Text List

Praeambulum

Praeambulum

Ad intelligentiam huius partis, supposita gratiae entitate et neccessitate, quia hoc infra quaeretur suo loco, quaeritur hic de gratiae quidditate. Hoc enim inquirit Magister in littera, et circa hoc quaeruntur sex. Primo quaeritur, utrum gratia sit aliquid circa acceptantem vel circa acceptatum. Secundo, dato quod gratia sit aliquid circa acceptatum, quaeritur, utrum sit donum creatum vel increatum. Tertio quaeritur, utrum sit in genere substantiae vel accidentis. Quarto quaeritur, utrum sit in genere accidentis corruptibilis vel incorruptibilis. Quinto quaeritur, utrum primo insit essentiae animae aut potentiis. Sexto et ultimo quaeritur, utrum insit ad modum perfectionis tantum an etiam per modum motoris.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum