Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de libero arbitrio sive de adiutorio homini collato in se. In hac vero parte agit de ipso comparato ad auxilium gratiae. Dividitur autem ista pars in duas partes. In prima determinat, quantum possit liberum arbitrium cum gratia. In secunda, quantum possit circumscripta gratia, infra distinctione vigesima octava : Id vero inconcusse et incunctanter teneamus etc. Prima pars habet duas. In prima determinat de adiutorio gratiae operantis et cooperantis collato libero arbitrio, prout illud adiutorium comparatur ad liberum arbitrium. In secunda, prout comparatur ad habitum gratuitum et usum sibi debitum, infra distinctione vigesima septima : Hic considerandum est, cum praedictum sit.

Prima pars habet duas. In prima determinat quid sit sive cuius efficaciae sit iliud adiutorium gratiae quod libero arbitrio superadditur. In secunda vero determinat qualiter ad voluntatem sive ad liberum arbitrium ordinatur, ibi : Ipsa tamen eadem voluntas quaedam gratiae dona praevenit. Prima pars habet tres particulas. In prima determinat quid sit illud adiutorium libero arbitrio superadditum quantum ad actum sive effectum. In secunda vero quantum ad subiectum, ibi : Voluntatem ipsam Augustinus in libro etc. In tertia vero quantum ad ipsum donum gratuitum, ibi : Et si diligenter intendas etc. Similiter secunda pars principalis tres habet partes. In prima determinat veritatem, ibi : Ipsa tamen eadem etc. In secunda vero removet dubitationem, ibi : Non est tamen ignorandum etc. In tertia vero parte subiungit veritatis recapitulationem, ibi : Illius enim gratiae percipiendae etc. Harum autem partium subdivisiones manifestae sunt in littera.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus