Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum aliquid transeat in veritatem humanae naturae per actum generativae

Circa primum sic proceditur et quaeritur, utrum aliquid transeat in veritatem humanae naturae per actum generativae.

Rationes principales

Et quod non, videtur. 1. Primo, auctoritate doctorum authenticorum, videlicet Magistri Sententiarum et Hugonis. Ait enim Magister in littera sic : "Omne quod in humanis corporibus naturaliter est descendit a primo parente lege propagationis et in se auctum et multiplicatum est, nulla exteriori substantia in id transeunte". Similiter magister Hugo de sancto Victore, in fine sextae partis : "De substantia costae, in se divina virtute absque extrinseco additamento multiplicata, corpus mulieris factum est, quemadmodum postea naturam humanam, a primis parentibus in subsequentem generationem seminatam, a modico iam in tantum multiplicatam cernimus, ut multa hominum millia ex eo iam excrevisse videamus".

2. Item, hoc ipsum ostenditur secundo auctoritate Sanctorum. Dicit enim Anselmus, in libro De conceptu virginali, capitulo 2, loquens de primis parentibus : "Quia tota humana natura in illis erat et nihil extra ipsos erat, tota infirmata est et corrupta". Et quod maius est, Augustinus, X Super Genesim ad litteram, dicit quod nos fuimus in Adam secundum rationem seminalem et secundum corpulentam sub stantiam ; caro autem Christi fuit solum secundum corpulentam substantiam. Quodsi haec vera sunt, quod tota caro et omnium posterorum caro fuit in Adam, ergo nihil extrinsecum per virtutem generativam transit in ipsam.

3. Item, hoc videtur auctoritate Evangeliorum, Matthaei 15, 17 : "Omne quod in os intrat, in ventrem vadit et in secessum emittitur". Ergo non videtur quod ex aliquo, quod ab homine comeditur, prolis corpus constituatur. Et Marci 7, 18-19 : "Omne extrinsecum introiens in hominem non potest eum coinquinare, quia non intrat in cor, sed in ventrem et in secessum exit, purgans omnes escas". Ibi Glossa : "Quamvis tenuissimus humor et liquens esca, cum in venis et artubus decocta fuerit et digesta, per occultos meatus, quos Graeci poros vocant, ad inferiora dilabitur et in secessum vadit".

4. Item, hoc ipsum videtur ratione. Primo per veritatem generationis : "generare enim est de sui substantia aliquem producere". Si ergo omnes vere et recte dicuntur ab Adam geniti et filii Adae, omnes sumus de aliquo quod esset eius substantia propagati ; sed qua ratione manus mea vel pes vel aliud membrum constitui habet ex eo quod fuit in Adam, eadem ratione et singula membra ; videtur igitur quod totum corpus cuiuslibet hominis ex Adae semine fuit consitutum ; et si hoc, nihil extrinsecum transit in veritatem humanae naturae per actum virtutis generativae.

5. Item, hoc ipsum videtur per legem cognationis, quoniam stipes non potest contrahere cum aliquo ex ipso procedente nec aliqui approximantes stipiti possunt ad invicem contrahere ; hoc autem non est ob aliud nisi propter unitatem carnis et sanguinis : ergo videtur quod non de superfluitate nutrimenti, sed de substantia patris proles generetur, et non solum de substantia patris proximi, immo etiam patris, remoti, alioqnin vana erit lex cognationis ; quod non solum est contra veritatem sacrae Scripturae, immo etiam contra dictamen naturae.

6. Item, hoc ipsum videtur per conditionem resurrectionis. Necesse est enim unicuique animae proprium corpus reddi. Esto igitur quod aliquis nutritus de carnibus humanis generet prolem, si semen illud de alimento sumtum est, cum huius alimentum esset de veritate corporis alterius hominis, rediret ad primum corpus : ergo iste non resurgeret qui generatus est ex illo semine, cum anima privaretur proprio corpore. Si igitur hoc est impossibile, restat et illud impossibile esse, videlicet quod aliquid extrinsecum transeat in semen : augetur igitur quod a primo parente decisum fuit in se ipso sine alterius appositione.

