Text List

Dubia

Dubia

Dub. I

Hoc solum tamen quaeritur breviter, cum Magister in littera in illo capitulo : Nunc superest videte nominet originale peccatum octo nominibus, quomodo distinguantur illa nomina.

Et dicendum ad hoc quod originale peccatum habet comparari ad illud a quo est, et sic dicitur originale peccatum, quod est ab origine ; dicitur etiam lex carnis, quia contrahitur mediante carne. Habet etiam comparari ad illud ad quod est sive ad quod inclinat, et hoc vel in dispositione remota, et sic dicitur concupiscibilitas ; vel in dispositione propinquiori, et sic dicitur fomes ; vel etiam in dispositione proxima, et sic dicitur concupiscentia. Habet etiam comparari ad illud per quod inclinat, et sic dicitur lex membrorum. Habet etiam comparari ad illud contra quod, et hoc dupliciter : vel in quantum reddit difficilem ad bonum, et sic dicitur languor naturae ; vel in quantum praedominatur voluntati, ut curvet eam in malum, et sic dicitur tyrannus. Et sic patet quod secundum diversas comparationes diversis nominatur nominibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Dubia

Dub. I