Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit quod libertas arbitrii per peccatum ex parte est perdita in illo capitulo : Unde manifestum est etc. Hoc enim est contra Bernardum, qui dicit, in libro De libero arbitrio, quod "liberum arbitrium nec miseria amittitur nec culpa minuitur". Item, In eodem libro loquens de libero arbitrio : "Sui omnino diminutionem vel defectum non patitur". Et iterum, ipse ibidem dicit ; "Libertas arbitrii de ipso quo condita est statu aliquatenus non mutatur, sed aequaliter, quantum in se est, a caelis et terris et inferis possidetur". Ergo male assignat Magister diversos gradus libertatis. Item, si libertas arbitrii potest per peccatum diminui, cum non sit infinita, aliquando poterit amitti. Ergo, si impossibile est creaturam rationalem absque libertate arbitrii esse, impossibile est ipsum per peccatum diminui.

Respondeo : Ad hoc dicendum quod est loqui de libertate arbitrii quantum ad esse et quantum ad bene esse. Si loquamur quantum ad esse, sic liberum arbitrium non potest diminui per peccatum. Si autem loquamur quantum ad bene esse, sic excludit malum duplex, videlicet culpae et poenae ; et quantum ad hanc liberum arbitrium potest diminui et haec libertas per peccatum tolli potest, sicut in damnatis, qui necessario subiecti sunt malo culpae et malo poenae. Et per hoc patent obiecta contra hoc, quia procedunt de libertate intelligendo quantum ad esse.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Est namque libertas arbitrii triplex, scilicet a necessitate, a culpa et a miseria. Videtur quod ista divisio sit superflua. Cum enim non sit nisi duplex malum, scilicet culpat et poenae, videtur quod non sit nisi duplex libertas. Cum ergo libertas dicat ereptionem ab aliquo malo, videtur quod non debeat esse nisi duplex libertatis differentia. Item, cum non sit tantum malum culpae et poenae, sed etiam tentationis, videtur praedicta divisio esse diminuta, quae omittit unam differentiam, quae est libertas arbitrii a malo tentationis. Si tu dicas eam contineri sub libertate a miseria, tunc ego quaero : quare similiter libertas a culpa non continetur sub libertate a miseria ? Item, cum Bernardus, in libro De libero arbitrio, dividat libertatem liberi arbitrii in libertatem arbitrii et consilii et complaciti, quaeritur, quae sit inter has divisiones differentia et penes quid sumantur harum divisionum membra.

Respondeo : Dicendum quod, sicut ex praecedentibus colligi potest, arbitrii libertas et privative dicitur et positive. Privative dicitur per comparationem ad illud respectu cuius dicitur libertas ut a quo ; positive per comparationem ad illud respectu cuius dicitur libertas ut ad quod. Libertas autem opponitur servituti. Servitus autem duplex est, videlicet servitus coactionis et servitus subiectionis. Servitus autem subiectionis potest esse sub duplici differentia secundum quod duplex est malum, scilicet malum quod patimur, et hoc est malum miseriae, et In hoc altenditur libertas a miseria ; et malum quod facimus, et hoc est malum culpae, et in hoc attenditur terlia liberiatis differentia. Et sic patet quod libertas, secundum quod consideratur per comparationem ad illud a quo liberat, habet dividi in tres differentias, quae sunt libertas a necessitate, a culpa et a miseria. Si autem consideretur libertas per comparationem ad illud ad quod, scilicet ad actum in quem exit, hoc potest esse tripliciter : aut prout simpliciter consideratur respectu actus volendi, et sic dicitur libertas arbitrii ; aut prout consideratur respectu actus volendi ad finem relati, qui dicitur usus vel uti, et sic attenditur libertas consilii ; aut respectu actus volendi quietati, qui quidem dicitur actus fruitionis, et penes hunc attenditur libertas complaciti. Et sic patet sufficientia utriusque divisionis et diversi modi secundum quos praediciae divisiones habent assignari.

Possent tamen ad unam communem rationem dividendi reduci sic. Est enim considerare libertatem arbitrii quantum ad esse et quantum ad bene esse. Si quantum ad esse, sic vocatur a Magistro libertas a coactione, et a Bernardo libertas arbitrii : ab uno positive, ab altero privative. Si quantum ad bene esse, cum ad bene esse concurrat duplex bonum, videlicet bonum rectificans et bonum delectans sive bonum ordinans et bonum quietans, et per oppositum excludatur duplex malum, videlicet malum deformans et malum affligens : sic est duplex differentia, quarum una sumitur respectu boni dirigentis, et haec dicitur libertas consilii a Bernardo, et a Magistro libertas a culpa ; alia vero sumitur respectu boni quietantis, et haec a Bernardo vocatur libertas complaciti, a Magistro libertas a miseria. Idem enim ipsum quod Bernardus nominat positive sive per comparationem ad terminum ad quem, Magister nominat privative sive per comparationem ad terminum a quo.

Et sic patet divisionum sufficientia. Patet etiam responsio ad obiecta. Praeter enim malum culpae et poenae est assignare tertiam differentiam libertatis arbitrii, quae non sumitur respectu mali, utpote illa quae attenditur quantum ad esse. Et malum tentationis quodam modo habet reduci ad malum culpae, quodam modo ad malum poenae : ad malum culpae, in quantum subintrat interius ; ad malum vero poenae, In quantum affligit exterius ; et sic non facit quartum membrum ab illis tribus diversum.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Verum nobis magis placet, ut illa sit libertas arbitrii, qua quis liber est ad malum, et illa, qua quis liber est ad bonum. Hoc enim est contra Anselmum, qui dicit quod a "potestas peccandi non est libertas nec pars libertatis". Item, etiam videtur esse contra rationem, quia unumquodque debet denominari a suo optimo ; et libertas, quae est ab omni miseria et culpa, haec est ab omni miseria. Ergo liberum arbitrium debet denominari ab illa. Item, si libertas arbitrii dicitur non solum quia est in bonum, sed etiam quia potest in malum, cum in Beatis non possit in malum, videtur quod aequivoce dicatur libertas arbitrii in viatoribus et in Beatis. Sed contra hoc est, quia comparatio secundum maius et minus est respectu solius univoci. Si ergo aequivoce diceretur liberum arbitrium in Beatis et in nobis, non esset maior libertas in Beatis quam in nobis ; quod est contra Magistrum in littera, qui differenter gradus libertatis assignat.

Propter hoc est quaestio, utrum libertas a coactione et a culpa et a miseria dicatur aequivoce vel univoce ; et cui primo nomen libertatis imponatur.

Respondeo : Dicendum quod, cum nomen imponatur rei a proprietate quae est sibi inhaerens inseparabiliter et essentialiter, et libertas essentialis liberi arbitrii non sit libertas a culpa vel a miseria, sed libertas a coactione, ab illa liberum arbitrium habet denominari. Et quoniam haec in creaturis, quantum est de se, indifferens est ad bonum et ad malum, ideo Magister, de hac intelligens, dicit in littera quod libertas, a qua liberum arbitrium denominatur liberum, nori est libertas ad bonum tantum, sed etiam ad malum ; non quod principaliter resplciat malum, sed quia de generali nominis significatione non determinatur ad bonum, licet principalius respiciat honum quam malum. Et per hoc patet responsio ad primum obiectum.

Ad illud vero quod obicitur, quod denominatio debet fieri ab optimo, dicendum quod illud verum est de optimo non quocumque, sed essentiali et inseparabili.

Ad illud quod quaeritur, utrum dicatur libertas aequivoce, vel univoce, dicendum quod nec sic nec sic, sed secundum quamdam analogiam, quae propter convenientiam cum univoco recipit comparationem secundum magis et minus ; propter convenientiam cum aequivoco recipit quamdam distinctionem multiplicitatis ; analogum enim medium tenet inter univocum et aequivocum. Et sic patent ea quae quaesita sunt.

PrevBack to TopNext