Text List

II, Distinctio 2, Pars 2, A. 1, Q. 2

II, Distinctio 2, Pars 2, A. 1, Q. 2

Utrum caelum empyreum influat in haec inferiora.

Secundo qiiaeritur de empyreo quantum ad virtutem influentiae. Et quaeritur, utruin empyreum influat in haec inferiora, an non. Et quod sic, vi- detur.

1 . In quolibet creato, quod est perfectum et com- pletum , est subslantia , virtus et operatio^: ergo in ipso empyreo. Si ergo habet virtutem, aut ope- ratur in id quod supra, vel in id quod iiixta , vel in id quod infra. Non in id quod supra, pla- num est; nec in id quod iuxta, quia ipsum est supra omnia corpora: ergo videtur, quod per illam virlutem influitjjin id quod infra; aut virtus^et substantia eius erit otiosa , quod est plane incon- veniens.

2. Item, omnia corpora propter humanum obse- cjuium sunt facta, unde "sumus nos finis quodam raodo omnium eorum quae sunt'": ergo si empy- reum aliquid est, de aliquo servit homini ; sed hoc non faceret, nisi aliquid in haec inferiora influeret: ergo etc.

3. Item, quanto aliquod corpus situ est supe- rius, tanto inter corpora nobilius est'', et quanto nobilius, tanto potentius et melius, et quanto poten- tius et melius, tanto in agendo el influendo efQca- cius: si ergo caelum empyreum est supremum, ergo videtur, quod sit maxime influens in haec in- feriora.

4. Item , quanto lumen ^ est maius , tanto ma- gis se diffundit et multiplicat: si ergo empyreum inter corpora est luminjsum maxime, ergo maxime diffusivum; sed lumen illud non privatur efflcacia vegetandi et conservandi , quemadmodum nec hunen flrmamenti : ergo videtur , quod empyreum in haec inferiora magis sit influens.

CoNTRA : 1. Influentia caeleslis corporis maxime .-^d opposi- consistit in diffusione luminis et caloris ; sed empy- reum non calefacit ^ , nec ista corpora inferiora irra- diat: ergo videtur, quod nulla sit influentia empyrei in haec inferiora.

2. Item, corpora, quae sunt infra flrmamen- tum, sufficienter inQuunt ad vegetationem et gene- rationem in his inferioribus faciendam : ergo "si natura nihil frustra facit "", videtur, quod alterius caeli influentia nulla sit , cum nuUius sit opportu- nitatis.

3. Item, influentia caeh debet esse conformis ei a quo est , debet etiam nihilominus esse confor- mis ei a quo recipitur ; sed caelum empyreum est incorruptibile, uniforme, quietissimum , statui et quieti gloriae deputatum, haec autem , quae infra ^ sunt, habent omnino oppositas conditiones: ergo videtur, quod nullo modo super corpora inferiora influere habeat.

4. Item, si influit super corpora, aut ergo ad nobiliorem effectum, quam sit influentia octavae sphaerae , aut ad niinus nobilem , aut ad eundem effectum. Ad eundem non oportet; ad mimis no- bilem non decetj cum illud corpus sit nobilius ; ad magis nobilem non potest : ergo nullo modo influit. Probalio: quod non possit in magis nobilem, vide- tur. Nam, sicut volunt philosophi et comniuniter tenent viri physici -, influentia caeli est operans ad productionem animae sensibilis ; sed supra ani- mam sensibilem non est nisi rationalis , haec autem nulli corpori est subiecta, immo est a creatione pura: ergo nullo modo potest eminentior esse in- ■ fluentia quam supra animam sensibilem ; et supra hanc influit firmamentum sufflcienter cum his quae sunt infra : ergo videtur , quod nulla sit influentia empyrei existentis supra. Si tu dicas, quod influit non ratione aniraae in se , sed ratione dispositioiiis a parte corporis ; contra: anima ralionalis miilur mediante vi sensitiva et vegetativa, et corpus dispo- nitur ad susceplionem animae mediante complexione aequali et spiritu triplici, scilicet vitali, naturali et animali ^ ; el ad haec omnia influit hoc caelum side- reum sufflcienter: ergo redit idem quod prius.

CONCLUSIO.

Caelum empyreum in corpora inferiora aliquam habet influentiam.

Respondeo : Dicendum , quod circa hoc duplex fuit opinio.

Quidam namque dixerunt, quod caelum empy- reum influit in liaec inferiora, et influentia nobilis- sima. — Cum enim sit corpus, necesse est, influentiam suam, si qua est, esse corporalem. Rursus, cum sit excellentissimum inter corpora caelestia, influit super corpora nobilissima, et talia sunt corpora hu- mana, quae sunt ordinata ad nobilissimam formam, scilicet animam rationalem , quae raaiorein et no- biliorem dispositionem exigit in sua materia. Cum igitur natura liicis disponat ad vitam, et triplex sit vita seciinduin triplicem diflerenliam animae, dif- ferens gradu et dignitale; tres Deus condidil cae- los ordinatos inter se gradu et dignitate, non so- luin naturae, sed etiam influentiae. ita quod cae- lura sideremn de se ordinatur ad conciliationem elementorum, ad susceptionem vegetabilis, cri/stal- linum ad susceptionem sensiiiilis, sed empyreum ad susceptionem rationalis.

Et hoc quidera rationabile videtur non solum Ratio -2. ratione ordinis influentiae , sed etiam ratione con- formitalis naturae. Caelum enim empyreum est locus spiritualium substantiarum , locus etiam cor- poruin gloriflcatorum. Et quoniam convenienlia esl loci ad locatuin vel manifesta vel oceulta, videtur influentia illius caeli esse consona corporibus nostris et animabus amica, non ratione sui, sed ratione suorum corporum , quae perficiunt et informant ■*.

Mvd vero opinio fuit circa hoc onmino isti con- opioio 2. traria, quae dixit, quod caeli empyrei in haec in- feriora nulla est omnino influentia , quia non habent corpora influentiam nisi secundum ordinem Condi- toris, habito respectu ad finem. Quoniam igitur empyreum ad perfectionem universi est conditum , et ut sit locus Beatorum, ideo regio illa^ et lux est a nobis reraota et occulta, sicut et ipsa gloria, quam per gratiam exspectamus et amamus et cre- dimus, licet non videaraus. Et ideo dicunt, quod empyreum non est ad obsequiura honiinis in prae- senti, sed ad obsecjuiura perpetuuin ; nec raelioralur, sed uniforraiter in sua dignitate subsistit. Et ideo rationes adductae ad ostendendain influentiam" in haec inferiora secundum hos non valent, quia or- dinatio illius corporis ad aliud ofliciuin secundum dictamen et imperium Conditoi'is huiusmodi influen- tiain non adraittit; et hoc solura oinnes illas ra- tiones dissolvit.

Quaelibet harum opinionuni satis probabilis est; quae autem sit inagis vera, non plane apparet. tiiis, Quis enim novit, si Deus illi caelo hanc occultam influentiam dedit super corpora nostra tum ratione nobilitatis , tum ratione conformitatis ? Hoc non est, ut credo, facile refellere nec per violentiani aucto- ritatis, nec per eflicaciam rationis. Rursus, quae sit necessitas huius influentiae, nec ratio nec aucto- ritas manifestat, cuin satis videalur sulTicere aliorum inferiorum corporum influentia. — Ideo in neutram partem oinmno declinando, dicendum vi- detur, quod cum caelum empyreum sit primura creatum inter corpora, quod est maximura mole et virtute: quia est luaximum mole , omnia corpora ' locat per ambitum et continentiam; quia maximum virtule, cetera vegetat et conservat per suani in- fluentiain. Omittendo igitur illam influentiam, quam dicitur haliere super humana corpora, sustineri potest, quod aliquem effectum el aliquam influen- tiam habeat super corpora inferiora, tanquam pri- mum creatum super sequentia. Et rationes ad hoc inductae sunt concedendae.

1. 2. Quod ergo obiicitur de influentia luminis et caloris, dicendum, quod influentia luminis potest esse dupliciter : vel manifesta , vel occulta. Manifesta influentia est per diaphanum corpus, ma- xime quando sensu percipitur. Occulta influentia est non solum per diaphanum corpus, sed etiam per opacum, sicut virtus stellaruni est in mineralia, quae latent sub terra. — Vel potest dici , quod est influentia mediata et immediata; et possibile est, quod influentia caeli siderei vigoratur ex adiuraento luminis superiorum caelorum, et virtutem susce- ptam desuperius derivat et transmittit ad haec in- feriora; et videtur nobis esse propria illorum ', cum tamen non sit propria , sed etiam aliena. — Et per hoc patet aliud , quod non est causa sufficiens virtus inferiorum caelorura nisi per adiuraentum supe- riorum.

3. Quod obiicitur de conformitate, dicendura , quod conformis est natura spiritus, qui disponit ad vitam, ipsi luci caelesti quantum ad puritateni; et hac ratione nata est recipere; sed non oportet in omnibus consonare.

4. Quod obiicitur, utrum ad nobiliorem efi^e- ctum; dicendura secundum primam opinionem, quod ad nohiliorem effectum , quia ad generationem spiri- tuum , qui sunt dispositio ad susceptionem ' animae rationalis. — Et si tu obiicias, quod non sunt alii, quam illi qui disponunt ad sensibilem: dicendum, quod etsi non sint omnino alii secundum formam, taraen sunt puriores et excellentioribus et nobilio- ribus potentiis nati ministrare, secunduni quam etiam rationera nobiliorera oportet esse complexionem et organizationem tara humani corporis quara brutalis. — Potest taraen sustineri, quod aA eosdem effectus influunt, nec tamen alterum eorum superfluit, quia virtus caeli inferioris et influentia adiuvatur per virtutera superioris, et virtus superioris operatur mediante virtute et influentia inferioris; ideo neu- trum superfluit, sed ad haec inferiora conservanda et perficienda virtus utriusque concurrit.

PrevBack to TopNext