Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum gratia ponat aliquid circa gratificatum.

Circa primum sic proceditur et ostenditur quod gratia Dei aliquid ponat circa gratificatum.

Rationes principales

Dicitur enim Ioannis 1, 16 : "De plenitudine eius accepimus gratiam pro gratia". Si igitur quod accepimus in nobis est, divina gratia in gratificatis sive acceptatis a Deo habet esse.

Item, I ad Corinthios 12, 4 : "Divisiones gratiarum sunt, idem autem spiritus, dividens singulis, prout vult" ; hoc autem non esset, nisi donum gratiae in singulis aliquid poneret : ergo etc. Si tu dicas hoc esse dictum de gratia gratis data, tunc arguitur a minori quod, si gratia gratis data aliquid ponit in gratificato, multo magis gratia gratum faciens, quae maioris est efficaciae et magis reddit ipsum gratificatum Deo acceptabilem.

Item, gratia gratum faciente efficitur quis dignus superna beatitudine ; sed omnis dignitas aliquid ponit in eo in quo est : ergo dignitas retributionis aeternae aliquid ponit in eo qui dignus est ; hoc aditem non est nisi gratia : ergo etc.

Item, culpa, ex qua Deus hominem odit et reprobat, ponit aliquam deformitatem in eo qui reprobatur : ergo pari ratione gratia, ob quam Deus aliquem diligit et approbat, aliquid ponit in eo qui acceptatur.

Item, contingit aliquem, qui non est gratus Deo, fieri gratum ; sed hoc non est propter mutationem aliquam factam ex parte Dei acceptantis : ergo hoc est propter mutationem aliquam factam ex parte hominis acceptati. Sed talis mutatio nihil ab homine tollit : ergo aliquid circa hominem acceptatum ponit.

Item, Deus est aequus ponderator : ergo non magis acceptat unum hominem quam alium, nisi aliquod donum et aliquod bonum sit in uno, quod non est in altero ; hoc autem vocamus ipsam gratiam : ergo gratia Dei aliquid ponit circa ipsum gratificatum et acceptatum a Deo.

Sed contra : Danielis 1, 9 : "Dedit Dominus gratiam Danieli in conspectu principis eunuchorum" etc. ; sed constat quod tunc nihil novum collatum est Danieli ad hoc quod acceptaretur ab illo eunuchorum principe : si ergo Deus est benignior et ad acceptandum promptior, videtur quod nihil oporteat in homine poni ad hoc quod acceptetur a Deo. Si igitur gratiam Dei habere non est aliud quam Deo esse acceptum, videtur etc.

Item, videmus experimento quod homo homini efficitur gratus ex solo aspectu, nec aliquid dat homo homini cum suscipit illum in gratiam suam : ergo pari ratione non oportet aliquid dari homini ut suscipiatur in gratiam Dei.

3. Item, omnis ille est alii gratus qui est ab eo dilectus ; sed dilectio Dei non ponit circa dilectum aliquid novum, quoniam dilexit "nos ante mundi constitutionem", sicut dicitur ad Ephesios 1, 4 ; dilexit etiam "nos, cum adhuc peccatores essemus", sicut dicitur ad Romanos 5, 8 : ergo pari ratione nec illa acceptatio sive gratificatio aliquid ponet circa gratificatum.

4. Item, solis precibus alicuius absque aliquo munere interveniente potest quis amicus et gratus effici alicui, cuius prius erat inimicus et odiosus. Si igitur hoc est in homine, cum Deus multo pronior sit ad miserendum quam homo, videtur quod multo fortius hoc possit reperiri circa gratiam Dei.

5. Item, sic se habet gratia ad gratificatum et acceptatio ad acceptatum, sicut se habet laus ad laudatum ; sed laus nihil ponit circa laudatum, sed circa laudantem : ergo nec gratia circa gratificatum, sed circa gratificantem.

6. Item, abundantioris caritatis est diligere et acceptare eum qui minus est dignus amore, sicut inimicum, quam amicum : ergo divina caritas et bonitas non solum acceptat bonos, sed etiam quantumcumque malos, non solum dignos, sed etiam quantum cumque indignos : ergo divina acceptatio sive gratificatio non videtur aliquid ponere circa ipsum acceptatum aut gratificatum.