Sed contra : Philosophus, in libro De animalibus, dicit quod semen est "superfluitas ultimi cibi". Si ergo medicis in his quae dicunt circa suam scientiam credendum est, et naturalibus similiter in his quae dicunt circa suam scientiam credendum est, cum determinare de generatione hominis pertineat ad philosophum naturalem, credendum est ei quod semen sit ex superfluo nutrimenti sic quod aliquid extrinsecum in veritatem humanae possit transire.

Item, super illud Lucae 11, 27 : "Beatus venter" etc., Interlinearis : "Ex eodem fonte et lac nutriendis et semen procreandis pueris emanat ; de semine ergo Virginis potuit concipi, qui eius lacte potuit enutriri".

Item, Augustinus, in libro De vera religione : "Alimenta corpori non apta per congruos meatus eiciuntur, quorum aliud feculentissimum redditur terrae ad alias formas assumendas, aliud per totum corpus exhalat, aliud totius animalis latentes numeros accipit et inchoatur in prolem". Numeros autem vocat seminales rationes. Per istam auctoritatem expresse colligitur quod semen sit ex alimento. Si forte tu dicas quod Augustinus intelligit quantum ad partem seminis secundum materiam, obviat ipsa auctoritas, quae dicit quod alimentum accipit numeros, id est rationes seminales ; illa enim pars dicitur esse pars secundum speciem, super quam fundatur virtus activa et conversiva. In eadem etiam auctoritate subiungit quod ex illo alimento sic traducto omnia membra formantur. Et planum est, secundum medicos, quod membra radicalia ex partibus secundum speciem habent formari sive ex humore radicali.

Item, hoc ipsum videtur ratione. Omne augmentum, quod fit per naturam, vel fit per rarefactionem vel fit per additionem. Si ergo ex illo semine, quod ab Adam decisum fuit, omnes homines naturaliter producti sunt, necesse est illud esse auctum vel per rarefactionem vel per additionem. Sed per rarefactionem non posset, quia nec tot atomi fuerunt in illo semine quot homines sunt ex eo producti. Si ergo auctum est, hoc est per additionem ; aliquid igitur extrinsecum intrat in seminis humani constitutionem. Quodsi tu dicas tertium modum augendi esse per multiplicationem naturae possibilem, obicitur contra hoc per Hugonem de sancto Victore, qui dicit quod "facere aliquid in maius secundum substantiam et quantitatem sine appositione, hoc est soli Deo possibile".

Item, impossibile est aliquem per virtutem riutritivam nutriri, nisi apponatur aliquid extrinsecum per quod quis nutriatur. Ergo pari ratione impossibile est virtutem augmentativam augmentare substantiam, nisi addatur aliquod extrinsecum, per quod augmentetur. Aut si potest in se ipso augeri, quare non potest per se ipsum nutriri ?

Item, de nobilitate agentis est quod possit aliam materiam ad se ipsum trahere et in se convertere, sicut ignis convertit in se aerem. Si ergo potentia generativa in homine completa est et perfecta, et ratio seminalis in ipso est maxime activa, videtur quod possit agere in extrinsecam materiam et in se convertere et rationem seminalem ei communicare ; et si hoc, per opus virtutis generativae in veritatem humanae naturae potest aliquid extrinsecum transire.

Conclusio

Aliquid de alimento transit in veritatem humanae naturae et simul cum humido radicali fit de veritate prolis

Respondeo : Intelligendum est hic quod, sicut expresse patet in littera, opinio Magistri Sententiarum fuit quod nihil extrinsecum in veritatem humanae naturae per generationem transeat. Haec autem positio multum apparet esse probabilis. si quis attendat verba Sanctorum et simul cum hoc conditionem resurrectionis et legem cognationis. Hanc igitur positionem quidam sustinuerunt dicentes quod talis multiplicatio sine extrinseci appositione in humana natura fit per virtutem supernaturalem ; alii, quod hoc fit per virtutem supercaelestem ; tertii, quod hoc fit per virtutem elementarem.

