Text List

Dubia

Dubia

Dub. I.

In parte ista sunt quaestiones circa litteram. Et primo quaeritur de hoc quod dicit : Dicimus Adam non tunc habuisse virtutes, quando peccavit. Videtur enim dicere falsum, quia si non habuit eas quando peccavit, ergo ante amisit eas quam peccaret ; sed virtutes non possunt amitti sine peccato : ergo ante peccavit quam peccavit. Iuxta hoc quaeritur, utrum homo, quando peccavit, erat sapiens vel stultus. Si sapiens, ergo non peccabat. Si stultus, ergo non videtur stultitia esse poena peccati.

Respondeo : Dicendum quod tempus commissionis peccati Adae potest dupliciter determinari : aut secundum inchoationem aut secundum consummationem. Utroque istorum modorum sermo Magistri habet veritatem secundum intellectum differentem. Si enim intelligatur de initio, ut sit sensus : non habuit virtutes quando peccavit, id est, quando peccare inchoavit, dicendum est quod sermo iste intelligitur quod non habuit virtutes quantum ad usum, licet haberet virtutes quantum ad habitum. Unde in peccati sui inchoatione quodam modo virtutes habuit, quodam modo virtute caruit : habuit secundum habitum, sed caruit secundum usum. Si autem intelligatur de tempore consummationis peccati, sic, cum consummatio peccati fuerit in instanti, et simul sint peccatum consummari et esse, sic etiam praedictus sermo veritatem habet, non solum propter hoc quod Adam tunc non habuerit virtutes quantum ad usum, verum etiam quantum ad habitum. Si enim tunc habuit peccatum, constat quod non habuit virtutis habitum. Sicut enim in peccato simul est consummari et consummatum esse, sic et in habitu virtutis simul est amitti et amissum esse ; et si amissus est, non habetur. Planum est igitur quod, quando peccavit, virtutes non habuit ; nec tamen ex hoc sequitur quod non amiserit. Amittere enim in his quae subito amittuntur non ponit habere in actu, sed habuisse de praeterito et non habere de praesenti. Hoc autem melius manifestatur in quarto, in tractatu de iustificatione impii. Et per hoc patent illa duo quae obiecta sunt.

Dub. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Nunc ergo, ne forte mittat manum suam et sumat de ligno vitae etc. Si enim hoc verum esset, iam sequeretur quod Adam ex primo peccato non incidisset in necessitatem moriendi, quod est contra textum : In quacumque die comederis, morte morieris. Item, lignum vitae signum erat illius ligni vitae quod Christus est, quod est in medio paradisi Ecclesiae ; sed istud lignum potius obest quam prosit illis qui indigne sumunt : ergo videtur quod, si Adam comedisset de illo ligno, potius sibi nocuisset quam profuisset : ergo non viveret in aeternum.

Respondeo : Dicendum quod verbum illud est verbum Domini loquentis ad angelos ; unde littera supplenda est sic : Nunc ergo - supple videte - ne mittat manum suam etc. Hoc autem dixit Dominus, non quod Adam in aeternum viveret, si post peccatum de illo ligno comederet, sed quia longiori vixisset tempore. Unde verbum illud potest intelligi fuisse verbum misericordiae, quia Dominus nolebat ipsum diu vivere in calamitate praesentis vitae, in quam retrusus erat merito culpae suae. Vel potest esse verbum rigoris iustitiae, ut quia Adam gustando cibum ligni vetiti se indignum reddiderat ad percipiendum effectum ligni vitae, ideo Dominus in verbo praemisso, in quo fert sententiam contra eum, indicat se Adam duplici bono privare, videlicet ligni esu et ligni effectu, non quia post peccatum posset ad illum effectum pervenire, sed quia merito peccati utrumque meruit amittere.

Et sic patent illa quae obiecta sunt. Verumtamen illud quod obicit de Sacramento altaris, non est simile, quia istius Sacramenti est efficacia spiritualis et ei debetur reverentia singularis ratione suae dignitatis et excellentiae ; nullum autem horum reperitur in eo qui manducat et bibit indigne ; non sic autem erat de illo ligno vitae.