Conclusio

Gratia divina in gratificato aliquid ponit

Respondeo : Dicendum quod gratia divina aliquid ponit circa gratificatum sive acceptatum. Et ratio huius est ista, quia divina voluntas in acceptando non afficitur, divina veritas in approbando non fallitur et neutra earum in gratificando mutatur. Quia divina voluntas in acceptando non afficitur nec acceptat aliquem propter novum affectum, necesse est quod acceptet propter aliquem effectum, et ita aliquis effectus ponitur circa eum qui acceptatur. Quia veritas divina in approbando non fallitur, ideo non praefert unum alteri nec approbat magis unum quam alterum, nisi quia habet in se aliquid quod est magis dignum approbatione divina. Neminem autem acceptat nisi quem approbat, et ita nemo est gratus vel Deo acceptus, nisi in se habeat aliquid per quod sit approbatione dignus. Quia vero voluntas non mutatur in acceptando nec veritas in approbando, cum aliquis de novo incipit approbari vel acceptari, et nulla cadit mutatio ex parte Dei acceptantis vel approbantis, necesse est quod aliqua cadat mutatio ex parte acceptati et approbati. Sed hoc non est quia aliquid ei aufertur : est ergo mutatio, quia aliquod donum sibi a Deo confertur. Et sic patet quod gratia aliquod donum ponit circa ipsum gratificatum. Unde concedendae sunt rationes hoc ostendentes.

Ad rationes

1-2. Ad illud autem quod primo obicitur in contrarium de gratia humana, de qua dicitur quod Deus dedit gratiam Danieli etc., dicendum quod illud simile deficit in tribus conditionibus praeassignatis : tum quia homo in acceptando afficitur ; tum quia iudicium eius frequenter decipitur ; tum etiam quia, cum de non acceptante fit acceptans, in se ipso mutatur. Hoc autem in Deo non ponitur ; et ideo non est simile. Et per hoc patet primum et secundum obiectum.

Ad illud quod obicitur de dilectione, quod non ponit aliquid in dilecto, dicendum quod non est simile, pro eo quod dilectio se extendit non solummodo ad praesens, verum etiam ad futurum : unde non tantum diligit nos Deus dilectione temporali, sed etiam aeterna ; acceptatio vero et gratificatio solum ad praesens se extendit, et ideo effectum non solum in habitu, sed etiam in actu ponit circa ipsum acceptatum et gratificatum.

Ad illud quod obicitur, quod solae preces reconciliant, dicendum quod illud locum habet ubi reconciliatio fit per mutationem affectionis, ut cum aliquis, qui alicui prius erat iratus, per preces alicuius mitigatur. Hoc autem circa Deum non ponitur ; et si aliquando in Scriptura dici videatur, figurative intelligendum est, videlicet per anthropopathon.

Ad illud quod obicitur de laude, dicendum quod sicut laus creaturae non ponit aliquid circa laudatum, sed circa laudantem, sic etiam gratia, qua unus homo alterum acceptat. Deus autem, qui non verbo eum laudat, sed approbatione, laudando aliquid ponit circa laudatum. Unde ex hoc non sequitur quod gratia divina nihil ponat. Posset tamen dici quod non est simile de laude et gratia, quia laus respicit personam extrinsecam, cui laudatus ipse manifestus efficitur ; sed acceptatio respicit bona intrinseca, ex quibus una persona redditur alteri accepta.

6. Ad illud quod obicitur, quod maioris caritatis est acceptare eum qui minus dignus est, dicendum quod acceptatio non tantum respicit opus vel effectum sive donum largitatis, sed etiam iudicium veritatis. Qui enim alterum acceptat ipsum etiam approbat. Et quoniam divina veritas et aequitas non potest approbare nisi bonum et aequum, nullus, quamdiu manet in sua iniquitate, potest esse Deo acceptus, etsi etiam multa sibi beneficia a Deo impendantur. Et sic patet quod ratio sua non cogit, quia sic est divinae largitatis immensitas, ut non excludatur divinae veritatis infallibilis aequitas.

PrevBack to TopNext