Primi dixerunt quod sicut Deus sibi reservat animarum creationem propter earum immortalitatem, sic etiam substantiam corporum humanorum multiplicat et augmentat sine additione extrinseca, sicut multiplicavit panes evangelicos et sicut multiplicavit costam, de qua formata est Eva ; et hoc, quia corpora humana sunt ad immortalitatem ordinata. Non tamen dicitur facere miracula sic multiplicando, quia hoc facit quasi faceret per naturam. Natura enim alendo et nutriendo quasi fovet extrinsecus ; sed Deus est qui nutrimentum praestat intrinsecus. Huic autem modo dicendi obviat et sensus et ratio et auctoritas. Sensus obviat, quia sic videmus hominem ex homine produci sicut asinum ex asino et sicut plantam ex planta. Si igitur alia corpora naturalia fiunt ex materia addita et sensus noster non fallitur, iudicandum est similiter esse circa corpora humana. Ratio etiam obviat, quia non est generatio naturalis nisi eia in qua natura est vere agens et vere producens sibi simile. Si igitur multiplicatio hominis ex homine esset per virtutem supra naturam, et non per virtutem ipsius naturae, generatio hominis ex homine non esset naturalis ; et si hoc, non esset generatio vera. Repugnat etiam auctoritas. Dicit enim Augustinus, X Super Genesim ad litteram, quod nos fuimus in Adam secundum corpulentam substantiam et secundum rationem seminalem, Christus tantum secundum corpulentam substantiam. Sed si corpora nostra educerentur ex semine Adae per virtutem supra naturam, iam in ipso deberent dici, sicut et Christus, esse solummodo secundum corpulentam substantiam, non secundum rationem seminalem, cum seminalis ratio dicat vim activam.

Alii vero sustinent praedictam positionem, dicentes quod talis multiplicatio est per virtutem supercaelestem. Corpus enim quintae essentiae sive luminosum natum est ex se emittere lumen et se ipsum multiplicare, non educendo naturam Idhilnis ex illo corpore quod illuminat, sed simul multiplicat materiam et formam. Sic et in proposito dicere voluerunt quod, quia in natura humana multum est de natura quintae essentiae, potest ipsa in se ipsa multiplicari. Huic etiam modo dicendi obviat sensus et ratio et auctoritas. Sensus, quia nullum corpus caeleste multiplicat lumen suum in se, sed, si multiplicat, multiplica extra se et in materia extrinseca. Et iterum, non videmus quod sol in multiplicando generet solem vel producat solem : igitur, si secundum naturam caelestem attenditur ista multiplicatio in humano semine, nec multiplicabitur in se ipso nisi aliquo extrinseco superaddito, nec ex tali multiplicatione homo producetur ab homine, sicut nec sol producitur a sole. Ratio etiam obviat, quoniam multiplicatio per virtutem creatam est ab aliquo simili activo. Si ergo formae tantum est agere, et forma non assimilatur materiae, sed alteri formae, impossibile est igitur aliquid multiplicari per virtutem creatam quantum ad principium materiale, nec materiam elementarem nec caelestem. Auctoritas etiam repugnat, quoniam lumen, egrediens a corpore luminoso, corpus non est nec habet in se materiam ; et hoc supra planius ostensum fuit, distinctione decima tertia, ubi et auctoritates ad hoc inductae sunt. Difficile est etiam explicare, secundum istam positionem, qualiter natura quintae essentiae intret constitutionem humanae naturae. Et nisi hoc sane intelligatur, sicut explanatum fuit supra, distinctione decima septima, non potest de facili sustineri.

Tertii vero sustinent quod talis multiplicatio fit per virtutem inferioris naturae, concurrente simul potentia susceptiva ex parte materiae et activa ex parte formas. Materia enim, quantum est de se, non habet extensionem, sed quod extendatur tantum vel plus, hoc est ratione formae sibi adiunctae. Unde quantumcumque parum ponatur de materia in aliquo corpore, capax esset valde magnae extensionis, si esset aliquod agens quod posset formam tantae extensionis imprimere. Ex parte vero formae est ibi potentia multiplicandi sibi simile ; et hinc est quod, cum semen adiuvatur et confovetur per alimentum extrinsecum, vis illa seminalis in sua materia potest se ipsam multiplicare et crescere, nullo repugnante ; et ideo non oportet aliquid extrinsecum in veritatem humanae naturae transire. Et hoc videtur Augustinus sentire, cum dicit quod ex uno semine segetes segetum et silvae silvarum, greges gregum, populi populorum educi possunt, ita quod nihil reperitur postea in omnibus iliis, quod prius non fuerit invisibiliter in semine illo primo.

Huic autem positioni, etsi rationabilior ceteris videatur, nihilominus tamen, sicut et praedictis, repugnat sensus et ratio et auctoritas.

