II, Distinctio 23, Divisio Textus
II, Distinctio 23, Divisio Textus
Supra egit Magister de lapsu primorum parentum in comparatione ad diabolum tentantem et hominem transgredientem ; in hac parte agit de lapsu primorum parentum in comparatione ad Deum permittentem. Et quia non est aequum permittere aliquem inscium ab astuto circumveniri, ideo, ut ostendatur prima permissio esse iusta, pars ista duas habet. In prima determinat cur Deus hominem tentari permisit. In secunda vero determinat quantum et qualem cognitionis habitum ei dedit, ibi : Et quidem secundum animam etc.
Prima parte remanente indivisa, secunda dividitur in duas partes. In prima determinat qualiter homo cognitionem habuit, utrum per disciplinam et studium an per divinum donum. In secunda vero determinat quorum cognitionem habuit, ibi : Fuitque primus homo ante lapsum triplici cognitione praeditus. Et illa pars habet tres. In prima determinat qualem cognitionem habuit de rebus creatis. In secunda, qualem cognitionem habuit de Deo, ibi : Cognitione quoque Creatoris etc. In tertia, qualem cognitionem habuit de se ipso, ibi : Porro sui cognitionem etc.
On this page