Dubia
Dubia
Dub. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Voluntas est animi motus ad aliquid assequendum etc. Sicut enim dicit Philosophus: Peccat qui definit id quod est in quiete per id quod est in motu ; sed voluntas est potentia : ergo male definitur, cum dicitur : Voluntas est animi motus. Item, velle plus est agere quam pati, ergo plus movere quam moveri : si ergo motus sonat in passionem, videtur quod voluntas non debeat dici animi motus.
Respondeo : Dicendum quod, sicut Anselmus, voluntas dicitur aequivoce ad voluntatem-instrumentum et voluntatem-affectionem et voluntatem-usum. Et Auguslinus non definit hic voluntatem prout accipitur pro potentia, sed prout accipitur pro usu. Et si tu quaeras, quare magis definit voluntatem prout accipitur pro usu quam pro potentia ? ratio huius est, quia potentiae manifestantur per actus, et ideo, cognita voluntate-usu, per consequens cognoscitur voluntas-potentia. Ad illud quod obicitur, quod usus-voluntatis non est passio, sed actio, et ita non debet dici motus, dicendum quod motus non tantummodo accipitur passive, immo etiam accipitur active ; et praeterea omnes actiones animae quodam modo passiones sunt.
Dub. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod gratia voluntatem praeveniens et praeparans est fides cum dilectione. Videtur enim quod ista notificatio gratiae non sit conveniens. Cum enim gratia el virtus diversas habeant notificationes, non videtur quod unum habeat notifieari per alterum. Item, cum gratia non solummodo ponat in anima fidem et caritatem, sed etiam spem, videtur insufficienter dicere Magister, cum dicit quod est fides cum dilectione.
Iuxta hoc quaeritur : cum diversae definitiones et notificationes gratiae assignentur diversimode, penes quid sumitur ratio et distinctio harum ?
Respondeo : Dicendum quod Magister non intendit in illo verbo notificare gratiam gratum facientem quantum ad suam essentiam, sed intendit eam notificare quasi per posterius et quodam modo per effectum. Cum enim habitus cognoscantur per actus, et actus gratiae duplex sit secundum duplicem potentiam, videlicet secundum intellectum et affectum, ideo per illos habet gratia notificari. Et quia in illos actus non exit gratia nisi mediantibus habitibus virtutum, videlicet fidei et caritatis, ideo notificans gratiam dicit quod gratia nihil aliud est quam fides cum dilectione, pro eo quod per istos duos habitus habet anima in actus exire per quos innotescit nobis gratia.
Ad illud vero quod quaeritur de pluralitate definitionum, dicendum quod gratia habet comparari ad suum principium, habet comparari ad suum subiectum, habet comparari ad suum oppositum, habet comparari ad suum effectum, habet etiam comparari ad suum praemium ; et secundam has diversas comparationes diversae reperiuntur eius notificationes.
Secundum comparationem ad suum principium est illa Isidori : Gratia est divinae misericordiae donum, per quod bonae voluntatis est exitus. Per comparationem autem ad suum subiectum, sic est illa quae datur super illud Psalmi [103, 16] : Ut exhilaret faciem in oleo : Gratia est quidam nitor animae ad conciliandum sanctum amorem. Per comparationem ad suum oppositum, sic est illa quae datur in Glossis super Epistolas : Gratia est iustificatio et remissio peccatorum. Per comparationem ad suum effectum, sic est illa Chrysostomi : Gratia est sanitas mentis et delectatio cordis. Per comparationem autem ad suum praemium, sic est illa : Gratia est similitudo gloriae. Secundum autem omnes comparationes istas sic assignatur una definitio magistralis, quae talis est : Gratia est forma, a Deo gratis data sine meritis, gratum faciens habentem et opus eius bonum reddens. Invenitur autem et alia notificatio gratiae, qua dicitur : Gratia est manifestatio spiritus ad utilitatem, quae sumta est ex illo quod dicitur I ad Corintios, 12, 7 : Unicuique datur manifestatio spiritus etc. ; sed ista est notificatio gratiae gratis datae.
Dub. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit : Fides, qua iustificatus es, gratis tibi data est. Ex hoc enim videtur velle dicere Augustinus, et Magister quod mediante fide fit iustificatio ; sed contrarium huius est, quia ab eodem est animae iustificatio a quo est vivificatio. Sed vivificatio est ab ipsa gratia ; nam fides sine gratia non vivificat, immo mortua est : ergo non videtur quod iustificatio sit a fide, sed a gratia. Si tu dicas quod iustificationem attribuat fidei ratione adiunctae gratiae, quaeritur : quare non attribuit alii virtuti, sicut fidei ? Item, quaeritur : quid est quod dicit, quod fides impetrat iustificationem ? Aut intelligit de informi aut de formata. Non de informi, quia per eam nihil meremur et nihil impetramus. Si de formata, hoc non potest sane intelligi. Nemo enim habet fidem formatam nisi sit iustificatus.
Respondeo : Dicendum quod iustificatio dupliciter potest dici. Uno modo iustificatio dicitur iustitiae infusio ; alio modo iustificatio dicitur in Iustitia exercitatio. Secundum autem quod iustificatio dicitur in iustitia exercitatio, sic verbum Magistri, immo Augustini, verum est et planum. Nemo enim in iustitia exercitatur nisi mediante fide operante per dilectionem ; et haec dicitur impetrare iustificationem, id est profectum iustitiae, qui consequitur ex bonorum operum et meritorum multiplicatione, quod non contingit esse sine fide et caritate. Sine fide enim, sicut dicitur ad Hebraeos, 11, 6 impossibile est placere Deo ; sine caritate etiam impossibile est, sicut dicitur I ad Corinthios, 13, 1-3. Si autem dicatur iustificatio iustitiae infusio, sic adhuc habet veritatem, licet non ita plane Aut enim est infusio iustitiae in parvulo aut in adulto. Si in parvulo sic dicitur esse iustificatio per fidem non propriam, sed parentum vel totius Ecclesiae, sicut dicit Augustinus, Ad Bonifacium. Si autem sit iustificatio in adulto, sic, cum ciuatuor concurrant ad iustificationem, scilicet gratiae infusio, contritio, motus liberi arbitrii et peccati remissio, sicut dicunt magistri, et motus liberi arbitrii sit motus qui pertinet ad virtutem fidei, non inconvenienter dicitur adultus per fidem iustificari. Nec huic obstat quod iustificatur per gratiam : illa enim quatuor necessario requiruntur ad iustificationem impii ; et ideo aliquando homo dicitur iustificari per gratiam, aliquando per poenitentiam, quia peccati remissio praesupponit illa tria. Et per hoc patent obiecta. ista enim melius explanantur in quarto, distinctione decima septima.