Text List

II, Distinctio 21, A. 2, Praeambulum

II, Distinctio 21, A. 2, Praeambulum

Consequenter quaeritur circa secundum articulum de modis tentationis in generali. Dividit autem Magister tentationem in eam quae est ab hoste et in eam quae est a carne. Sed cum de tentatione, quae est ab hoste, aliqualis possit haberi notitia per ea quae determinata sunt supra de potestate daemonum, ideo hic quaeritur de tentatione quae est a carne. Et circa hoc possunt quaeri tria. Primo quaeritur, utrum carnis sit tentare. Secundo quaeritur, utrum tentationem carnis a tentatione diaboli contingat separari. Tertio quaeritur, cui istarum tentationum difficilius sit resistere.

PrevBack to TopNext