II, Distinctio 2, Pars 1, A. 2, Q. 1
II, Distinctio 2, Pars 1, A. 2, Q. 1
Utrum aevum praecedat aliquo modo tempus.
1. Per illud Boetliii de Consolalione ' loquentis iro ad Deum : "Qui tempus ab aevo li'e iubes ;" sed tempus ire ab aevo non potest intelligi nisi vel ratione causalitatis, vel durationis, vel excellentiae, quia deficit ab aevo: ergo videtur omuino intelli- gendum, quod aevum sit tempore prius.
2. Item, omnis motus et mutatio ad immobile reducitur tanquam ad prius^: ergo et mensura rei mobilis ad mensuram rei immobilis: ergo et tempus ad aevum tanquam ad prius. Prima consequentia manifeste est vera , quia omne tluxibile ad stans tanquam ad prius reducitur. Et secunda consequen- tia tenet secundum rationem proportionis, quia, sicut se habet mensuratum ad mensuratum, sie men- sura ad mensuram: ergo etc.
3. Item, a priori et posteriori in magnitudine causatur prius et posterius in motu, et a priori et posteriori in motu causatur prius et posterius in tempore ' : ergo per naturam prior est magnitudo et magnitudinis esse , quam sit esse temporis; sed esse substantiale primi corporis mensuratur aevo, motiis vero tempore: ergo aevum prius est tempore.
4. Item, aevum fuit a principio creaturae, sicut et Angeli; sed tempus coepit cum niotu primi mo- bilis, qui incepit, ut dicitur, die quarto, vel sal- tem ante secundum diem non potuit incipere*: ergo aevum duratione praecedit tempus.
Contra: 1. Beda" dicit, quod quatuor fuerunt Pro parte primo creata , et inter illa emuuerat tempus; aevum autem ntm enumeratur inter primo creata; et fuit creatum: ergo posterius.
2. Item, Richardus de sancto Victore" dicit et accipit ab Augustino, quod omne quod coepit, coepit ex tempore ; sed aevum coepit : ergo coepit ex tem- pore. Sed quod incipit ex tempore non antecedit tempus, sed potius consequitur vel concomitatur: ergo aevum non potest esse ante tempus.
3. Item, terapus est mensura mutationis; sed aevum est mensura esse stabilis et fixi: ergo cum ante esse creatum praecedat ipsa creatio, quae est mutatio, ergo tempus est ante aevum.
4. Item, prius est' quod imperfectum est, deinde quod perfectuni; sed tempus esl mensura secundum esse imperfeclum, quod esl esse in potentia, aevum 'i vero secundum esse actuale et completum: ergo j' tempus oer naturam est ante aevum. — Quaeritur igitur de ordine temporis ad aevum, et e converso.
CONCLUSIO
Distincto quadruplici sensu termini tempus, asseritur, quod in tertio sensu aevum et tempus sunt simul duratione , sed aevum est prius dignitate; in quarto sensu aevum praecedit tempus et duratione et dignitate.
Respondeo: Dicendum, quod tempus SuQq\^\ con- '3°,^^™''^ suevit quadrupHciter in scripturis Sanctorum , sci- \^^ ^°"' licet communissime , communiter, proprie et magis proprie. Communissime tempus- dicit mensuram cuiuslibet durationis creatae ; per quem modum ac- cipitur a Beda, cura dicit, quod quatuor fuerunt primo creata , inter quae enumerat tempus. — Com- muniter; sic dicit mensuram mutationis cuiuscum- que, sive illius quae est de non-esse in esse, sive alterius quae est de uno esse in aliud esse; et sic accipiliir iliud quod dicit Ricliardus, quod omne quod coepit, ex leiupore coepit; et habetur in Glossa, in principio Genesis': In principio creavit Deus caelum et terram , scilicel temporis. — Tertio modo accipitur proprie; et sic dicit mensuram variationis successivae, sive sit successiva successione regulari et continua, sive non; et sic dicit Augustinus ad Orosium -: "Affectiones variae .\ngelorum mensu- rantur tempore et omnis variatio rerum". — Quarto modo accipitur magis proprie; et sic dicitur men- sura motus sive variationis successivae et continuae et regulatae secundum regulam motus octavae sphaerae; et sic consuevit accipi a Philosopho ': sed ista est coarctata temporis acceplio.
Cum igitur quaerilur de ordine, dicenduni, quod si tempus accipiatur primo modo, sic includit aevum; et sic temporis ad aevum nullus est ordo; si autem secundo modo, sic tempus praecedit ae- vum secundum rationem intelligendi, sicut creatio esse creatum. Si autem tertio modo, aevum et tem- pus simul sunt duratione, sed aevum prius est dignitate. Si autem quarto modo, sic aevum prae- cedit lempus et duratione et dignitate. — Ex his patet quaestio principalis, et obiectiones adductae pro magna parte.
Quod enim ostenditur, quod aevum praecedit tempus; intelligitur vel tertio modo, et ita praece- dit dignitate; vel quarto niodo, et ita duratione.
1. Quod tamen ostenditur, quod praecedat causa- litate; dicendum, quod illud non oportet; neutra enira harum mensurarum est ab alia ■* , sed a Deo producente utrumque indivJsibile, scilicet nunc aevi et nunc temporis. Unde quod dicitur, quod tempus exit ab aevo, hoc dicitur, quia deflcit ab illo et defluit continua deperditione; sed in aevo est fixio sine deperditione et novi acquisitione.
2. Quod obiicitur de reductione ad immobile , di- cendum, quod verum est ex parte motoris, et illum non oportet esse creatum, et similiter nec mensuram oportet esse creatam : et ideo non oportet , tempus reduci ad aevum sicut ad prius.
3. Ad illud quod obiicitur de priori et posteriori magniludijiis et motus et temporis, dicendum, quod non causatur a priori et posteriori in magnitudine prius et posterius in niotu vel tempore, nisi secun- dura quod raagnitudo illa est mobilis; et sic habet mensurari per nunc teraporis, non aevi;nam sicut tempus mensurat raotum, sic nunc temporis men- surat ipsuin mobile in quantura raobile.
Rationes vero ad oppositum procedunt de tempore secundum priraam acceptionem vel secundara, '"''• sicut patet aspicienti, excepta ultiraa, quae accipi-**'*- tur a comparatione imperfecti ad perfectum. Ad quam respondendum: quod imperfectum praecedit perfectum, verum est, ubi " sunt circa idem; sed circa diversa est e converso. Et ideo potius potest argui oppositum quam propositum per illud me- dium.