II, Distinctio 2, Pars 1, A. 1, Q. 3
II, Distinctio 2, Pars 1, A. 1, Q. 3
Utrum spiritualia habeant permanentem, vel successivam mensuram.
Tertio quaeritur , utrum spiritualia habeant mensurain permanentem , aul successivam. Et quod permanentem , (i,xcm{em priori et posteriori , videtur primo auctoritate, deinde ratione.
1. Et auctoritate sic: Augustinus duodecimo de civitate Dei': "Immortalitas Angelorum non transit in tempore nec est praeterita, quasi iam non sit, nec futura , quasi nondum sit": ergo tota est prae- sens, ergo permanens, non succedens.
2. Item, Augustinus undecimo Confessionura - : "Si praesens tempus staret et non transiret in prae- teritum , esset aelernitas" ; sed non propter hoc es- set aeternitas increata: ergo esset aeternitas creata; et hoc est aevum: ergo aevum habet nunc non transiens: ergo etc.
3. Item, Philosophus ': "In perpetuis non differt esse et posse": ergo potentia est in toto suo actu , ergo niliil exspectat, ergo totum siinul: ergo nuUa est ibi successio vel prioritas.
4. Item ratione: proprietas debet respondere substantiae, ergo substantiae simplicis mensura de- bet esse simplex; sed substantia spiritualis est sim- plex: ergo et eius mensura. Sed eius mensura est aevum: ergo simplex est: ergo non habet prius et posterius.
5. Item, omne successivum reducitur ad per- manens, ergo prius et posterius successivum ad prius et posterius permanens * ; sed prius et posterius per- manens est in sola magnitudine: ergo quod caret priori et posteriori permanente caret et successivo. Sed talis est Angelus: ergo etc.
6. Item, ubi est prius et posterius, ibi neces- sario cadit aliquid novum , quod de posteriori fit prius, et per hoc lapsus in praeteritum, et aliquid in vetus^; sed in perpetuis non est aliqua mutatio nec innovatio : ergo nec successio.
7. Item, ubi est prius, ibi est aliqua exspecta- tio respectu eius quod posterius est et nondum ha- bitum est; sed in Beatis perfecte nuUa cadit exspe- ctatio, quia evacuatur omnino fides et spes, et habent omne quod habituri sunt": ergo nuUo modo est ibi prius et posterius.
CONTRA: 1. Hieronymus ad Marcellam': "Tan-Fuodamenta. tum Deus est. qui non novit fuisse vel futurum esse": omnis ergo creatura in sui esse lialiet prae- teritionem sive /ume et /bre: ergo habet in sui du- ratione successionem.
2. Item, Anselmus in Proslogio ' tractans illud verbum: Dominus regnabit in aeternum et ultra, dicit, qnod hoc dictum est, non quia post aeterni- tatem sit aliquid, sed quia Dei aelernilas, quae tola simul est, excedit aeternitatem creaturae, quae uon oninino est tota simul; ista est sentenlia: ergo idem quod prius.
3. Iteui, raftbne videtur: unitas angelica deficit ah unitate divina, ergo simplicitas aeternitatis crea- tae a simplicitate aeternitalis increatae: si ergo hoc verum est, ergo habet composilionem aliquo modo. Sed couipositio in duratione ponit prius et posterius: ergo etc.
4. Ilem, lioc ipsum videtur, quia mensura du- ralionis angelicae non est ipse Angelus, inuno differt ab Angelo, sicut mensura a mensurato; sed mensura secundum veritatem est in genere quantitatis ', et ta- lis est divisihilis, ergo habens partes: ergo etc. Si iu dicas, quod est quantitatis principium sicut punctus; conira: punctus non hahet complete rationeui men- surae, sed est principium memuva.e; aevum autem vere et proprie est mensura: ergo non potest esse sicut principium.
5. Item, Angeli duratio est inflnita: si ergo est tota simul in actu, ergo aliquod creatum est inflni- tum actu. Sed hoc est impossihile: ergo etc.
6. Item, in eo quod habet totum esse simul, ideui est fuisse et esse et futurum esse; sed quod fuit, impossibile est cogitari non fuisse, si intelligatur fuisse: ergo si in aeviterno idem est fuisse et fore, ergo impossibile est cogitari non fore. Hoc autem fal- sum est, quia hoc est proprium solius Dei: ergo etc.
7. Item, si totum esse praesens est, ergo non differt esse et fuisse : ergo quod nunc non est , nun- quam fuit, et si fuit, est. Sed Deus non potest fa- cere, quod fuit non fuisse ': ergo non potest facere, aeviternum non esse. Sed hoc est manifeste falsum: ergo etc.
8. Item, si totum esse aeviterni simul est , et tota duratio sine priori et posteriori, ergo non est ibi magis longum el minus longum: ergo anima beati Pelri nec prius nec diutius fuit in gloria quam ani- ma beati Francisci. Si ergo hoc manifeste falsum est, patet etc.
CONCLUSIO
In aevo est aliqua successio, quae non importat prius et posterius cum variatione et innovatione, ut in tempore, sed tantum durationis extensionem.
Quidam enim dixerunt, quod aevum est totum opinio i. simplex, sicut et illud quod mensurat; et esse sub- stantiae aeviternae et eius duratio est tota simul, non habens successioneni prioris et posterioris. Unde dixerunl, aevum non esse proprie quantitatem, sed in genere quantitatis solum esse per reductionem ; unde simplex est extensione, sed tamen est quan- tum virtute, et adeo quantum, quod sua virtute excedat omne esse temporale ad siuiilitudinem aeter- nitatis increatae. Nam sicut anima simplex est quan- tum ad quantitatein molis, tamen propter suam vir- tuteni et simplicitatem est in quaUbet parte sui cor- poris; sic in proposito intelligendum est. — Sed, sicut Reprobat in opponendo tactum est, si quis ponat aevum oranino simplex. ponet ex hoc non esse veram mensuram; ponet etiam durationera creataui actu inflnitam; po- net etiam durationem creatam adeo entem % quod nec Deus deslruere, nec intellectus possit cogitare non esse; quaeomnia, cum non sint intelligibilia, faciunt, praedictam positionem nec esse rationabilem nec intelligibilem.
Et ideo, cum Sanctorum auctoritates aliud videantur sonare, est aliorum positio probabilior et intelligibilior, quod in aevo est 'goneve prius et poste- comiusiaLi rius, et est ponere aliquam successionem , aliam ta- ;' men successionem quam in tempore. In tempore enim | est successio cum variatione, et prius et posterius ■ cum inveleratione et renovatione. In aevo vero estcondasio-2. i prius et posterius , quod dicit durationis extensio- nem , quod tamen nullam dicit variationem nec in- , novationem. Et per hanc distinctionem ad omnia obiecta in contrarium facile est solvere, si quis eam intelligat.
Quod si forte, quaeratur: quomodo potest esse coioiiariam. prius et posterius sine novitate circa esse; dicendum, quod sicut videmus, quod aliter egreditur rivulus * E.iempiam. a fonte, aliter radius a sole, sic in proposito vide- mus. Nam rivulus sic egreditur a fonte, quod nova aqua semper exit, non eadem; radius a sole conti- nue egreditur, non quia semper novum aUquid emit- tatur, sed quia quod emissum est continuatur; unde solis influentia non est aliud ciuam continuatio dati. Similiter in motu, et in esse rei mobilis aliqua pro- prietas hahita amittitur, vel non habita acquiritur; sed in esse rei aeviternae iiuotl primo datum est per continuam Dei influentiam conLinuatur. Nulla enim aevi crealura est omnino actus, nec aliqua eius virtus , unde continue indiget divina virtute cooperantc. Ideo, etsi esse totum habeat. tamen coji- conciasio 3. linualionem esse non habet totain simul, et ideo est ibi successio sine aliqua innovatione circa me vel proprietatem absolutara ; tameu ibi est vera con- tinuatio , respectu cuius creatura habet esse quodam modo in potentia, ac per hoc habet successionem. Solus igitur Deus, qui est actus purus, est actu inlinitus, et totum essc. et possessionem sui me si- mul habet'. His visis, satis de facili solvuntur obiecta.
1. 2. Quod enim obiicilur de praeterilo el fu- turo et de transitu, dicendum breviter. quod intel- ligilur de istis, ut dicunt variationem.
3. Quod obiicitur. quod non differt esse et posse ; dicendum , quod verura est de posse et esse, quod non diflert, id est, ciuod non distat; motus enim et tempus facit distare; in solo autem aeterno verum est, quod potentia omnino sit actus, non in aliqua creatura ".
4. Quod obiicitur, quod substantiae simplicis proprielas non potest esse composita; dicendum, quod verum est, si illa proprietas habeat composi- tionem partium simul entium ; nunc ^ autem non est sic, immo de aevo nunquam est nisi nunc , sicut et de tempore dicitur. Et ita bene potest esse in siuiplici , ut iii composito; unde tantam exten- sionem habet duratio unius grani milii, sicut et unius montis.
5. Quod obiicitur, quod prius et posterius reducitur ad perraaneus; dicendum, quod verum est, quod ail permanens reducitur ; sed non oportet , quod ad priiis et posterius permanens. Empyreum enim durationem habet aeviternam et aeque sira- plex est sicut duratio Angeli: ergo prius et poste- riiis in partibus perraanentibus non facit aliquid ad hoc.
6. Qnod obiicitur de novo et veteri , iam pa- let: quia nihil est ibi alterationis, est tamen ibi cre- mentum durationis absque omni alteratione absolu- tae proprietatis. Verum enim est dicere, quod diu- tius fuit aniraa Petri , quam anima Francisci *, quando in gloriam introivit, sed non est ita circa Deum ; non enim diutius duravit hodie quam ante heri.
7. Quod obiicitur de exspectatione , dicendum , quod, sicut est successio non per novi acquisitio- nem, sed per prius dati continuationem, ita etiam est exspectatio non novi habendi, sed continuationis prius habiti, quod quia iam habent, et certi sunt se habituros, ideo potius dicitur tentio et compre- hensio qnani exspectatio. Et sic patet illud.