II, Distinctio 2, Pars 2, A. 2, Q. 4
II, Distinctio 2, Pars 2, A. 2, Q. 4
Utrum plures Angeli sint simul in eodem loco.
Quarto et ultimo quaeritur , ulrum plures Angeli simul possint esse in eodem loco primo. Et quod sic, videtur ratione multiplici.
1 . Et prima est haec : Angelus non est in Ad opposi- loco corporaliter , sed spiritualiter : ergo cum di- '™- cat Philosophus tertio de Anima •' , quod "anima est locus specierum", in quo sciUcet snnt spirituali- ter, similis est modus existendi Angelum in loco et speciem in anima. Sed in anima simul possunt esse plures species. ita quod tma non est in alia : ergo pari ratione plures Angeli in uno loco corpo- rali.
2. Item, Angelus non est minoris simphcitatis quam punctus; sed duo puncta possunt esse simul: ergo et plures Angeli. Probalio minoris: Philosophus ° dicit , quod "contigua sunt , quorum ullima sunt simul": et dicit , quod "simul sunt quaecumque in eodem loco primo sunt": ergo cum contingat lineas contiguari , et ila ultima esse simul: ergo duo indivisibilia sunt simul.
3. Item, per aliud simile: quia "Angeli sunt lii- mina spiritualia", sicut dicil Dionysius ; "sed lu- mina corporalia", quae sunt minoris simplicitatis et magis dependent a loco corporali, "simul sunt", sicut dicit Dionysius, et plures species in eodem medio simul sunt, sicut patet: ergo pari ratione, immo fortiori plures Angeli in uno loco.
4. Item , rationalis anima magis appropriat sibi corpus, in quo toto est, quam Angelus locum, quia maiori nexu illi unitur : sed daemon potest obsidere et esse in eodem corpore cum anima: ergo etc.
b. Item , Sancti dicunt et infra ^ habebitur , quod corpus glorificatum pertransit per non glori- flcatum : ergo possunt simul esse duo corpora, ergo multo fortius duo spiritus. Si dicas , quod non valet in spiritibus , quia unus non est materialis respectu alterius, sicut corpus non glorificatum respectu glo- rificati ; obiicitur tunc : sint simul duo corpora ani- mata, quorum unum sit glorificatum et alterum non; constat , quod duae animae sunt sinml ; et tamen una non est materialis respectu alterius : ergo pari ratione duo spiritus.
6. Item, spiritus rationalis non occupat locum; intelligamus eiiim, quod locus sit vacuus a corpore, et ponatur ibi spiritus , nihilominus erit vacuus sicut prius, et natus tantum recipere, quantum prius: ergo cum aeque bene possit ibi esse corpus, sicut si non esset ^ spiritus. pari ratione videtur, quod et alius spiritus.
CONTRA : 1 . Strahus dicit et habetur in littera ■* , Fondamcnta. u quod statim, cum empyreum est factum, repletum est sanctis Angelis : sed non est repletum quoad vacuitatem , ergo quoad ornatus totalitatem : ergo loca distincta et diversa habent in erapyreo : ergo si eos ita produxit Deus , sicut nati sunl esse, non ergo in eodem loco nati sunt esse, sed in diversis.
2. Item , Augustinus de Fide ad Petrum ^ : "Inest singulis spiritibus naturalis terminus, quo a se invicem distinguuntur, et unus in altero non est": ergo si distincti sunt per termiiios naturales, im- possibile est , eos esse simul et in eodem loco simul existere.
3. Item, locus dicitur ad locatum relatione essentiah: ergo cum, multiplicato uno relativorum. multiplicatur alterum " , quot sunt locata , tot sunt loca, eodem modo, quo locus dicitur adlocatum :'ergo cum locus Angeli dicatur ad locatum non per mo- dum mensurantis, sed per modum ^definientis, ergo quot sunt Angeli definiti, tot sunt loca definienlia.
4. Item, sicut se habet locus ad locatum, ita e converso ' , ergo sicut unum locatum ad plura loca, ita unus locus ad plura locata; sed unum locatum, ut Angelus, non potest esse in pluribus locis ' : ergo unus locus non polest esse plurium Angelorum : manifestum est ergo etc.
CONCLUSIO.
Respondeo : Ad praedictam quaestioneni dixe-°P'"'° '■ runt aliqni , quod Angeli poterant esse plures si- mul, nullo repugnante, et hoc propter suam sim- plicitatem et propter hoc, quod locum non replent ratione suae spiritualitatis. Unde nec minuunt loci capacitatem, quemadmodum nec lumina nec idola in medio, nec species in anima, quae in eodem et secundum idem sunt in multitudine; nec tamen po- nitur idohmi in idolo, nec lumen in lumine ; sic dicunt se habere in proposito. Nec cogit obiectio de replelione caeli ' ,, quia hoc dictum est propter spi- rituum multitudinem ; nec de virtute sive loco spi- rituali, quia semper distinguuntur propria virtute et natura , nec unus illabitur alteri ""; nec de relatio- ne , quia unius ad alterum non est habitudo nec dependentia necessitatis , sed solum cuiusdam con- gruitatis.
Alii dixerunt, quod quamvis Angelus spiritua- 'Jpinio 2- liler sit in loco, tamen plures Angeli in eodem loco simul esse non possunt, repugnante habitudine di- stinctionis , quae est loci ad Angelum. Sicut enim duae species albedinis in eadem anima esse non possunt, non propter hoc, quod repugnet repletio, sed propter lioc, quod repugnat ipsius animae in- formatio, quia informata specie albedinis, non potest iterum consimili specie informari ": similiter in pro- posito locus definiens aliquid non potest aliud , quod eodem modo est in loeo, definire ; unde sicut unum corpus non potest perfici a duabus anima- bus, sic nec unus locus primus deputari duobus spiritibus.
Sed melius istam quaestionem terminare possu- mus, si respiciamus ad rationem, ob quam Angelos ponimus in loco corporali ; hoc enim non est propter indigentiam Angeli, quia, omni corporali loco de- structo , posset spiritualis substantia permanere. Nec hoc etiam est propler indigentiam loci, quia per praesentiam Angeli nuUa removetur indigenlia loci ; sed hoc est propter ordinem universi. Quoniam igitur Angelus locum non occupat, Angelus indigen- tiam loci corporaUs non terminat , nec simpUciter nec in parte; quantum ' est de spirituali natura eius et loci, nihil prohiberet, plures spiritus simul esse, sicut plura idola, vel species in anima. Sed quoniam ordo universi ita tolhlur per omnimodam indistantiam, sicut per distantiani infinitam : sicut non patitur ordo universi , ut Angelus inflnite distet ab Angelo, immo omnes intra unam circumferentiam caeh ultimi clauduntur ; sic non patitur , quod An- gelus in eodem loco primo simul sit cum Angelo. Et ex his patent obiecta.
1. 2. 3. Quod enim obiicitur de speciebus in anima et punctis et luminaribus , patet responsio , quod non est simile, pro eo quod diversae species diversas indigentias animae complenl ; non sic plures Angeli indigentiam loci. Amplius, non sic attenditur ordo in illis quantum ad existentiam in loco, sicut in Angelis.