Text List

II, Distinctio 2, Pars 1, A. 1, Q. 1

II, Distinctio 2, Pars 1, A. 1, Q. 1

Utrum spiritualia habeant propriam mensuram.

Circa primum sic proceditur. Quod habeant propriam mensuraHi, primo videtur:

1. Per Philosophum in libro de Causis, in pen- iinaamenta.ultima propositione : "Interrem, cuius substantia et operatio est in aelernitate, et rem, cuius substan- tia et operatio est in tempore , est res media , cuius substantia est in aeternitate et actio in tempore" ; sed lioc non potest intelligi de aeternitate increata: ergo de creata: et hanc distinguit a tempore et ponit ' mensuram substantiarum spiritualium et in- corruptibilium : ergo videtur etc.

2. Item, Ecclesiastici primo": Omnis sapientia a Domino Deo est , usque ibi . ante aevum : ergo si anie aevum dicit quid increatum, aevum dicit quid creatum; non substantiam: ergo mensuram ; non rerum materialium, sed spiritualium; et haec dilTert a tempore. unde Boethius de Consolatione ^ : "Qui lempus ab aevo Ire iubes :" ergo etc. Omne enim qnod exit ab alio. differt ab eo.

3. Item , Dionysius de Divinis Nominibus in ca- pitulo de aevo^: "Proprietas aevi est antiquum, inveteratum, secundum totum esse mensurans, tem- poris vero in aUeratione aliter et aliter se habens": ergo si idem non se habet sic et aliter simul et seinel, non est eadem mensura tempus et aevum. Sed aevum est mensura durantiura perpetuo, et talis est natura angelica : ergo.

4. Item , sicut se habet unitas ad distinctionem, ita nunc ad durationem ; sed in spiritualibus non soluni est reperire distinctionem secundum substan- tiam . verum etiam ' eius mensuram : ergo pari ratione et esse Angeli mensuram durationis liabet ; sed non tempus, cum non varietur nec mutetur: ergo aham mensuram propriam.

5. Item, omne quod habet esse limitatum actu, habet mensuram ^, per quam potest cognosci eius lirnitatio ; sed tale est esse omnis creati : ergo etc; arguatur ut prius.

6. Item, mensura durationis respicit modum durandi ; sed spiritualia habent modum suae dura- tionis differentem a corporalibus, maxime a muta- bilibus, cum durent perpetualiter et immutabiliter: ergo per istam mensuram habent mensurari.

CONTRA: 1. Augustinus ad Orosium ': "Deus Ad opposi- movet spiritualem naturam per tempora, corporalem vero per loca et tempora": ergo spiritualis naturae mensura est tempus.

2. Item , Beda " : "Quatuor fuerunt primo creata : angelica natura, materia prima, caelum empyreum et tempus". Si ergo tempus stat pro mensura, ergo aul spirilualia in principio non ha- buerunt mensuram, aut non habuerunt aliam a corporalibus. aut Beda fuit insufficiens in illa enu- meratione.

3. Item, ratioiw videtur. Unus est locus, qui est continentia visibilium et invisibilium, ut empy- reum: ergo si mensura, quae est tempus, non est minoris ° appropriationis quam locus , ergo videtur quod unum sit tempus, in quo sint spiritualia et corporalia : non ergo habent mensurani propriam.

4. Item , sicut '° idem est numerus , quo men- surantur decera canes et decem homines, sic idem est nuraerus, quo numerantur decem Angeli et decem homines : si ergo spiritualia non habent aham raen- suram distinctionis quam corporalia, ergo nec aliam mensuram durationis.

5. Item, homo beatus et Angelus mensurantur eadera raensura, quia oranes beati ; sed hbmo bea- tus habet idem esse cum se non beato, ergo et ean- dem mensuram : ergo eadem mensura mensui'atur homo viator, qua Angelus, ergo et quaelibet natura corporalis : non ergo habet raensnram propriam.

6. Iteni, per impossibile: si habet meiisurain, aut est suhstanlia, aut est accldens; non subslan- lia: ergo accidens. Si accidens, in quo genere ? Non nisi in genere quantitalis ; non discretae : ergo continuae. Sed non est linea neque superficies, nec corpus nec locus: ergo vel est tenipus, velnihil': aut ergo angelica nalura nullani habet mensuram, aut si habet, non habet propriam.

CONCLUSIO.

Creaturae spirituales secundum earum esse immutabile habent propriam mensuram, diversam a tempore, quae dicitur aeviternitas.

Respondeo: Dicendum, quod cum quaeritur, utrum angelica natura habeat mensuram propriam, diversam a tempore, distinguendum est, quia aut loquimur de mensura spiritualiuni secundum esse, quod non mutatur, aut secundum affecliones. Si ergo de mensura loquimur, quae respicit esse, et quae dicitur aevum, hoc modo consuevil ab anti- quis doctoribus responderi : aut loqueris de diver- sitate in genere mensurae , aut in genere entis. Si in genere men.surae , sic oportet ponere differen- tiam, sicut ostendunt auctoritates et rationes ad primam partem ' inductae. Si vero loqueris de di- versitate in genere eniis , sic triplex fuit opinio.

