Dubia
Divisio textus
Supra ostendit Magister quid sit peccatum originale ; in hac parte intendit manifestare, qualiter a parente traducitur in prolem. Dividitur autem pars ista in tres partes. In quarum prima Magister falsitatem improbat. In secunda veritatem explicat, ibi : Est enim peccatum originale, ut supra diximus, concupiscentia. In tertia vero veritatem epilogat, ut addat, ibi : Iam ostensum est, quid sit originale peccatum etc.
Prima pars habet duas. In prima ponit falsam opinionem circa originalis traductionem. In secunda subiungit eius improbationem, ibi : Hoc autem fides catholica respuit ubi ostendit quod originale non potest traduci per traductionem animae. Similiter secunda pars principalis duas habet. In quarum prima veritatem determinat ostendens quod originale traducitur mediante carne. In secunda vero removet dubitationem, ibi : Hici quaeri solet, utrum causa originalis etc. Similiter tertia pars principalis duas habet. In quarum determinata epilogat et explanat. In secunda vero dubitationem movet et determinat, ibi : Sed ad hoc opponitur hoc modo. Et sic huius distinctionis intentio versatur principaliter circa duo. Quorum primum est, quod originale non potest traduci mediante anima ; secundum est, qualiter traducitur mediante carne.
On this page