Sensus quidem primo repugnat. Nam si in his quae generantur fieret crementum per multiplicationem absque additamento, tunc mundus iste esset multo maior quam fuerit a principio et visibiliter cresceret quotidie. Non enim posset dici quod per resolutionem decem grana frumenti reducantur ad unum.

Ratio etiam repugnat, quia materia non est subiectum transmutationis nisi sub aliquo esse. Unde, etsi materia corporalium per intellectum abstrahi possit a forma corporum, nunquam tamen per virtututem alicuius creaturae potest exspoliari omni extensione et forma corporea ; propter quod in pluribus locis dicit Augustinus quod impossibile est ex corpore fieri spiritum, et Super Genesim ad litteram et in libro De immortalitate animae. Si igitur haec materia sub tali esse statum habet et determinationem in sua extensione, ultra quam natura non potest procedere, pro eo quod, sicut dicit Philosophus, "omnium natura constantium terminus est et ratio magnitudinis et augmenti" ; et alibi, quod ex uno pugillo terrae potest generari .ignis in millecupla proportione, exuno tamen pugillo non possunt generari nisi decem aquae : si hoc, inquam, ita est, impossibile est ponere quod aliqua res corporalis in se ipsa augeatur absque sua rarefactione et alterius appositione ; hoc dico de operatione naturae. Et attendendum est hic quod longe aliter loquendum est de materia secundum essentiam et secundum esse sive secundum substantiam. Nec est dicendum quod tantum sit de materia in uno parvo lapide sicut in uno monte, loquendo secundum esse sive substantiam, quamvis in materia secundum essentiam non sit considerare tantum et quantum. Et sic ratio non concordat huic positioni.

Auctoritas etiam obviat. Dicit enim Hugo, in sexta parte, ubi distinguit sex opera, quorum primum est de nihilo aliquid facere. Secundum est de aliquo aliquid facere secundum substantiam et quantitatem in maius. Tertium opus est de aliquibus aliquid facere secundum substantiam et quantitatem in minus. Quartum opus est de aliquo aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem, in maius. Quintum opus est de aliquibus aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in minus. Sextum opus est de aliquo nihil facere. De his sex generibus operum subiungit quod primum opus et secundum et tertium et ultimum sunt soli Deo possibilia. Cum igitur talis multiplicatio, ut ibidem dicit, pertineat ad secundum genus operis, non ergo fiet virtute naturae inferioris. Quodsi ista auctoritas non sufficit, ostenditur hoc auctoritate Augustini, V Super Genesim ad litteram, circa finem libri, ubi sic ait : Illa quae producuntur ex semine, in semine omnia fuerunt primitus, non mole corporeae magnitudinis, sed in potentia causali. Nam illa magnitudo copia terrae humorisque congesta est ; sed illa in exiguo grano mirabilior praestantiorque vis est, qua valuit adiacens humor, commixtus terrae, tamquam materies verti in ligni illius qualitatem, in ramorum diffusionem, in foliorum viriditatem. Non igitur semen in semetipso augetur sine alterius appositione. Adhuc expressius, Super Genesim ad litteram, in fine X : Quid absurdius quam putare ullum esse corpus, manente suae naturae quantitate, quod undique crescat nisit rarefiat. Ergo, si quantitas seminis decisi manet et non rarefit et undique crescit, hoc non potest esse sine appositione materiae nisi hoc fiat mirabiliter. Quocumque igitur praedictorum modorum sustineatur opinio Magistri sive etiam omnes modi conflentur in unum, sive per se quilibet adaptetur, plurima occurrunt difficilia, propter quae multi recusant opinionem Magistri sustinere in parte ista.

