II, Distinctio 2, Pars 2, Dubia
II, Distinctio 2, Pars 2, Dubia
Dub. I
In parte ista sunt dubitationes circa litteram, et primo (juaeritur de hoc quod dieit: Cum me lau- darent astra matutina. Dicit enim, hoc de Angelis intelligi. Sed contra hoc est quod dicit Damascenus * : Tradunt sibi consilia . sermone sine voce prolato: si ergo Angeli non loquuntiu', ergo non laudant. — Jtem, Angeli sniit substantiae spirituales: ergo non habent organa corporalia, ergo nec vocem possunt formare. — Item , vox formatur ex percussione et fractione aeris: si ergo in empyreo non est aer, ergo non videtur, quod possit ibi esse vox nec sonus, ergo nec laus , non solum ab Angelis, verum etiam nec ab hominibus beatis. Si dicas, quod intelligitur de laude mentali, non vocali; in conlrarium sunt revelationes Sanctorum, qui audierunt multas ani- mas ; maxime exemplum est in beato Martino , quem audivit quidam vir sanctus ^ cum laudibus ferri in caelum. — Item, in eonlrarium est auctoritas Isaiae sexto " : Clamabant alter ad alterum etc. ; et in Apocalvpsi quailo: Requiem non habebant etc. — Item, ratio videtur illud persuadere, quia ibi erunt organa vocum, et in hoc vnaxima est iu- cunditas, et in hoc manifestatur maxime divina glo- ria: ergo videtur, quod laus vocalis erit in patria.
Respondeo : Dicendum, quod super hoc non habetur certitudo, nec per auctoritates nec per ra- tiones cogentes. Cum enim utraque pars sit proba- bihs, utraque tenetur a diversis.
Quidam namque dicunt, quod in caelo empyreo opinio i. non erit nisi laus mentalis tam ab Angelis quam ab hominibus beatis, tum quia non eompetit loco, tum quia non competit localis, maxime Angelis; et si Angeli raonstrati sunl laudare vocaliter, hoc fuit per visionem imaginariam ', non corporalem. Nec oportet , huiusmodi corporalem laudeln esse , quia tanta erit mentalis , quod haec locuni non habebil.
Aliis autem magis placet, quod laus vocalis erit in patria quantum ad homines, qui habebunt organa , ut sic non solum animus laudel Deum , ve- rum etiam lingua, et totus homo feratur in laudem divinam. — Etsi quaeratur, quomodo hoc possit esse, dicunt, vel quod illa vocis formatio non erit per in- spirationem et respirationem , sed per aerem, qui quasi naturaliter erit Beatis complantatus , sicut patet in quibusdam animalibus, ut in apibus'; vel certe ita deserviet empyreum glorificatis, sicut aer corporibus non glorificatis. De Angelis vero dicunt, quod quia incorporei sunt per naturam propriam , non competit eis nisi laus mentalis. Unde Gregorius -: "Laus Angelorum est in ipsa admiratione contem- plationis". Sed quia Angeli , dum ministrant nobis , corpora assumunt ad nostrum solatium et in illis loquuntur et voces formant ad noslram inslructio- nem aliquando, ita etiam in illis vocaliter Deum laudant ad nostram consolationem.
Quaecumque pars teneatur, satis plana est so- u-Iutio obiectorum. Quaecumque istarum positionum teneatur, planum est, quod textus lob inlelligitur de Angelis beatis . qui dicuntur astra propter fulgorem matutinae cognitionis , quam habent in Verbo: et de laude mentali quantum ad exultalionem. quam habent de Deo
DUB. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit lucifer : Ascen- dam in caelum. Cum enim esset in empyreo , vi- detur , quod ultra empyreum sit aliud caelum. Si tu dicas, quod non esl aliud caelum corporale, sed spirituale; contra: extra ultimum caelum cor- porale nihil est, quia "est continentia visibilium et invisibiiium''": ergo videtur, quod non sit aliud caelum spirituale ultra empyreum, quin etiam sit aliud corporale. — Item, Christus sedet a dextris Dei \ et beata Virgo est exaltata super omnes cho- ros Angelorum ; et tam Christus quam beata Virgo est in caelo corporali : ergo si Angeli sunt in empyreo, videtur, quod ultra empyreum sit aliud caelum corporale: ergo non intelligitur de spirituali.
