Text List

Diviso Textus

Diviso Textus

Pars ista, in qua Magister determinat de hominis lapsu, divisa fuit in tres partes secundum triplicem differentiam corruptionis peccati, in quarum una persona corrumpit naturam, in altera vero natura personam, in tertia vero persona corrumpit se ipsam. Et prima quidem consistit in peccato primi parentis, secunda in peccato originali et tertia in peccato actuali. Prima igitur parte determinata, aggreditur hic Magister partem secundam.

Dividitur autem pars ista in partes quatuor. In quarum prima determinat quid sit originale peccatum. In secunda vero qualiter traducatur, infra, distinctione trigesima prima : Nunc superest investigare etc. In tertia vero qualiter deleatur, infra, distinctione trigesima secunda : Quoniam supra dictum est, peccatum originale esse vitium etc. In quarta vero determinat utrum peccatum originale multiplicetur et intendatur per peccata proximorum parentum, infra, distinctione trigesima tertia : Praedictis adiciendum est etc.

Prima pars, quae continet praesentem distinctionem, dividitur in partes tres. In prima ponit partem prooemialem. In secunda determinat propositum principale, ibi : Hic primo videndum est etc. In tertia determinat quamdam incidentem dubitationem de veritate humanae naturae, ibi : Ad hoc autem, quod diximus, in Adam fuisse etc. Prima et tertia parte remanente indivisa, media pars dividitur in tres. In prima inquirit utrum originale peccatum sit. In secunda, dato quod sit, inquirit utrum sit poena vel culpa, ibi : Quod diligenter investigandum est, quid sit etc. In tertia inquirit utrum sit concupiscentia vel alia culpa, ibi : Nunc superest videre quid sit illud peccatum etc. Harum autem partium subdivisiones in littera planae sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Diviso Textus