debuit habere exortum : ergo tentator debuit eam prius aggredi.

2. Item, tentatio exterior debet conformari interiori ; sed in tentatione interiori peccatum ascendit a sensualitate ad superiorem partem mediante inferiori portione rationis : si ergo superior portio est vir et inferior est mulier, sicut tentatio interior procedit ad virum mediante muliere, sic et tentatio exterior.

3. Item, cautus pugnator citius aggreditur ad bellandum illum quem potest expugnare facilius. Si ergo mulier facilius poterat expugnari quam vir, videtur quod progressus tentationis pervenire debuit ad virum mediante muliere.

4. Item, facilius est alicui expugnare fortem inimicum per domesticum quam etiam per se ipsum ; sed vir erat fortis et spirituali mente praeditus : ergo non videtur quod diabolus ausus fuerit eum tentare per se ipsum, sed per suum domesticum : ergo mediante muliere tentatio pervenit ad virum.

Sed contra : Peccatum non est in carne, sed in Dei imagine ; sed mulier et vir aequaliter sunt ad imaginem Dei, quia in anima non est distinctio sexus : ergo videtur quod tentatio non magis debuit inchoari a sexu muliebri quam a virili.

1. Item, mulier nullam habebat pronitatem ad peccatum sicut nec vir, et ita erat recta sicut vir, nec caro eius aliquo modo animam incurvabat : ergo videtur quod ita difficile erat mulierem sicut virum deicere : nulla ergo ratio videtur esse ob quam tentatio diaboli magis inciperet a muliere.

2. Item, vituperabilius est vinci a muliere quam a viro, et gloriosius est vincere virum quam mulierem. Si ergo diabolus maxime refugit vituperium et avidissime quaerit gloriam, videtur quod magis tentationem a viro quam a muliere inchoaverit.

3. Item, natura audacium est libenter fortibus occurrere ; sed diabolus est audacissimus et procacissimus et maxime praesumens de suis viribus : ergo videtur quod dedignatus fuerit primo aggredi muliebrem sexum : non ergo videtur probabile quod prius tentaverit mulierem quam virum.

Conclusio

Propter duplicem rationem diaboli tentatio a muliere inchovait

Respondeo : Dicendum quod, sicut dicit Scriptura et Magister dicit in littera, non est dubitandum quin tentatio diaboli a muliere inchoaverit et per eam pervenerit ad virum. Ratio autem huius sumitur ex parte sapientiae Dei et ex parte astutiae diaboli.

Ex parte sapientiae Dei. Dominus enim tali ordine permisit diabolum tentare, tum propter viri exercitationem, tum ne mulier haberet excusationem, tum etiam propter nostram eruditionem. Propter viri exercitationem, quia ipse adeo fortis erat et spirituali mente praeditus quod non solum poterat resistere tentationi serpentis, sed etiam suggestioni mulieris ; et ideo fortiori tentatione permissus est tentari. Propter mulieris vero removendam excusationem primo debuit ab ipsa tentatio incipere. Nam si vir primo peccasset, cum vir sit caput mulieris et dominetur ei, non esset multum mirandum si mulier ei consentiret, immo magnum haberet excusationis colorem. Propter nostram eruditionem etiam hoc permissum est. In illo enim modo tentandi sensibili cognoscimus nos modum et progressum tentationis invisibilis ; et sicut ille a serpente venit ad virum mediante muliere, sic iste a sensualitate pervenit ad superiorem portionem rationis mediante inferiori.

Ex parte similiter astutiae diaboli potest sumi ratio. Diabolus enim attendebat mulierem esse minoris sapientiae et debilioris constantiae et importunioris adhaerendae. Quia minoris sapientiae erat, facilior erat ad seducendum, et ideo diabolus seductor per eam voluit sibi facere transitum ac viam. Quia debilioris constantiae, facilior erat ad pervertendum, et ideo diabolus expugnator aggressus est hominis civitatem ex ea parte ex qua erat aditus minus munitus. Quia vero importunioris erat adhaerendae, cogitavit diabolus quod, si ipsa primo vinceretur, non quiesceret quousque perverteret virum. Unde dicitur Ecclesiastis 7, 27 de muliere quod "laqueus est venatorum, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius". Propterea diabolus, astutus impulsor, incepit a sexu femineo.

Et sic patet quod, sicut dicit Scriptura, per omnem modum congruum fuit tentationem incipi a muliere, tum quia hoc diaboli astutia expetebat, tum quia hoc divina providentia disponebat. Unde concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

Ad rationes

1. Ad illud autem quod primo obicitur in contrarium, quod quantum ad imaginem non est sexuum differentia, dicendum quod, licet in viro et muliere reperiatur imago aeque expresse quantum est de natura ipsius animae, quia tamen anima, quamdiu est in corpore, complexionem corporis imitatur, ex ratione debilitatis complexionis et sexus contrahit anima quamdam effeminationem ; et propterea, quantum est ex parte naturae, nisi adsit fortitudo maioris gratiae, facilius incurvatur ad malum sexus femineus. Et propterea illud non cogit.

2. Ad illud quod obicit, quod mulier nullam habuit ad hoc pronitatem, dicendum quod verum est ; non tamen ex hoc sequitur quod haberet aequalem stabilitatem. Quamvis enim non haberet curvationem in affectu nec deceptionem in aspectu, facilius tamen poterat in hoc incidere quam vir, in quo et natura erat fortior et gratia creditur fuisse abundantior.

3. Ad illud quod obicitur, quod vituperabile est vinci a muliere etc., dicendum quod verum estiverumtamen gloriosius est mulierem luctando superare quam cum viro luctando succumbere. Et quia diabolus, si incepisset a viro, timebat ne viriliter sibi resisteret, ideo maiori cautela studuit gloriam adipisci.

4. Ad illud quod obicitur, quod audaces libentius aggrediuntur fortes, dicendum quod illud verum est ubi est audacia sine astutia ; diabolus autem non tantum est audax et procax, immo etiam est astutus et fallax : et ideo in tentando non aggressus est viam difficiliorem, sed potius efficaciorem. Praeterea, non permittebatur sibi totam suam exercere potentiam. Cum enim non vincat nisi volentem, est debilis in pugnando ; et ideo non a fortiori, sed a debiliori suam inchoavit tentationem.

PrevBack to TopNext