Text List

Praeambulum

Praeambulum

Consequenter circa tertium articulum quaeritur de veritate humanae naturae. Et cum duo concurrant ad hoc quod aliquid dicatur de veritate humanae naturae, materia videlicet et forma, ad quartum librum spectat dicere de veritate humanae naturae ex parte formae, ubi agitur de resurrectione ; ad hunc vero locum spectat inquirere de veritate humanae naturae ex parte materiae, ubi inquirit Magister, utrum aliquid extrinsecum in veritatem humanae naturae possit transire. Circa hoc igitur duo quaerenda sunt. Primo quaeritur, utrum aliquid transeat in veritatem humanae naturae per actum generativae. Secundo quaeritur, utrum aliquid transeat in veritatem humanae naturae per opus nutritivae.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum