Diviso textus
Diviso textus
Supra ostendit Magister quantum liberum arbitrium indiget auxilio gratiae secundum statum naturae lapsae. In hac parte inquirit, utrum eguerit gratia operante et cooperante secundum statum naturae institutae. Dividitur autem pars ista in partes duas. In quarum prima determinat de auxilio gratiae, quod collatum fuit homini ante peccatum. In secunda per oppositum determinat de supplicio poenae, quod inflictum fuit homini post peccatum, ibi : In illius quoque peccati poenam etc. Prima pars habet duas. In prima inquirit Magister, utrum liberum arbitrium hominis ante lapsum gratia eguerit. Secundo vero, utrum in statu illo gratiam et virtutes habuerit, ibi : Praeterea, quaeri solet, utrum homo ante lapsum etc. Similiter secunda pars principalis duas habet. In prima determinat cuiusmodi poena homo fuerit punitus propter peccatum, videlicet poena expulsionis de paradiso, ubi etiam explanat verba Scripturae circa hanc materiam. In secunda removet dubitationem quae ex dictis habet originem, ibi : Potest autem quaeri, utrum de ligno vitae etc. Et sic terminatur iila totalis pars, in qua egit Magister de primi hominis lapsu, et quantum ad peccatum, per quod cecidit, et quantum ad adiutorium, per quod stare potuit.
On this page