Text List

II, Distinctio 2, Pars 2, A. 1, Q. 1

II, Distinctio 2, Pars 2, A. 1, Q. 1

Utrum caelum empyreum sit, et cuiusmodi sit.

Quaeritur ergo primo de caelo enipyreo quan- tum ad qualilatera naturae, et quaeritur , utrum caelum erapyreura sit, et si sil, cuiusraodi sit. Et quod sit , videtur.

1. In quolibet genere mobile praesupponit immobile, quia omne fluxibile ad fixum terminatur; sed corpus caeli siderei est niobile : ergo supra illud de necessitate est ponere ulterius corpus, quod sit immohile; hoc autera dico empyreura. Si tu dicas, quod non requiritur, quia raotus circularis est circa locum et non requirit immobilitatem nisi a parte medii " ; contra: totum caelura movetur ; tunc ergo quaero de ultima superficie caeli, utrum moveatur ; constat quod sic ; sed omne mobile est in loco ^ , quia "non qnaereretur locus , nisi esset motus": ergo etc.

2. Item, in quolibet genere multiforme praesup- ponit uniforme, sicut multa praesupponunt unum"; sed caelum sidereum est multiforme : ergo ultra illud et supra est corpus uniforme; hoc autem di- cimus empyreum : ergo etc.

3. Item, in quolibet genere , in quo est ponere inflmum et medium , est ponere supremum ; sed gradus in corporibus atlenditur secundum gradus perspieui et lucis; sed invenitur corpus opacum simpHciter, ut terra, et simpliciter ' secundum totum opacum : ergo si complemenlum est in corporibus, debel esse corpus simpliciter et secundum totum luminosuni; lioc dico empyreum : ergo etc.

4. Item. habitalio habitatori debet respondere : ergo cum aliquis locus tenebrosus damnatis debea- tur, ergo per oppositura videtur, quod lucidns de- beatur Beatis.

CONTRA : I. Quod non conveniat universo, quod id opposi- iiiud sit corpus uniforme , videtur, quia corpora mundi principalia creata sunt ordmata et ornata : ergo cum ornatus consistat in maiori distinctione et pulcritudinis additione. impossibile est, corpus iliud esse uniforme.

2. Item, lux se diffundit secundum omnem differentiam positionis, ergo sursum et deorsum ; sed lux solis maximae est diffusinnis inler corpora mundi : ergo sursum se diiTundit, cum non habeat obslaculum. Ergo cum non se habeat semper uni- formiter , modo illuminat unam partem empyrei , modo aliam : ergo corpus illud non est uniforme in luminositate, ut videlur.

3. Item, quod non conveniat esse aliquod cae- lum immohile, videtur, quia omne caelum necessa- rio es( sphaericae figurae, sicut probat Philosophus ", et rei veritas est : sed sphaerica figura apla est omnino motui : ergo omne caelum, eo ipso quod caelum , est mobile : ergo etc.

4. Item, ([uod propinquius est motori citius et velocius movetur " ; sed corpus supremum est tale : ergo non solum moveri , sed eliam velocissime mo- veri competit sibi.

5. Item, hoc nnbilitatis est in caelo, ut movea- lur — unde orbis prinnis, scilicet caeli stellati , movetur velocius , et ratio huius est , ut assimiletur suo motori ' — sed quanto aliquod corpus superius, tanto nobilius et motori siinilius el tanto mobilius: ergo si empyreum est ultra firmamentnm. non est ergo immobile.

CONCLUSIO

Est caelum empyreum, et quidem uniforme, immobile et perfecte luminosum.

Respondeo : Dicendum, quod quamvis Sancti parum loquantur de hoc caelo, quia latet nostros sensus. et philosophi adhuc minus, tamen ponere conchisioi- est caelum empyreum. sicut dicit sacra Scriptura : In principio creavit Deus caelum et terram ". Strabus esponit de empyreo, et hoc probat per lit- teram sequentem . quia flrmamentum et caelura aqueum facta sunt secundn die. Et Damascenus ' hoc exponit : In principio creavit Deus caelum , id est "sine steUis sphaericae formae".

