Text List

Praeambulum

Praeambulum

Ad intelligentiam autem huius partis secundum tria, quae determinat Magister in littera, incidit hic quaestio circa tria. Primo namque quaeritur de originalis peccati entitate. Secundo, de quidditate. Tertio et ultimo, de veritate humanae naturae. Quantum ad primum articulum quaeruntur duo. Primo quaeritur, utrum corruptio, quae est in natura humana, insit ei ex primo ortu suae conditionis vel ex merito primae transgressionis. Secundo, dato quod merito transgressionis, est quaestio, utrum propter peccatum Adae humana natura sit corrupta poenaliter tantum an etiam poenaliter et culpabiliter.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum