II, Distinctio 2, Pars 1, Dubia
II, Distinctio 2, Pars 1, Dubia
DUB. I.
In parte ista sunt dubitationes circa litteram , et quaeritur primo eirca Iioc quod dicit: Et tu in principio, Domine , fundasti terram. Videtur enim falsum , pri.mo ex. Iioc , quod dicit, terram esse fundatam , quia non videtur esse fundata, sed po- tius appensa, secundum quod dicitur Isaiae qua- dragesimo ' : Qui appendit tribus digitis molem terrae ; et Proverbiorum oclavo: Quando appen- debat fundamenta terrae. Ilem videtur falsum di- cere , cum ait : In principio terram fundasti -, quia terra facta fuit tertio die : ergo non fuit fun- data in principio.
Iuxta hoc quaeritur, supra (pid terra fundata sit ; et videtur, quod super aquas , propter illud Psalmi ^ : Qui fxmdavit terram super aquas. Con- trarium autem videtur per Scripturam , quae dicit ' : Qui fundavit terram super slabilitatem suam, et per rationem , quae dictat, aquam esse minus gra- vem quam terram , et ita secundum ordinem natu- rae non terram supia aquam , sed e converso.
Respondeo : Dicendum , quod nomine terrae in Scriptura intelligitur materia ° corporalium , intel- ligitur etiam elementum terrae; et utroque modo accipi potest in praedicta auctoritate, et vere. Si enim terra accipiatur pro materia informi , sic recte dicitur : In principio , tu Domine , terram funda- sti , id est, in principio fecisti raateriara informem, quasi fundamentum omninra formarum ^. Quae ideo dicitur esse fundata, quia omnes formae sustentan- tur a materia , et ipsa non sustentatur ab alio nisi a Deo. Ideo autem dicitur esse fuiidata in principio, quia niliii ante ipsam creatuin esL — Si auteiuuomine terrae intelligatur elernentum terrae, adhuc verus est praedictus sermo. Terra enim fundata dicilur propter sui slabilitatem, secundum illud Ecclesiaslae primo ' : Generatio praeterit , et generatio advenit; terra aulem in aeternum stat. — Hoc autera elemen- tura , scilicet terrae , et dicitur fundatum et dicitur appensum , et fundatum super stabilitatem suam et fundatuni eliara super aquas. Fundatum dicitur, quia, sicut fundamentum est infimum inter omnes partes domus, sic terra est infimum inter omnia corpora mundi , et in centro existens tenet locum fundamenli. — Et cum virtute propria sibi divinitus Ad .juaest. data ceiitrum appetat et iii centro requiescat , fun- data dicitur super stabilitatem suam. Et hoc dictum esse intelligendum est secundura veritatem. Secun- duni autem nostram imaginationem et vulgarera api- nionem, cum aquae cooperiant inferiorem superficiem terrae respectu nostri , et ultra aquam sit aer , et ultra aerem ' sit ignis , dicitur terra esse fundata super aquas. Nos enira aestimamus, terram esse super aquam , dum consideramus aquara sub pedi- bus nostris. — Dicitur etiam esse tribus digitis ap- pensa , pro eo quod tribus elementis intermediis distat a caeli circuinferentia, et mediaiitibus illis videtur esse quasi appensa. — Et per hoc patet re- sponsio ad omnia obiecta.
Nota tamen , quod aliter accipitur principium, Principium secundum quod nomine terrae inteUigitur materia, piiciter. aliter secundum quod intelligitur elementum terrae. Secundam enira quod noraine terrae intelligitur ma- teria , tunc dicitur esse fundata in principio , id est in priniordio productionis rerura ; secundura quod terra dicitur elementum , tunc dicitur esse fundata in principio , id est in primis operibus sex dierum '.
DUB. II.
Item quaeritur de hoc quod dicitur , quod tempus non coepit esse in tempore. Omne enim quod coepit esse, aut coepit esse in tempore, aut in aeternitate; si igitur tempus coepit esse, et non coepit esse in aeternitate: ergo coepit esse in tempore. — Item, dicit, quod Deus non coepit esse Dominus ex tempore. Et videtur esse falsum , quia non fuit Domi- nus, antequara haberet servum; sed non habuit servum nisi ex tempore: ergo coepit esse Dominus ex tempore.
Iuxta hoc quaeritur, utrum coeperit esse Domi- nus. Et quod non, videtur, quia dominium est pote- stas coercendi subditos '", et hoc fuit semper in Deo. Contrarium autem videtur, quia "relativa siinul sunt natura" ; el servus non fuit ab aeterno : ergo nec Dominns.
Respondeo : Direndum , quod differl dicere, se- cundura Augustinura 'l aliquid fieri ex tempore , et Notandui in tempore , et cum tempore. Ex enim importat ordiDem , in importat continentiam , cum importat simnltatem; et ideo nihil est faclum in tempore. nec ex tempore, nisi quod exceditur a tempore. Quia igitur tempus et ea, quae in primordio temporis creata sunt , a tempore non exceduntur, ideo dicit, ea esse creata cum tempore , non wi tempore , nec ex tempore. — Et ideo cum Deus dicatur dominus respectu omnis rei creatae , Deus non potuit incipere dominus esse ex tempore, nec in tempore, proprie accipiendo habitudinem eius quod est ex et m; nos aulem in commuiii sermone large accipimus.
Quod vero quaeritur, utrum Deus esse dominus ; dicendum, quod dominus uno modo importat potestatem coercendi subditos; et sic dicit praesidentiam secundum habitum et convenit Deo ab aeteriio. Alio Tnodo importat aetualem praesiden- tiam respectu servi; et sic incepit esse dominus, non ratione rautationis factae in ipso, sed ratione muta- tionis factae in suo correlativo .