Divisio Textus
Divisio Textus
Supra ostendit Magister qualiter peccatum originale traducitur. In hac parte intendit ostendere qualiter curatur. Dividitur autem pars ista in partes duas. In quarum prima determinat Magister quomodo originale peccatum habeat deleri in baptismate ; quod quidem est opus divinae misericordiae. Secundo vero determinat qualiter in ipsius animae infusione et punitione salvetur rectitudo divinae iustitiae, ibi : Solet etiam quaeri, qua iustitia teneatur etc. Hoc autem facit, quia universae viae Domini misericordia et veritas ; et ideo iuxta benignitatem misericordiae manifestari etiam oportebat aequitatem iustitiae.
Prima pars dividitur in tres partes. In prima ostendit qualiter in baptismo deletur peccatum originale ex parte animae. Secundo vero qualiter curari habeat ex parte carnis, ibi : Solet autem quaeri, utrum et ipsa caro etc. Tertio vero determinat de poena quae remanet in utroque, videlicet de concupiscentia, a quo sit tamquam ab auctore, ibi : Praeterea quaeri solet, utrum concupiscentia etc.
Similiter secunda pars principalis tres habet partes. In prima parte determinat utrum Deus ex iustitia debeat culpam originalem animae imputare. Secundo vero quaerit cur Deus vult animam illam corpori maculato coniungere, ibi : Sivero quaeritur, cur Deus, qui fecit ipsam animam etc. In tertia vero determinat qualis creetur anima a suo Auctore, ibi : Hic a quibusdam quaeri solet, utrum anima talis etc. Et sic in universo Magister in praesenti distinctione duo principaliter determinat, quorum unum est qualiter originale deleatur per opus divinae misericordiae ; alterum vero est qualiter contrahatur, salva aequitate divinae iustitiae. Et omnia quae determinantur in parte ista possunt reduci ad tria ; quorum primum est qualiter deleatur originalis culpa ; secundum est a quo sit ipsa concupiscentia ; tertium vero est qualiter in infusione animae et originalis culpae imputatione salvetur divina iustitia.
On this page