Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum in superiori portione rationis possit esse veniale peccatum.
Rationes principales
Et quod sic, videtur : Quia contingit circa aliquem articulum fidei ex surreptione dubitare. Et constat ibi esse peccatum, cum sit motus ad illicitum ; constat etiam esse in superiori parte, cum sit circa articulos fidei respectu aeternorum ; constat etiam esse veniale, cum sit ex surreptione : ergo etc.
Item, tunc peccat superior portio rationis, et vir comedit, quando est plenus consensus et praebentur "arma iniquitatis peccato" ; sed contingit aliquem plene consentire in verbum otiosum et mendacium iocosum, et haec non sunt nisi peccata venialia : ergo etc.
Item, superior portio rationis est corrupta sicut et inferior, cum originale omnes vires animae inficiat et dehabilitet. Ergo, si peccatum veniale potest esse in aliis viribus quae subsunt libero arbitrio, propter corruptionem quam accepit ex originali, eadem ratione et in parte superiori.
Item, contingit quod aliquis in convertendo se ad Deum per amorem est negligens ; sed non magis tenetur homo ad hoc mandatum quam ad alia : ergo, si negligentia in aliorum mandatorum observatione est venialis, ergo et negligentia in amando Deum est venialis ; sed hoc est in superiori parte rationis : ergo etc.
Sed contra : Augustinus dicit et Magister in littera recitat quod, quando "superior pars rationis consentit illecebrae, tunc est peccatum damnabile et mortale". Ergo videtur quod, quandocumque peccatum superiorem partem attingit, statim sit mortale.
Item, penes superiorem partem rationis residet regula directionis in toto regno animae ; sed, facta obliquatione in regula, iam non remanet aliqua rectitudo nec species rectitudinis : igitur, cum superior portio rationis peccat, deordinatur tota anima : ergo, si plena deordinatio non est absque mortali peccato, videtur etc.
Conclusio
Probabilius est, quod peccatum veniale in ratione superiori possit esse
Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam est notandum quod aliqui dicere voluerunt quod in superiori portione rationis non potest esse nisi mortale peccatum, et hoc propter elongationem sui a carne et a sensualitate, in qua consistit initium suggestionis malae et ex cuius pronitate habet esse peccatum veniale secundum statum naturae lapsae. Et hi dixerunt quod, cum sint tres gradus in potentiis animae, correspondentes serpenti, mulieri et viro, videlicet sensualitas, portio inferior et superior, sensualitatis est tantum peccare venialiter, superioris partis tantum mortaliter, inferioris partis utroque modo. Cum enim sit media inter utramque, naturam sapit utriusque. Sed quia planum est in superiori portione rationis posse esse aliquo modo motus inordinatos ex surreptione, planum est etiam in ea esse corruptionem aliquam ex originalis contractione. Ideo aliis videtur probabilius et melius quod peccatum veniale in ratione superiori habeat esse. Unde concedendae sunt rationes hoc ostendentes.
Ad rationes
Ad illud ergo quod obicitur, quod quando superior pars rationis comedit, damnabile est et mortale peccatum, dicendum quod illud intelligitur de pleno consensu, et hoc respectu illius peccati cuius actus est in prohibitione, sicut est de peccato fornicationis.
Ad illud quod obicitur, quod penes superiorem partem residet regula directionis, dicendum quod regula directionis non tollitur per qualecumque peccatum, sed per illud quod inducit divinum contemptum et aversionem a Deo ; hoc autem non est in quolibet peccato superioris partis, utpote in illo quod ex surreptione committitur.
Ad illud quod obicitur, quod nulla creatura est superior anima secundum mentem, dicendum quod, etsi nulla sit superior secundum ordinem efficientis et finis, est tamen aliqua maioris dignitatis et excellentis naturae, et propter hoc minorem habet excusationem. Praeterea, nulla natura rationalis in statu innocentiae potest peccare venialiter, ut supra ostensum est ; nulla autem natura rationalis lapsa de culpa potest consequi veniam nisi homo propter fragilitatem carnis ; et ideo non valet illud quod obicit de angelo.
Ad illud quod ultimo obicitur, quod complacentia facit de veniali mortale, dicendum quod complacentia non dicit ibi quamcumque inclinationem, sed plenum consensum et deliberatum cum quadam plena quietatione ; et ita ex hoc non concluditur quod omnis deordinatio superioris partis cedat in genus peccati mortalis.