Secunda opinio circa istam posi, tionem est aliquorum sequentium verba naturalium et medicorum, dicentium quod mediante virtute generativa non solum aliquid transit in veritatem humanae naturae, immo tota veritas prolis generatae est ex extrinseco addito, quia est ex superfluo nutrimenti. Hoc autem dicunt esse, quia modus operandi est ordinatus et delectabilis et expeditus. Ordinatus, quia ibi incipit operatio generativae, ubi cessat operatio nutritivae. Natura enim per prius intendit sibi quam alii ; et ideo materia generationis est superfluitas ultimi cibi, quae quidem, etsi sit superflua operi nutritivae, est tamen necessaria operi generativae. Modus etiam iste est delectabilis, quoniam natura delectatur in emissione superflui et tristatur et dolet in emissione necessarii et sibi coniuncti. Si ergo natura maxime delectatur in opere generativae, materia generationis est ex superfluo nutrimenti. Modus etiam iste est expeditus, quia, cum tertius cibus sit in potentia proxima, ut convertatur in singula membra, si natura debet ex aliquo humore fabricare corpus, fabricabit ex illo ; sed cum non fabricet ex necessario, restat quod fabricat ex superfluo. Quoniam igitur natura operatur quanto potest brevius et delectabilius et ordinatius, ideo dicunt talem modum procreandi, videlicet ex superfluo nutrimenti, maxime esse convenientem naturae. Convenit etiam, ut dicunt, hoc dispositioni divinae et ordinationi corporum ad resurrectionem. Cum enim semen non resurgat in generante, sed in genito, non videtur humor ille fuisse de generantis veritate, sed potius de humidi superfluitate.

Licet autem hic modus dicendi multum videatur probabilis attendenti verba Philosophi, obviat tamen ei, sicut et alii modo dicendi, et sensus et ratio et auctoritas. Sensus quidem, quia videmus prolem aliquando asslmilari proavo, et sicut assimilatur proavo, ita potest assimilari ei qui praecessit usque ad generationem decimam : ergo et sic deinceps. Ergo videtur quod aliquid sit in isto primo filio traductum a parente primo. Et iterum, cum videamus hominem ex coitu attenuari et ex frequentatione talis actus mortem accelerari, videtur quod non solum in semine fiat superflui emissio, immo quod etiam alicuius humidi radicalis ; et ita proles non tantum est de superfluitate alimenti, sed etiam de veritate generantis. Ratio etiam obviat, quia si solum esset proles de superfluitate cibi patris, nec esset vera generatio, cum generatio sit de substantia generantis, nec esset vera cognatio ; immo magis attineret homo porco, de quo sumtum est nutrimentum, quam patri generanti. Auctoritas etiam repugnat, quo niam expresse dicit Augustinus, Super Genesim ad litteram, quod omnes fuimus in Adam secundum corpulentam substantiam et secundum seminalem rationem. Et quod maius est, Apostolus dicit quod omnes in Adam peccavimus et quod Levi in lumbis erat Abrahae, quando decimatus fuit, ad Hebraeos 7, 9-10.

Ex hac igitur positione, si pertractetur, sequi videtur quod, si omnino esset proles de superfluo nutrimenti, non esset generatio nec cognatio vera. Ex praecedenti vero, si ponatur quod nihil de alimento transit in prolem, sequi videtur quod non sit generatio naturalis. Si igitur pro certo habendum est quod generatio hominis ex homine et vera est et naturalis est, necesse habemus viam mediam inter utramque harum positionum tenere, ut dicamus quod aliquid de superfluo nutrimenti transit in semen, nec tamen semen omnino est de superfluo nutrimenti, immo aliquid est ibi de humido radicali ; et ex utroque habet semen propagari. Unde sicut videmus circa nutritivam quod est humiditas radicalis et nulrimentalis, utpote illa quae fluit, sic intelligendum est etiam circa vim generativam quod in ipsa est aliqua humiditas radicalis, et etiam aliqua fluens et refluens, et in generatione prolis una currit cum alia. Transmisit igitur Adam, quando generavit primum filium, aliquid de illa radicali humiditate, et illud modicum per virtutem naturae toti corpori filii fuit commixtum commixtione perfecta, quia nullam partem erat signare in corpore filii, in qua non esset aliquid de illo humido, quod a patre traduxit. Si igitur filius Adae in generando prolem similiter aliquid descindebat de suo humido radicali, necesse erat quod aliquid transmitteret de eo quod sumserat a patre, et sic deinceps. Et pro tanto dicuntur omnes fuisse in Adam, non quia fuerit ibi totaliter materia omnium nostrorum corporum, sed quia ibi erat aliquanta materia et ratio seminalis sive potentia convertendi ad se aliam naturam, ita ut sufficeret ad omnium procreationem, addito sibi illo in quo posset se multiplicare. Et est exemplum : si aliquis haberet fermentum, quod commisceret commixtione perfecta toti pastae, nihil fieret de illa totali pasta fermentata quod non diceretur fieri de illa pasta ; et similiter, si illa pasta commisceretur adhuc alii maiori pastae, et sic procedendo quasi innumerabiles panes fermentati possent fieri ex modico fermento per appositionem rei fermentabilis. Sic et in proposito ex modico semine per appositionem humoris susceptibilis rationis seminalis possunt innumerabiles homines propagari.