Quaeritur igitur, si ultra empyreum est caelum spirituale , quid sil, quid contineat, et pro quanto dicatur caelum.
Respondeo: Dicendum, quod cae/iHw est nomen impositum corpori secundum suam priraam impositionem; et corpus, quod est sursum, dicitur caelum, quia est eontentivim, secretum et quietum. Et quia haec triplex proprietas reperitur in celsitudine di- vinitatis, ideo ipsa dicitur caelum: est enim ampla immensitate virtutis, secreta profunditate cognitionis, quieta tranquillitate delectationis. Hoc est caelum, ad quod lucifer ascendere voluit, quia ad hanc celsitu- dinem; hoc est superius omni caelo. non situ, sed dignitate ; et maius est omni caelo , non extensione , sed sua immensitate, per quam est extra omnia, non exclusus, sicut dictum est in primo libro ". In hoc autem caelo sunt solum tres personae, scilicet Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui soli sunt omnino et perfecte aequales. Omnia autem creata, sive corporalia sive spiritualia , intra empyreum sunt.
Quod obiicitur de Christo, quod sedet a dextris'; oe chnsto dicendum, quod hoc, si dicatur secundum divinam gine.'^"" naturam, dicitur per omnimodam aequalitatem. Si autem secundum humanam, sic dicitur sedere a dextris , quia in potioribus bonis Patris; unde in empyreo ceteros excellit, tam Angelos quam homi- nes, et loco et dignitate. — Post ipsum credimus beatam Virginem super omnes alios; deinde ceteri ordinantur secundum dignitatem meritorum **. — Huius autem imaginatio faciliter potest haberi , si imaginatio. quis imaginetur aves in aere secundum ordinem , et pisces in aqua; sic in empyreo intelligenda sunt coUocari corpora, quia corpus illud multum habet de altitudine, sicut et alii caeli. Unde non debet quis imaginari, quod ibi sint Beati sicut in solario, nec tamen intelligendum , quod imus sit directe su- per caput alterius; sed sicut, si esset mons rotun- dus, et aliquis esset in culmine, et aliqui circum- circa: sic potest aliquis imaginari, qui melius nescit, dispositionem Beatorum in caelo empyreo et Chri- sti. Vix tamen potest quis taliter imaginari , quod ^fotandam. perveniat ad cogitandam dispositionem per eum mo- dum. per quem est; et ideo magis est desideranda, quam in imagine " describenda.
Nota tamen, quod in dispositione caeloruni sive De disposi- numero videntur contradicere doctores sacrae Scri- mero caeio- pturae philosophis. Nam philosophi " sphaeras octo ™' esse dicunt, doctores aliqui novem ponunt, aliqui octo , aliqui septem caelos ; et ideo sibi ipsis viden- tur contrariari. Ratio autem huius diversitatis est, quia philosophi nihil de empyreo sunt locuti, nihil etiam de igne el aiire, quando loquuntur de caelis. Scriptura sacra etiam aerem caelum appellat, et aquas supra caelum et ipsum empyreum et ipsum Deum. — Ratio autem diversitatis inter doctores ex hoc venit , quod quidam numerant caelum spiriluale cum corporalibus, ul Beda'; quidani vero oraittUDt ulteiius; quidam dividunt firmamentuni in duo, sci- licet iii caelum sidereum et planetarum; quidam coninngunt. Similiter quidam dividnnt aereum in duos, quidam coniungunt; similiter de igneo. Taraen secunduni communiorem computationem novem po- nuntur caeli, largissime accipiendo, scilicet aereum, aethereum, igneum, olyrapicura, caelum planetarum, firmamentum, aqueum, empyreum et caelura Trini- latis. Horum autem sufficientia patebit infra .