II, Distinctio 2, Pars 1, A. 2, Q. 3
II, Distinctio 2, Pars 1, A. 2, Q. 3
Utrum spirituales et corporales substantiae simul creatae sint.
Tertio quaeritur, utrum spirituales substantiae et corporales simul sint creatae. Et videtur, quod sic.
1. In Genesi': In principio creavit Deus etc; idanieiiia.GIossa: "id est spiritualem et corporalem naturani".
2. Item, duodecimo Confessionum - : "Duo inve- nio, quae fecisti carentia temporibus: unum, quod tua immutabilitate perfruitur, alteruni, quod ita in- forme erat, ut ex forma in quam forinam muta- retur, non haberet".
3. Item , ratione videtur. Constat , quod Angeli non siTut creati sine loco, quia tunc unus non lia- beret ordinem ad alium secundum existentiam : oportuit ergo quod fleret empyrcum; et iterum, il- lius concavitas non poterat esse vacua: ergo etc.
4. Item, distinctio dierum attenditur secundum distinctionem rerum % ergo productio ex niliilo prae- cedit omnem diem: ergo cum materia rerum cor- poralium sit ex nihilo producta, sicut et natura angelica, quemadmodum natura angelica est ante tempus, similiter videtnr, quod materia: et si hoc, ergo in principio durationis: ergo simul.
CONTRA : 1 . Ecclesiastici primo : Prior omniuni creata, est sapientia ; constat, quod loquitur de sapientia non divina, sed quae est creata; haec auteuT est Angelus, ut dicit Glossa. Si tu dicas, quod prius est dignitate; obiicitur de Hilario duodecimo de Trinitate^: "Quid magnuiu, ut ante oninem creaturam Deus Dominum nostrum lesum Christum genuerit, cum et Angelorum origo terrae creatione reperiatur antiquior".
2. Item, hoc videtur ratione, quam facit Isido- rus°: "In reriTm conditione primaria conditus est locus poenarum" ; sed Deus non praeparavit poenam innocenli : ergo diabolus peccavit ante productionem rerum.
3. Item, videtur, quod non simul potuerint', quia nulla virtus maior est inflnita; sed ad produ- ctionem unius creaturae necesse est virtutem inflni- tam exponi: ergo si ad hunc elTectum requiritur virtus infinita, et infinito nihil plus potest, ergo virtus illa non potest pro tempore illo alium effe- ctum producere.
4. Item, simplex ad quod se convertit, totali- ter se convertit*: ergo si divina virtus est siinplicis- sima, cum se convertit ad aliquem effectum produ- cendum, impossibile est, quod ad aliud se convertat, et ita quod aliud prodiTcat: ergo impossibile est, quod simul plura producat.
CONCLUSIO
Quatuor fuerunt primo creata, scilicet caelum empyreum, angelica natura, materia et tempus.
Respondeo : Ad praerlictorum intelligentiam no- conciusio. tandum , quod , sicut extrahitur a Glossa ', quatuor fuerunt primo creata, scilicet caelum empyreum , angeiica natura, materia et tempus.
Huius autem ratio duplex potest assignari: na;, Raiio 1. quia in principio debuerunt prima in omni genere creari, scilicet in relDus et mensuris, et in rebus corporalibus et spiritualibus, et in corporalibus acti- vis et passivis. Quoniam igitur prima inter substan- tias spirituales est Angelus , prima inter substantias corporales activas est empyreum, et prima inter passivas est materia elementorum, el prima inter mensuras est tempus, quia non tantura dicit men- suraiu durationis, sed etiam egressionis: ideo Iiaec quatuor dicuntur primo creata.
Alia ratio potest reddi, quod substantia spiri- Raiio 2. tualis angelica primum debuit fieri tanquam caput et minus dependens, et cum facta fuit, siraul babuit distinclionem et ordinem °; sed ordinem existentiae non habuit nisi in aliquo continente: ergo simul factum est caelum empyreutn supremum corporum, et ideo capacissiraum. Et rursus, cuni non posset esse vacuum, necesse fuit, fleri materiam corpora- lem sive molem; et quia omnis productio est in ahqua mensura , haec tria de necessitate consequitur tempus.
Concedendum igitur, quod quatuor sunt primo creata, et quod angelica natura et corporea simnl sunt creatae quantum ad mensurarum concnmitan- tiam, quia simul incepit^ duratio materiae et intel- '• ligentiae, sicut probatum est.
1. 2. Onod ergo obiicitur , quod prior ojh- Soiuuo oi mimi etc. ; dicendum, quod, sicut dicit Augustuuis in fine duodecimi Confessionum rms dicitur qua- Prius di . tur 4 mod tuor modis, scuicet aeternitate, tempore, electione, origine. Aelernitate Deus praecedit orania, tempore flos fructum, electione fructus florem, origine sonus cantum. Prioritate ergo durationis'-' nec corporalis natura ante angelicam, nec e converso; prioritate autem electionis sive dignitatis prior omnium creala est sapientia. — Ad auctoritates Hilarii et Isidori, di- cendum, quod ipsi loquuntur secundum illam posi- tionem, quae posuit, creationem tempore praecedere distinctionem. Unde in principio temporis Angelus et materia sunt creata; sed res non fuerunt distin- ctae usque ad tertium diem. — Vel potest dici,Aiiter. quod Hilarius loquitur secundum opinionem °, et Isidorus de prioritale secundnm fraevisionem.
3. Quod obiicitur, quod Deus totam potentiam exponit ad productionem unius rei; dicendum, quod ; quamvis totam exponat , non tamen totaliter expo- sotanduni nit. Virlus enim divina non tantum dicitur infinita, | quia possit de non-ente facere ens, sed etiam quia non potest tot, quin plura; unde nunquam tot si- mul producit, quin adhuc possit plura; unde potest, quantum est de se , in infinituni intensione et exten- • sione". Et ideo non valet illud.
4. Quod obiicitur de simplici, dicendum, quod illud habet locum in illo simplici, in quo simul esl simplicitas et finitas; sed de illo, quod simplex est i et infinitum siniul et semel, veritatem non habet. ; Illud enim etsi ratione simplicitatis totuiu se con- j vertat ad id, ad quod se convertit, tamen ratione ; immensitatis nunquam se totaliter ad effectum pro- ducendum convertit.