Et iste modus satis consonat rationi nec repugnat verbis Philosophi et sumtus est ex verbis Augustini, sicut patet aspiciendo auctoritatem prius positam, quae sumta est de libro De vera religione, ubi dicit quod "alimentum accipit latentes numeros totius animalis et inchoatur in prolem". Et modum explicat in fine V Super Genesim ad litteram, sicut patet in auctorilate prius posita, ubi ostenditur quod ex modico semine generatur arbor magna. Huic igitur modo dicendi, tamquam magis intelligibili et magis consono philosophiae et sacrae Scripturae, magis adhaereo. Credo enim beatum Augustinum hoc sensisse, sicut ex verbis eius possum colligere. Et secundum hunc modum salvatur veritas cognationis et generationis, pro eo quod aliquid radtcale a parente traducitur in prolem. Sustinetur nihilominus generatio et propagatio esse naturalis, quia hoc fit per alimenti additionem. Et ideo concedendae sunt rationes ostendentes quod aliquid de alimento transit in veritatem humanae naturae mediante opere naturae, quia non solum illud radicale, quod a patre deciditur, fit de veritate prolis, sed etiam illud cum alimenti superfluo sibi iuncto, ita quod illud quod erat superfluum uni, sit necessarium alteri ; utrumque enim erat fundamentum fabricae totius corporis generati.

Ad rationes

Ad illud autem quod primo obicitur in contrarium de auctoritate Hugonis et Magistri, dicendum quod verbis eorum in hac parte magistri communiter non assentiunt nec ego ipsos bene intelligo ; nec tamen affirmo illos falsum dixisse, sed magis intelligo aliam, opinionem.

Ad illud quod obicitur de auctoritate Anselmi et Augustini, iam patet responsio. Dicunt enim quod in Adam fuimus, non quia nulla alia materia conversa sit in corpus nostrum nisi illa quae fuit in Adam, sed, si qua alia conversa est, hoc non est nisi per coniunctionem cum illo quod ab Adam fuit decisum. Et si tu dicas quod ipse Anseimus dicit quod totaliter humana natura erat in Adam, dicendum quod hoc non dicit quantum ad existentiam possibilem, sed quantum ad existentiam actualem, quia nihil actu erat de veritate humanae naturae nisi quod in Adam erat. Aliquid tamen possibile erat ad hoc quod fieret de veritate humanae naturae, sed hoc operalione et virtute carnis Adae.

Ad illud quod obicitur de auctoritate Domini in Evangelio et de Glossa, dicendum quod hoc nequaquam intelligit nec textus nec Glossa, quod homo totum egerat quod manducat, sed quia, cum homo manducat, fit separatio puri ab impuro per digestiones interius factas et purum et naturae conveniens interius retinetur et impurum exterius expellitur ; et pro tanto dicebat Dominus quod nihil quod in os intrat, hominem coinquinat ; et sic verissimum est verbum Domini, secundum quod valet ad propositum. Posset tamen dici quod secessus ibi vocatur non tantum via inferior, per quam currunt egestiones, sed omnes meatus subtiles, per quos fit ciborum decolatio. Et Glossa dicit quod Graeci vocant illos poros ; et ita noii sequitur quod totum alimentum exeat exterius, et nihil de illo in veritatem prolis pertranseat.

Ad illud quod, obicitur, quod generatio est de substantia generantis, iam patet responsio. Dico enim quod aiiquid de radicali humiditate parentis transit in prolem et ratione illius salvatur ibi veritas generationis ; nec tamen oportet quod sit identitas secundum totum generantis ad genitum. Sicut enim generans non dat se totum, sed partem sui, sic et genitus non exivit a generante secundum totum, sed secundum aliquam partem ; nec illud totum, quod a generante traxit, fuit radicale ipsi generanti, sed aliquid est additum radicali ut possit augeri.