Nam quidam dixerunt, quod sicut locus et superficies idem sunt per essentiam, differentia se- cundum comparationem , sic idem est nune aevi et temporis , sola comparatione differens. Nunc enim respicit substantiam rei ' ; substantia autem primi mobilis quantum ad esse omnino est immobilis : comparata auteni ad situm, est mobilis. Et primo modo mensuratur nunc aevi, secundo modo nunc temporis, ita quod idem est nicnc, diversimode comparatum, sicut idem ultimuni, comparatum ad corpus arabiens, est superficies, comparatum ad improbaiur. corpus ambilum, esl locus ■". — Sed illud non potest stare, quia circa ultinuim corporis illae duae com- parationes non sunt incompossibiles ; sed nunc tem- poris et aevi habent proprietates incompossibiles circa idem. Nam , sicut dicit Augustinus in libro Octoginta trium Quaestionum ", hoc, scilicet nunc aevi, est stabile, illud , scilicet nunc temporis , est fluxibile; sed impossibile est, quod unum et idem et secundum idem simul moveatur et stet.

Et ideo est secunda positio , quod ipsum nunc opinio 2. sequilur essentiam materiae primae. Sicut igitur materia in omnibus est eadem per essentiam, dif- ferens per esse " ; sic nunc temporis et aevi idem est pcr essentiam, non sicut individuum, sed ad modum materiae idem per essentiam'' , differens autem solum quantum ad esse. Et hi posuerunt, quod omiiis rei quidditas mensura eadem per essen- tiam mensuratur. — Sed nec illud multuni est in- improbatnr. telligibile. Cum enim aevum esse stabile et quietum respiciat, quod quidera habet materia a forma per- fecta, et haec mensura non respiciat nisi esse actuale et iiiodum essendi completum; videtur, quod aevum non possit sic accipi ex parte materiae, quidquid sit de terapore. Cum ergo modus durandi essentialiter et formaliter differat hinc inde, patet etiam, quod meiisura propria.

Et ideo est tertia positio , quod spiritualia ha- opinio 3. bent mensuram diversam a tempore, non solum in genere mensurae, verum etiam in genere entis; et hoc non solum comparatione , sed etiani secundum substantiam et formam. Quidquid autem sit de di- versitate in genere entis , diversitatem tamen secun- conciusio i. dum modum mensurandi nemo est qui negare pos- sit. Et hoc sufQcit quaestioni praesenti, qua quae- ritur, utrum spiritualia habeant mensuram diversam a corporalibus. Dicendum enim, quod sic.

Quod si quaeras, quae sit illa; respondendum Quaestio secundum Sanctos et philosophos * , quod dicitur aelernilas creata aut aevuni ; sed quoniara aeter- nitas proprie accipitur pro increato, el aevum fre- quenter accipitur pro tempore, ideo proprio nomineconcinsios. potest aeviternitas appellari. Sic respondendum est, si quaeratur de mensura, quae respicit ipsum esse spiritualis creaturae, esse, inquam, immutabile et perpetuura. — Si autem quaei'alur de mensura an- gelicarum affectionum, ulrnm illa sit a tempore diversa; hoc habebit qnaestionem inlVa'. Nunc autem plamuB est, quod illa mensnra, quae dicitur aevi- ternitas , variationem affectionum non mensurat, ut dicit Angustinus ad Orosinm '. Aevum enim solius esse incommutabilis est mensura.

Concedendum igitur , sicut ostendunt rationes , quod aliquo modo spiritualia habent mensuram pro- priam respeclu temporis et temporalium.

1. Quod ergo obiicitnr, quod spiritualis natura ioiuiio op- raovetnr per tempora ; iam patet responsio : hoc losiiorum. g^.^ ^j^.j quantum ad affectiones, non quantum ad esse.

2. Quod obiicitur de quatuor primo creatis, dicendum, quod nomen temporis extenditur ibi ad omnis durationis mensuram, cuius est ponere prin- cipium; unde valde large accipitur et comprehendit aevum, ut melius infra patebit '.

3. Quod obiicitur de loco, non valet, quia locus corporalis non est mensura spiritualium, quamvis contineat ; aevum autem rnensurat et conformatur''; ideo non valet: est unus locus non mensurans, naesiio in- ergo unum tempus mensurans. — Si quaeras a me, unde hoc ; dicendum, quod Angelus vere habet durationem, sed non habet extensionem ; et ideo habet mensuram durationis, non extensionis.

4. Quod obiicitur de numero, dicendum, quod non est simile, quia idem est modus distinctionis in spiritualibus et corporalibus ; sed non est idem modus durationis. Ideo eadem est secundum spe- ciem mensura distinctionis , non sic eadem mensura durationis.

3. Quod obiicitur de homine beato et Angelo, dicendum, quod mensura consimili mensurantur, scilicet aevo, quia consimilem habenl modum duran- di ; sed homo viator non mensuratur consimili men- sura , quia, quamvis habeat idem esse, habet tamen modum essendi et durandi alium ; et mensura non lantum esse, sed etiam modum durandi respicit.

6. Quod quaeritur : in quo genere sit mensura angelicae durationis; aliqui dicunt, quod non est „^°' p^^bi: quantitas nisi quantitas virtutis, et ideo non est in '^' genere quantitatis proprie \ — Sed si vere mensura est , quomodo non est quantitas vera ?

Ideo dicunt alii, quod est in genere quantitatis „o2'proi)a: sicnt principium. — Si tamen quaeratur, cuius sit "^' principium, cnm dicat mensuram diversam a tem- pore, ut ostensum est; dilficile erit assignare.

Et ideo sanius potest dici , quod sicut tempus ^"JoHs. ""' ponitur in substantiis spiritualibus quantum ad af- fecliones , secundum Augustinum, licet consideratio Philosophi ad illud nou conscenderit ; sic et ' men- sura ponitur differens specie ab aliis quanlilatibus, licet de illa non loquatur Philosophus, quia men- suras rerum inferiorum determinare intendebat. Nec ponitur ex hoc in ipso insutlicientia; et si etiam poneretur , non esset propter hoc a veritatis tramite aliquatenus discedendum '.

PrevBack to TopNext