Ponendum est etiani iUud caelum , quia per- suadet ratio finis triplex. Una est perfectio universi, alia est propter motum firmamenti, et tertia princi- palis propter habitationem hominis beali. Et quoniam finis imponit necessilatem liis quae sunt ad finem . ' propter perfectionem"' universi necesse est, ipsum coDciusio s. esse uniforme, quia, cum sit caelum luminosum dif- forme, si non esset uniforrae, non esset universum completum. Propter motum firmamenti ponendum est ipsum imniohile, ut motus mobilis fiat circa im- mobile, scilicet centrum, et inlra continens immo- bile et locans', scilicet empyrenm. Propter habita- conciam L adum hominis beati ponendum est ipsnm lumino- sitatis perfectae, ut babitatio congruat suo babita- tori. — Ex his igitur colbgitur, quare sit factum, et cuius sit dispositionis inter alios caelos, quia uni:- forme, immobile et luminositatis perfectae.

1. Quod obiicitur, quod non esl uniforme, quia ^ soiuiio op-ornatum: dicendum, quod ipsa lux propter sui no- bihtatem est sibi ornatus ; quomam ergo corpus illud est luminosum per totum, alio ornatu non A)ia soiotio. indiget. — Vel potest dici, quod, sicut illud caelum decoratum est astris , ita istud Angelis, qui sunt quasi astra caeli empyrei , iuxta illud lob trigesimo octavo ^ : Cum me laudarent astra matutina. Et iterum, astra, eius erunt homines beati, et quasi sol eius erit Agnus Dei.

2. Quod obiicitur, quod sol diffundil lumen in ipsum empyreuui: dicendum, quod illius corporis non est recipere lumen , ad minus * ab inferioribus. Et ratio huius est limitatio Yirtutis a parte ^sohs, quia nihil agit ultra ierminum sibi a Deo constitu- tum. Unde sicut ignis stat, cum pervenit ad bori- zontem, nec ultra progreditur, et terra, cum per- venit ad centrum ; ita solis radii non protenduntur extra firmamentum, quia lucerna est huius visibilis orbis. — Alia ratio est, quia maior influentia absor- bet minorem ; et ideo tanta est illius caeli influen- tia, quod ad ipsum non pervenit minor, sicut can- dela non illuminat soleni.

3. 4. Quod obiicitur, quod est mobile, quia spbaericum et propinquum *; dicendum, quod ad motum non sufiicit sphaerica flgura, sed etiam ne- Ratio 1. cessarius est, ut dicunt aliqui, locus continens ; et rationabile videtur. Necessarius est etiam absque dubio elfeetus, vel utilitas mobihs vel alterius. Quo- niam ergo caelum illud non est in alio, et quoniam est uniforme per totum , per sui motum nihil face- ret; et ideo est immobile. Similiter, quia est uni- forme, non babet moveri, quia non habet dextrum Rntio 3. et sinistrum. — Sed prima ratio de immobilitate non habet muUam necessitatem , cum motus circu- nae rat, laris secundum Philosophum " non requirat locum probant."; in qu0, sed circa queni. Secunda de utilitate simi- liter, quia simililer posset dici de aqueo; eodera modo de tertia '. Praeterea , dextrum et sinistrum sunt in caelo non ratione diversitatis partium, sed ratione influentiae motoris ; et illud satis faciliter probatur, quia dextrum et sinistrum non mutatur, quamvis omnes partes caeli mutentur.

Et ideo ratio. quare non movetur, est, quia Deus mhil mfluit super ipsum ad motum, sed ad quietem tantum ; et sicut influentia Dei movet firma- mentum, sic quietat empyreum. — Ratio autem huius est, quia locus iile est regio deputata his qui omni modo in statu sunt et quiete; et ita patet, quod non magis appropinquat motori, ut motor est, sed ut est stabiliens. — Ex hac ratione , scilicet quia esl, Hincsegl ut sit locus Beatorunij accipitur triplex ems pro- propricta.j prietas ', scilicet mmoito*, uniformitas et lu- minositas. Et haec est ratio magis catholica, quia etiam motus caeli stellati non est nisi propter obse- quium hominis viatoris ; unde numero electorum completo, non erit araplius revolutio. Rationes autem philosophicae ' , quae assignantur de motu caeli , apud fideles plus habent vanitatis quam veritatis si quis diligenter aspiciat.

5. Quod enim obiicit de assimilatione, respon- | deri potest , quod illa causa est nulla, sed impletio ' numeri electorum. — Vel dicendum, quod est assi- .uia soiuij milatio in essendo, et est assimilatio in causamlo. [] Verbum Philosophi non habet veritatem primo modo, 1 1 quia Deus et motor caeli est immobilis ; sed secundo modo, quia per sui motum est causa generationis'". Quia ergo empyreum non assimilaretur in causando, si moveretur, et esset minus siraile in essendo; ideo simpliciter dicendum , ipsum esse immobile. Et sic patent omnia.

PrevBack to TopNext