Ad illud quod obicitur de lege cognationis, iam patei responsio. Ita bene enim salvatur lex cognationis, si traducitur filius a patre trahendo ab ipso humorem radicalem cum additione extrinseci, sicut si de extrinseco nihil adderetur, immo multo verius. Additio enim extrinseci facit ut linea consanguinitatis aliquando terminetur et qui magis distant a stipite minoris consanguinitatis vinculo coniungantur. Et si obiciat quod, si traducitur aliquid de radicali, quod pari ratione posset totum traduci, et quod necesse sit illud esse multiplicatum in se, cum etiam tot atomi non fuerint in corpore Adae, dicendum quod semen et est quantum mole et est quantum virtute. Et quantitas virtutis se tenet ex parte formae et potest dici ratio seminalis, et haec, cum sit forma, multiplicabilis est, hoc est, potest sibi similem inducere in materiam sibi appositam. Quantitas vero molis, quamvis parva sit, potest tamen adeo extendi, ut commisceatur valde magnae quantitati per eam naturam qua omne corpus in infinitum divisibile est ; et sic magnae quantitati potest commisceri et totum trahere ad naturam suam ; et ex illa totali quantitate potest aliquid fieri, quod non fieret de ipso semine per se ; et quotcumque fiant ex illa totali quantitate, dicuntur facta per se. Nec tamen oportet ibi distinguere diversas partes, ex quibus diversa fiant in illo semine primordiali, sed solum in proximo, pro eo quod illud per additionem superflui nutrimenti adauctum est.

Ad illud quod obicitur de lege resurrectionis, respondent aliqui quod homo non potest generari de carnibus alterius hominis, pro eo quod alimentum et illud quod convertitur in semen debet esse in potentia respectu eius in quod convertitur ; caro autem hominis secundum speciem est in actu, et ideo non potest in alium hominem transmutari. Sed illud non videtur sufficere, pro eo quod ex carne possunt generari vermes ; posset et per consequens generari planta et fructus, et tunc esset in potentia respectu carnis humanae ; et ita per multas transmutationes videtur quod ex ea posset fieri semen.

Alii vero dicunt quod, cum caro hominis sit possibilis ad omnem transmutationem sicut et alia, quod de illa possit generari semen ; et tunc resurget in ipso genito, pro eo quod ad ipsum habet essentialiorem comparationem et Dominus supplebit illi aliunde addendo, sive multiplicando virtute super naturam, sicut facit in parvulo. Sed qua ratione dicitur de una parte quod potest converti, eadem ratione et de qualibet, et sic posset homo totum corpus suum amittere.

Ideo est tertius modus dicendi, quod caro hominis secundum speciem non potest fieri caro alterius hominis secundum speciem propter necessariam ordinationem, quam habet ad animam quae ipsam vivificavit. Utrum autem illa ordinatio fundetur in appetitu pulverum vel in providentia Conditoris, difficile est discernere. Quocumque tamen modo sit, ad hoc plana est responsio. Istud autem planius invenitur determinatum in quarto ubi manifestatur quid in quo resurgat. Resurget autem semen in genito, non in generante, quamvis dictum sit hic quod semen sit de radicali humiditate generantis. Aliter enim semen est radicale generanti et aliter generato. Quia generanti est radicale secundum partem sui, est etiam radicale respectu virtutis generativae, non respectu virtutis nutritivae ; virtus autem generativa et eius humiditas est ordinata ad aliud. Unde, si humiditas generativae decidatur ab aliquo, sive alius generetur sive non, nunquam resurget in eo ; et hinc est quod, quamvis in emissione seminis fiat decisio alicuius radicalis humiditatis, nulla tamen est ibi poena, quoniam illa humiditas per naturam erat ad alterum ordinata. Unde et manet ibi modus operandi expeditus et delectabilis et ordinatus ; el hoc totum est, quia illa humiditas in generante erat ad alterum. In genito vero, quia ex ea fabricatur totum corpus, est sicut totius corporis fundamentum, et tunc, quando anima unitur ei, incipit esse vere et proprie de veritate humanae naturae. Tunc enim primo incipit habere necessitatem ad resurrectionem ; prius autem solum erat possibile. Unde si qua mulier faceret abortum ante animae unionem, illud nullo modo resurgeret.

PrevBack to TopNext