Text List

Divisio textus

Divisio textus

Supra egit Magister de adiutorio gratiae in se, hic vero agit de ipso in comparatione. Dividitur autem pars ista in duas. In prima comparat unam differentiam gratiae ad aliam sub ratione habitus. In secunda vero comparat unum habitum ad alium sub ratione usus ; usus autem gratiae est meritum. Unde primo comparat gratiam praevenientem ad subsequentem secundum identitatem et diversitatem. Secundo vero comparat gratiam ad virtutem et ad merendi efficaciam, ibi : Si vero quaeritur, quomodo illa gratia praeveniens mereatur etc. Et illa seconda pars dividitur in duas. In prima parte movet quaestiones et praemittit quaedam praeambula ad determinationem. In secunda vero incipit dissolvere, ibi : Hic videndum est, quid sit virtus ubi communiter signatur distinctio vigesima septima, quae melius signaretur aliquantulum ante, sicut signavimus, quia ibi, ubi signatur, sicut apparet, determinatio ponitur quaestionis praemissae. Illa igitur pars, in qua solvit, habet duas partes. In prima solvit ad praedictam quaestionem secundum opinionem communiorem. In secunda vero determinat secundum aliorum opinionem, quae minus tenetur communiter, ibi : Alii vero dicunt, virtutes esse bonos usus etc. Prima pars habet duas. In prima Magister determinat. In secunda epilogat, ibi : Ex praemissis iam innotescere etc. Prima pars habet duas secundum determinationem duorum dubiorum. Primo enim determinat illam quaestionem qua quaeritur de comparatione gratiae ad virtutem. Secundo vero determinat illam quaestionem qua quaeritur de comparatione gratiae et virtutis ad meritum. Primum facit ibi : Hic videndum est, quid sit virtus etc. Secundum facit ibi : Cum ergo ex gratia dicuntur esse bona etc. Subdivisiones autem partium manifestae sunt in littera.

PrevBack to TopNext

On this page

Divisio textus