Dub. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod emisit eum Deus de paradiso voluptatis in locum sibi congruum. Videtur enim quod hoc non debuerit Deus facere. Cum enim Deus sit maioris misericordiae quam sit homo, et nos videamus peccatores sustineri intra Ecclesiam, quae est paradisus quaedam, non videtur quod Deus debuisset eum eicere, sed potius longanimiter ad poenitentiam exspectare. Item, quaero : quare dicit mundum istum fuisse sibi locum congruum ? Aut enim erat deterioratus aut non. Si non erat deterioratus, non videtur quod esset habitatio sibi congrua post culpam. Si deterioratus erat, videtur quod magis debuisset deteriorari locus ille in quo peccaverat quam ille in quo non peccaverat. Iuxta hoc quaeritur, de quo serviat ille locus homini, quia modo non servit nec post diem iudicii serviet : ergo videtur quod frustra factus sit locus ille.

Respondeo : Dicendum quod Deus hominem de paradiso eiecit aequo iudicio, ita quod simul fuit ibi misericordia et veritas. Veritas namque fuit ibi, quia sicut angelus de paradiso caelesti eiectus est, quia ibi peccaverat et se indignum illo loco reddiderat, sic et homo de amoenitate paradisi terrestri eici debuit. Misericordia etiam ibi fuit, ut homo, in loco maioris calamitatis existens et sciens se extra paradisum terrestrem esse, quasi exulem in hoc mundo se ipsum reputaret et praesentem vitam contemnendo ad bona invisibilia assurgeret et illa desideraret, et sic ad illa perveniret. Si enim temporalia amaret, impediretur ne spiriritualia apprehenderet ; et si nunc amat corruptus concupiscentia, quando est in hac valle miseriae, quanto magis tunc amaret, si esset in illius paradisi amoenitate, postquam morbo concupiscentiae corruptus esset Tanta enim ex tunc adhaerentia quieti temporali inhaereret ut nunquam aeternam requireret : et ideo cum eo actum est misericorditer et iuste. Et per hoc patent dubitationes praemissae. Patet enim quod non est simile de paradiso Ecclesiae ; patet etiam quod locus iste magis est congruus statui miseriae, etiamsi uterque deterioratus esset. Postremo patet quod locus ille frustra non est. Multum enim facit ad nostram eruditionem et occasionem nobis praebet requirendae salutis, in qua consistit summa et perfectio totius humanae utilitatis.

Dub. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit quod lignum illud non conferebat immortalitatem, nisi saepe de illo sumeretur. Hoc enim videtur esse falsum, quia immortalitas perfecta ponit hominem extra statum animalitatis ; sed frequens comestio ponit hominem in statii animalitatis : ergo per frequentem usum ligni non perduceretur ad perfectam immortalitatem. Item, frequentatio alicuius rei non variat effectum secundum speciem, sed solum confirmat vel intendit : ergo, si unica comestio non poterat facere immortalem, videtur pari ratione quod nec frequentatio.

Respondeo : Dicendum quod Magister hic dubie loquitur, nec sine causa ; utraque enim pars potest sustineri satis probabiliter et quod lignum vitae unica comestione conferret immortalitatem. Nec huic obviat quod Dominus praeceperat Adae quod de omni ligno paradisi comederet ; praeceptum enim affirmativum non obligat ad semper, sed pro loco et tempore. Potest etiam intelligi quod non conferret illum effectum unica comestione, sed pluribus, et hoc, quia lignum illud non conferebat Immortalitatem sicut causa principalis et effectiva, sed sicut dispositiva. Et quemadmodum videmus in medicina quod frequentata disponit ad sanitatem, ad quam non sufficienter disponeret semel sumta, sic et in proposito intelligendum est. Et per hoc patent quae obiecta sunt ; procedunt enim ac si lignum vitae esset principale effectivum immortalitatis. De effectu autem istius ligni planius habitum est supra. Haec autem dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext